Anicii Manlii Torquati Severini Boethii
Tractatus de hebdomadibus
[Quomodo substantiae in eo quod sint bonae sint
cum non sint substantialia bona]
[PROLOGUS]
Postulas ut ex Hebdomadibus nostris eius quaestionis
obscuritatem
quae continet modum quo substantiae in eo quod sint bonae sint, cum non
sint substantialia bona, digeram et paulo euidentius monstrem; idque eo
dicis esse faciendum quod non sit omnibus notum iter huiusmodi
scriptionum. Tuus uero testis ipse sum quam haec uiuaciter fueris ante
complexus. Hebdomadas uero ego mihi ipse commentor potiusque ad
memoriam meam speculata conseruo quam cuiquam participo quorum lasciuia
ac petulantia nihil a ioco risuque patitur esse coniunctum. Prohinc tu
ne sis obscuritatibus breuitatis aduersus, quae cum sint arcani fida
custodia tum id habent commodi, quod cum his solis qui digni sunt
conloquuntur. Ut igitur in mathematica fieri solet caeterisque etiam
disciplinis, praeposui terminos regulasque quibus cuncta quae sequuntur
efficiam.
[TERMINI]
Communis animi conceptio est enuntiatio quam quisque
probat
auditam.
Harum duplex modus est. Nam una ita communis est ut omnium sit hominum,
ueluti si hanc proponas:
Si duobus aequalibus aequalia auferas, quae
relinquantur aequalia esse
nullus id intellegens neget. Alia
uero est doctorum
tantum,
quae tamen ex talibus communibus animi conceptionibus uenit, ut est:
Quae incorporalia sunt, in loco non esse
et caetera quae non uulgus sed
docti comprobant.
[REGULA]
- Diuersum est esse et id quod est; ipsum enim esse
nondum
est, at uero quod est accepta essendi forma est atque consistit.
- Quod est participare aliquo potest sed ipsum esse
nullo
modo aliquo
participat. Fit enim participatio cum aliquid iam est; est autem
aliquid, cum esse susceperit.
- Id quod est habere aliquid praeterquam quod ipsum est
potest; ipsum uero esse nihil aliud praeter se habet admixtum.
- Diuersum est tantum esse aliquid et esse aliquid in
eo quod
est; illic enim accidens hic substantia significatur.
- Omne quod est participat eo quod est esse ut sit;
alio uero
participat ut aliquid sit. Ac per hoc id quod est participat eo quod
est esse ut sit; est uero ut participet alio quolibet.
- Omne simplex esse suum et id quod est unum habet;
omni
composito aliud est esse, aliud ipsum est.
- Omnis diuersitas discors, similitudo uero appetenda
est; et
quod
appetit aliud, tale ipsum esse naturaliter ostenditur quale est illud
hoc ipsum quod appetit.
Sufficiunt igitur quae praemisimus; a prudente uero
rationis
interprete suis unumquodque aptabitur argumentis.
[QUAESTIO]
Quaestio uero huiusmodi est.
Ea quae sunt bona sunt. Tenet enim communis sententia
doctorum
omne
quod est ad bonum tendere, omne autem tendit ad simile; quae igitur ad
bonum tendunt bona ipsa sunt.
Sed quemadmodum bona sint, inquirendum est utrumne
participatione an substantia?
Si participatione, per se ipsa nullo modo bona sunt; nam
quod
participatione album est, per se in eo quod ipsum est album non est, et
de caeteris qualitatibus eodem modo. Si igitur participatione sunt
bona, ipsa per se nullo modo bona sunt; non igitur ad bonum tendunt.
Sed concessum est. Non igitur participatione sunt bona sed substantia.
Quorum uero substantia bona est, id quod sunt bona sunt;
id
quod
sunt autem habent ex eo quod est esse. Esse igitur ipsorum bonum est;
omnium igitur rerum ipsum esse bonum est. Sed si esse bonum est, ea
quae sunt in eo quod sunt bona sunt idemque illis est esse quod boni
esse. Substantialia igitur bona sunt, quoniam non participant
bonitatem. Quod si ipsum esse in eis bonum est, non est dubium quin
substantialia cum sint bona, primo sint bono similia ac per hoc hoc
ipsum bonum erunt; nihil enim illi praeter se ipsum simile est. Ex quo
fit ut omnia quae sunt deus sint, quod dictu nefas est. Non sunt igitur
substantialia bona ac per hoc non in his est esse bonum; non sunt
igitur in eo quod sunt bona. Sed nec participant bonitatem; nullo enim
modo ad bonum tenderent.
Nullo modo igitur sunt bona.
[SOLUTIO]
Huic quaestioni talis poterit adhiberi solutio.
Multa sunt quae cum separari actu non possunt, animo
tamen et
cogitatione separantur; ut cum triangulum uel caetera a subiecta
materia nullus actu separat, mente tamen segregans ipsum triangulum
proprietatemque eius praeter materiam speculatur.
Amoueamus igitur primi boni praesentiam paulisper ex
animo,
quod
esse quidem constat idque ex omnium doctorum indoctorumque sententia
barbararumque gentium religionibus cognosci potest. Hoc igitur
paulisper amoto ponamus omnia esse quae sunt bona atque ea consideremus
quemadmodum bona esse possent, si a primo bono minime defluxissent.
Hinc intueor aliud in eis esse quod bona sunt, aliud
quod
sunt.
Ponatur enim una eademque substantia bona esse alba, grauis, rotunda.
Tunc aliud esset ipsa illa substantia, aliud eius rotunditas, aliud
color, aliud bonitas; nam si haec singula idem essent quod ipsa
substantia, idem esset grauitas quod color, quod bonum, et bonum quod
grauitas — quod fieri natura non sinit. Aliud igitur tunc in eis esset
esse, aliud aliquid esse, ac tunc bona quidem essent, esse tamen ipsum
minime haberent bonum. Igitur si ullo modo essent, non a bono ac bona
essent ac non idem essent quod bona sed eis aliud esset esse aliud
bonis esse. Quod si nihil omnino aliud essent nisi bona, neque grauia
neque colorata neque spatii dimensione distenta nec ulla in eis
qualitas esset, nisi tantum bona essent, tunc non res sed rerum
uiderentur esse principium nec potius uiderentur sed uideretur; unum
enim solumque est huiusmodi, quod tantum bonum aliudque nihil sit. Quae
quoniam non sunt simplicia, nec esse omnino poterant, nisi ea id quod
solum bonum est esse uoluisset. Idcirco quoniam esse eorum a boni
uoluntate defluxit, bona esse dicuntur. Primum enim bonum, quoniam est,
in eo quod est bonum est; secundum uero bonum, quoniam ex eo fluxit
cuius ipsum esse bonum est, ipsum quoque bonum est. Sed ipsum esse
omnium rerum ex eo fluxit quod est primum bonum et quod bonum tale est
ut recte dicatur in eo quod est esse bonum. Ipsum igitur eorum esse
bonum est, tunc enim in eo.
Qua in re soluta quaestio est. Idcirco enim licet in eo
quod
sint
bona sint, non sunt tamen similia primo bono, quoniam non quoquomodo
sint res ipsum esse earum bonum est sed quoniam non potest esse ipsum
esse rerum, nisi a primo esse defluxerit, id est bono; idcirco ipsum
esse bonum est nec est simile ei a quo est. Illud enim quoquomodo sit
bonum est in eo quod est; non enim aliud est praeterquam bonum. Hoc
autem nisi ab illo esset, bonum fortasse esse posset sed bonum in eo
quod est esse non posset. Tunc enim participaret forsitan bono; ipsum
uero esse quod non haberent a bono, bonum habere non possent. Igitur
sublato ab his bono primo mente et cogitatione, ista licet essent bona,
tamen in eo quod essent bona esse non possent, et quoniam actu non
potuere exsistere, nisi illud ea quod uere bonum est produxisset,
idcirco et esse eorum bonum est et non est simile substantiali bono id
quod ab eo fluxit; et nisi ab eo fluxissent, licet essent bona, tamen
in eo quod sunt bona esse non possent, quoniam et praeter bonum et non
ex bono essent, cum illud ipsum bonum primum[1]
et ipsum esse sit et ipsum bonum et ipsum esse bonum.
[OBIECTIO PRIMA]
At non etiam alba in eo quod sunt alba esse oportebit ea
quae
alba sunt, quoniam ex uoluntate Dei fluxerunt ut essent alba?
[RESPONSIO]
Minime. Aliud est enim esse, aliud albis esse; hoc ideo,
quoniam qui
ea ut essent effecit bonus quidem est, minime uero albus. Voluntatem
igitur boni comitatum est ut essent bona in eo quod sunt; uoluntatem
uero non albi non est comitata talis eius quod est proprietas ut esset
album in eo quod est; neque enim ex albi uoluntate defluxerunt. Itaque
quia uoluit esse ea alba qui erat non albus, sunt alba tantum; quia
uero uoluit ea esse bona qui erat bonus, sunt bona in eo quod sunt.
[OBIECTIO SECUNDA]
Secundum hanc igitur rationem cuncta oportet esse iusta,
quoniam ipse iustus est qui ea esse uoluit?
[RESPONSIO]
Ne hoc quidem. Nam bonum esse essentiam, iustum uero
esse
actum
respicit. Idem autem est in eo esse quod agere; idem igitur bonum esse
quod iustum. Nobis uero non est idem esse quod agere; non enim
simplices sumus. Non est igitur nobis idem bonis esse quod iustis sed
idem nobis est esse omnibus in eo quod sumus. Bona igitur omnia sunt,
non etiam iusta. Amplius bonum quidem generale est; iustum uero
speciale nec species descendit in omnia. Idcirco alia quidem iusta alia
aliud omnia bona.
Annotamenta
- est del. Tester
|