Iohannes Scotus
Eriugena
Glossae
super «De hebdomadibus» Boethii
<PROLOGUS>
POSTULAS UT EX HEBDOMADIBUS NOSTRIS EIUS QUAESTIONIS
OBSCURITATEM QUAE CONTINET MODUM QUO SUBSTANTIAE IN EO QUOD SINT BONAE
SINT, CUM NON SINT SUBSTANTIALIA BONA, DIGERAM ET PAULO EVIDENTIUS
MONSTREM; IDQUE EO DICIS ESSE FACIENDUM, QUOD NON SIT OMNIBUS NOTUM
ITER HUIUSMODI SCRIPTIONUM.
HEBDOMADIBUS: id est conceptionibus. Conceptiones animi Graeci
duobus nominibus appellant, id est *entimema* et ebdomadas. Entimema
autem dicitur quasi in anima, *TIME* enim graece dicitur, latine anima;
unde et liber Platonis quo de anima disputat Timeus uocatur.
*esaomache* uero dicuntur a uerbo graeco quod est *esao*, id est
concipio. Declinatur autem haec ebdomas, ebdomadis et pluraliter hae
ebdomades, ebdomadum. Scribitur uero per b; caeterum epdomada, quod
significat septimanam, primae declinationis est et scribitur per p,
sicut et nomen graecum a quo deriuata est, hoc est *hepta*, id est
septem.
IN EO QUOD SINT: quia a bono esse qui deus est processerunt.
DIGERAM: exponam.
EVIDENTIUS: apertius.
TUUS VERO TESTIS IPSE SUM QUAM HAEC VIVACITER FUERIS ANTE
COMPLEXUS.
VIVACITER: perspicaciter.
ANTE COMPLEXUS: ante uidelicet quam a me scriberentur. Nam
misit idem Iohannes epistulam Boethio quae usque hodie habetur, in qua
de hac quaestione disserens rogauit ut ab eo plenius discuteretur.
HEBDOMADAS VERO EGO MIHI IPSE COMMENTOR POTIUSQUE AD MEMORIAM
MEAM SPECULATA CONSERVO QUAM CUIQUAM PARTICIPO QUORUM LASCIVIA AC
PETULANTIA NIHIL A IOCO RISUQUE PATITUR ESSE <CONIUNCTUM>.
MIHI: Tanta profunditate illas adinuenio, ut uix alteri
pateant praeter me et similes sapientes, uidelicet ne facile a pluribus
intelligerentur et fortassis despectui haberentur.
IPSE: solus.
COMMENTOR: excogito.
MEAM: quia de nullo praesumo, in omnibus inuenio quod
reprehendam.
SPECULATA: adinuenta.
CUIQUAM: scilicet eorum.
LASCIVIA: leuitas. Quia uidelicet quos delectant aniles
fabulae et res ludicrae, illi non possunt bene intendere rebus seriis
et sententiis philosophicis.
PETULANTIA: inconstantia.
A IOCO: id est praeter iocum et praeter risum.
CONIUNCTUM: scilicet in his.
PROHINC TU NE SIS OBSCURITATIBUS BREVITATIS ADVERSUS, QUAE CUM
SINT ARCANI FIDA CUSTODIA TUM ID HABENT COMMODI, QUOD CUM HIS SOLIS QUI
DIGNI SUNT CONLOQUUNTUR.
OBSCURITATIBUS: Unum pendet ex altero: ideo obscurum quia
breue et ideo breue quia obscurum.
QUAE: scilicet obscuritates.
ARCANI: arcanae rei.
CUSTODIA: Illud enim, quia obscurum est, quasi in scrinio
tenetur nec ab omnibus intelligitur.
HIS SOLIS: studiosis et uigilantibus.
UT IGITUR IN MATHEMATICA FIERI SOLET CAETERISQUE ETIAM
DISCIPLINIS, PRAEPOSUI TERMINOS REGULASQUE QUIBUS CUNCTA QUAE SEQUUNTUR
EFFICIAM.
IN MATHEMATICA: arithmetica, musica, geometrica, astronomia.
PRAEPOSUI: Quasi capitulatim describit suas conceptiones, de
quibus inferius disputabit.
TERMINOS: id est aeras numeri.
REGULASQUE: rectitudines linearum.
<TERMINI>
COMMUNIS ANIMI CONCEPTIO EST ENUNTIATIO QUAM QUISQUE PROBAT
AUDITAM. HARUM DUPLEX MODUS EST.
COMMUNIS: definitio conceptionis et stulti et sapientis.
ENUNTIATIO: pronuntiatio.
PROBAT: approbat, affirmat.
HARUM: conceptionum.
NAM UNA ITA COMMUNIS EST UT OMNIUM SIT HOMINUM, VELUTI SI HANC
PROPONAS "SI DUOBUS AEQUALIBUS AEQUALIA AUFERAS, QUAE RELINQUANTUR
AEQUALIA ESSE" NULLUS ID INTELLEGENS NEGET.
SI DUOBUS: Verbi gratia: quaternarius aequalis est
quaternario. Si ergo ex utroque quaternario duos demas, remanent ex
utroque aequaliter duo; similiter ex denario pari si auferas senarium,
qui est par numerus, remanet iterum quaternarius et ipse par.
ALIA VERO EST DOCTORUM TANTUM, QUAE TAMEN EX TALIBUS
COMMUNIBUS ANIMI CONCEPTIONIBUS VENIT, UT EST "QUAE INCORPORALIA SUNT,
IN LOCO NON ESSE" ET CAETERA; QUAE NON UULGUS SED DOCTI COMPROBANT.
QUAE TAMEN: Ex illa generali conceptione quae communis dicitur
uenit haec quae specialis dici potest, quia doctorum est tantum.
Utraque tamen conceptio dicitur.
EX TALIBUS: Licet docti tantummodo probent, tamen ueniunt ex
conceptionibus communis animi.
IN LOCO NON ESSE: Localiter, ut sunt animae et angeli, qui
sunt in loco, illo caliter tamen, quia non habent loci partes. Nam
angelus Gabriel, quando beatam Mariam alloquebatur, uidebatur tam en
esse in loco, sed erat in eo illo caliter. Ita et cuncta incorporea.
<REGULA>
DIVERSUM EST ESSE ET ID QUOD EST; IPSUM ENIM ESSE NONDUM EST,
AT VERO QUOD EST ACCEPTA ESSENDI FORMA EST ATQUE CONSISTIT.
DIVERSUM EST ESSE: uidelicet Dei, quod uerum est et est id
quod est nec constat ex partibus, et id quod est, id est illud esse
hominis uel alicuius rei, quod constat diuersis partibus nec est id
quod est. Ipsum uero esse nondum est, donec incipiat apparere, quia
esse hominis non est antequam in genera et species prodeat. Dum uero
latet eius esse, quod est in prouidentia dei, quodam modo secundum se
nondum est, sed secundum illam prouidentiam diuinam, in qua omnia quae
futura sunt esse coeperunt et quodam modo sunt quamuis adhuc non
appareant. Unde scriptum est (Eccli. 18:1), "Qui uiuit in aeternum
creauit omnia simul". Hoc est: deus antequam fierent simul prospexit,
prospiciendo praedestinauit, ut sicut sunt, ita fierent. Per creationem
tamen et operationem distincte fecit ea quae prouidendo simul operatus
est ante. Unde et alibi scriptum est (Gen. 1:1), "In principio creauit
deus caelum et terram"; ubi cunctae creaturae comprehensae sunt. Nomine
enim caeli caelestia cuncta et nomine terrae terrena omnia scriptura
significauit, quae quamuis ita generaliter praemisisset, specialiter
tamen narrando cuncta prosequitur. 'In principio' autem hoc est in
filio, uel ante mundi constitutionem.
ESSE: id est essentia.
QUOD EST: id est quod iam apparet. Non est illud esse, quod
uere est, sed adhuc in mente dei latet et nondum est creatum, sed illud
quod iam per creationem in genera ac species prodiit.
NONDUM EST: id est nondum apparet in genera ac species,
scilicet donec accipiet formam essendi. Omnes enim res quaecumque sunt,
ante essentiam, id est antequam in formam essendi ueniant, deus sunt et
sapientia sunt in pro uidentia et dispositione eius, quia in deo nihil
aliud potest esse nisi deus.
CONSISTIT: scilicet per creationem.
QUOD EST PARTICIPARE ALIQUO POTEST, SED IPSUM ESSE NULLO MODO
ALIQUO PARTICIPAT. FIT ENIM PARTICIPATIO CUM ALIQUID IAM EST; EST AUTEM
ALIQUID, CUM ESSE SUSCEPERIT.
QUOD EST: id est quod habet formam essendi et quod apparet iam
in tempore.
PARTICIPARE ALIQUO POTEST: quia uidelicet non solum habet esse
a substantia, sed etiam ab accidenti. Homo enim est et habet
quantitatem, ut magnus, et qualitatem, ut albus: sic et reliqua
accidentia.
ALIQUO: accidenti.
SED IPSUM ESSE: scilicet Dei.
NULLO MODO ALIQUO PARTICIPAT: quia fons et origo est omnium
rerum ut sint, qui accidens non recipit.
PARTICIPATIO: scilicet accidentium.
IAM EST: in forma essendi, id est: quod iam apparet in genere
ac specie.
CUM ESSE SUSCEPERIT: scilicet ab illo uero esse per creationem.
ID QUOD EST HABERE ALIQUID PRAETERQUAM QUOD IPSUM EST POTEST;
IPSUM VERO ESSE NIHIL ALIUD PRAETER SE HABET ADMIXTUM.
HABERE ALIQUID: id est partem, quia non est simplex, id est
accidens, albedinem uel nigredinem et caetera.
NIHIL ALIUD: quia simplex est.
DIVERSUM EST TANTUM ESSE ALIQUID ET ESSE ALIQUID IN EO QUOD
EST; ILLIC ENIM ACCIDENS HIC SUBSTANTIA SIGNIFICATUR.
ALIQUID: id est substantia.
ESSE: id est accidens.
EO QUOD: in substantia.
ILLIC: id est in eo quod est aliquid: praepostere exponit.
SUBSTANTIA: cum dico aliquid esse.
OMNE QUOD EST PARTICIPAT EO QUOD EST ESSE UT SIT; ALIO VERO
PARTICIPAT UT ALIQUID SIT. AC PER HOC ID QUOD EST PARTICIPAT EO QUOD
EST ESSE UT SIT; EST VERO UT PARTICIPET ALIO QUOLIBET.
PARTICIPAT: Omne quicquid esse dicitur participat illi uerae
essentiae ut sit.
ESSE: Subaudis: participat.
ALIO: id est accidenti.
ALIQUID: longus aut albus.
QUOD EST: id est substantia.
UT SIT: scilicet uerum.
EST: Quia non potest esse nisi habeat accidens, ideo recipit
formam ut possit accidentia recipere.
OMNE SIMPLEX ESSE SUUM ET ID QUOD EST UNUM HABET; OMNI
COMPOSITO ALIUD EST ESSE, ALIUD IPSUM EST.
OMNE SIMPLEX: sicut esse dei quod uere summe est. Non enim
habet aliud exemplar ad cuius similitudinem sit, sicut nostrum esse,
quod est compositum et ad illud exemplar quod fuit in mente dei creatum.
COMPOSITO: Omni rei quae ex partibus constat aliud est ipsa
res et aliud sunt partes eius ex quibus constat. Verbi gratia: homo
aliud est et aliud eius esse, id est anima et corpus. Neque enim est
homo solum corpus uel solum anima, sed corpus et anima simul unus homo.
Igitur aliud est esse hominis, aliud ipse homo est.
OMNIS DIVERSITAS DISCORS, SIMILITUDO VERO APPETENDA EST; ET
QUOD APPETIT ALIUD, TALE IPSUM ESSE NATURALITER OSTENDITUR QUALE EST
ILLUD HOC IPSUM QUOD APPETIT.
SIMILITUDO: Ergo omnis creatura bona quia ad simile, hoc est
ad bonum, tendit.
SUFFICIUNT IGITUR QUAE PRAEMISIMUS; A PRUDENTE VERO RATIONIS
INTERPRETE SUIS UNUMQUODQUE APTABITUR ARGUMENTIS.
SUFFICIUNT: ad ea quae necessaria sunt in sequentibus.
INTERPRETE: id est expositore.
UNUMQUODQUE: scilicet praemissorum capitulorum.
<QUAESTIO>
QUAESTIO VERO HUIUSMODI EST. EA QUAE SUNT BONA SUNT. TENET
ENIM COMMUNIS SENTENTIA DOCTORUM OMNE QUOD EST AD BONUM TENDERE, OMNE
AUTEM TENDIT AD SIMILE; QUAE IGITUR AD BONUM TENDUNT BONA IPSA SUNT.
SED QUEMADMODUM BONA SINT, INQUIRENDUM EST — UTRUMNE PARTICIPATIONE AN
SUBSTANTIA?
EA: Satis prouide et cum magna cautela legenda sunt ea quae
hic sequuntur, quia falsa argumenta ueris permixta sunt, quae abinuicem
prudenti iudicio segreganda sunt. Ex hac autem nouissima conceptione
sumit exordium argumentationis.
BONA: Verum est.
PARTICIPATIONE: id est per accidens.
SI PARTICIPATIONE, PER SE IPSA NULLO MODO BONA SUNT; NAM QUOD
PARTICIPATIONE ALBUM EST, PER SE IN EO QUOD IPSUM EST ALBUM NON EST, ET
DE CAETERIS QUALITATIBUS EODEM MODO. SI IGITUR PARTICIPATIONE SUNT
BONA, IPSA PER SE NULLO MODO BONA SUNT; NON IGITUR AD BONUM TENDUNT.
SED CONCESSUM EST. NON IGITUR PARTICIPATIONE SUNT BONA SED SUBSTANTIA.
PARTICIPATIONE: ut uidelicet albedinis.
CONCESSUM: tendere ad bonum.
PARTICIPATIONE: boni.
SUBSTANTIA: Hoc falsum est. Substantiae quidem bonae sunt in
eo quod sunt, sed non sunt substantialia neque substantialiter bona.
QUORUM VERO SUBSTANTIA BONA EST, ID QUOD SUNT BONA SUNT; ID
QUOD SUNT AUTEM HABENT EX EO QUOD EST ESSE.
SUBSTANTIA: sicut omnium creaturarum.
ID QUOD SUNT: id est quod bona sunt. Omnia quae sunt ex esse
Dei descenderunt. Ergo, quia ab eo defluxerunt ut essent, bona sunt in
eo quod sunt.
ESSE: scilicet Dei.
ESSE IGITUR IPSORUM BONUM EST; OMNIUM IGITUR RERUM IPSUM ESSE
BONUM EST.
BONUM: Verum est, quia a uero et bono esse uenit.
ESSE: non tamen substantialiter: et ista dicendo concludit
uera.
SED SI ESSE BONUM EST, EA QUAE SUNT IN EO QUOD SUNT BONA SUNT
IDEMQUE ILLIS EST ESSE QUOD BONI ESSE.
ESSE: sicuti est.
IN EO QUOD SUNT: Verum est.
EST ESSE: Hoc falsum est.
SUBSTANTIALIA IGITUR BONA SUNT, QUONIAM NON PARTICIPANT
BONITATEM.
SUBSTANTIALIA: quod et hoc falsum est.
QUOD SI IPSUM ESSE IN EIS BONUM EST, NON EST DUBIUM QUIN
SUBSTANTIALIA CUM SINT BONA, PRIMO SINT BONO SIMILIA AC PER HOC HOC
IPSUM BONUM ERUNT; NIHIL ENIM ILLI PRAETER SE IPSUM SIMILE EST. EX QUO
FIT UT OMNIA QUAE SUNT DEUS SINT, QUOD DICTU NEFAS EST.
IN EIS: creaturis.
SUBSTANTIALIA: quod tamen non sunt.
SINT BONA: Falsum est.
IPSUM BONUM: quod nequit fieri.
ILLI: scilicet primo bono.
NON SUNT IGITUR SUBSTANTIALIA BONA AC PER HOC NON IN HIS EST
ESSE BONUM; NON SUNT IGITUR IN EO QUOD SUNT BONA. SED NEC PARTICIPANT
BONITATEM; NULLO ENIM MODO AD BONUM TENDERENT.
SUBSTANTIALIA: Verum est.
EST BONUM: Falsum est.
IN EO QUOD SUNT: Falsum est.
AD BONUM TENDERENT: nisi participarent bonitatem.
NULLO MODO IGITUR SUNT BONA.
NULLO MODO IGITUR SUNT BONA: Falsi sumptus falsam fecerunt
conclusionem.
<SOLUTIO>
HUIC QUAESTIONI TALIS POTERIT ADHIBERI SOLUTIO. MULTA SUNT
QUAE CUM SEPARARI ACTU NON POSSUNT, ANIMO TAMEN ET COGITATIONE
SEPARANTUR; UT CUM TRIANGULUM VEL CAETERA A SUBIECTA MATERIA NULLUS
ACTU SEPARAT, MENTE TAMEN SEGREGANS IPSUM TRIANGULUM PROPRIETATEMQUE
EIUS PRAETER MATERIAM SPECULATUR.
ACTU: opere. In corporibus figurae non possunt a materia
separari.
TRIANGULUM: trigona figura.
IPSUM: id est cum corporalem rem consideramus mente.
PRAETER: sine.
AMOUEAMUS IGITUR PRIMI BONI PRAESENTIAM PAULISPER EX ANIMO,
QUOD ESSE QUIDEM CONSTAT IDQUE EX OMNIUM DOCTORUM INDOCTORUMQUE
SENTENTIA BARBARARUMQUE GENTIUM RELIGIONIBUS COGNOSCI POTEST.
AMOUEAMUS: Hoc ad illud respicit, quod praemisit, scilicet
multa posse separari mente, non etiam corpore.
PRIMI: id est summi.
EX ANIMO: id est: fingamus apud animum nostrum, quasi illud
summum bonum non sit. Est autem et summe est.
QUOD: scilicet primum bonum.
IN QUEM: uidelicet quod primum bonum sit, id est deus.
BARBARARUM: quia barbarae nationes deum colunt et quamquam
diuersis ritibus, ipse tamen cultus ostendit deum esse, cui honor et
reuerentia est exhibenda tametsi peruerso ordine fiat.
RELIGIONIBUS: Religio dicitur eo quod mentes religet et
obnoxios faciat suis institutis. Idem est et sup erstitio. Sed hoc
nomen, id est superstitio, duplicem recipit ethimologiam, alteram
quidem secundum illos, qui dicunt nullum religionis cultum in eo
intelligi, ita: superstitio dicitur a superstitibus, id est ab aniculis
diu uiuentibus, quia diu uiuendo delirant et quaeque superflua faciunt.
Altera uero est secundum religionis significationem, ita: superstitio
est superstantium, id est caelestium, cultus.
HOC IGITUR PAULISPER AMOTO PONAMUS OMNIA ESSE QUAE SUNT BONA
ATQUE EA CONSIDEREMUS QUEMADMODUM BONA ESSE POSSENT, SI A PRIMO BONO
MINIME DEFLUXISSENT.
HOC: scilicet primo bono.
EA: scilicet quae ponimus.
BONO: per accidens.
HINC INTUEOR ALIUD IN EIS ESSE QUOD BONA SUNT, ALIUD QUOD SUNT.
HINC: ex hac tali disputatione.
QUOD BONA: secundum accidens.
QUOD SUNT: secundum substantiam.
PONATUR ENIM UNA EADEMQUE SUBSTANTIA BONA ESSE ALBA, GRAVIS,
ROTUNDA.
GRAVIS: Albedo, grauitas et rotunditas qualitates sunt, quarum
participatione fit album, graue et rotundum. Si ergo primum bonum non
esset, a quo omnia quae sunt bona sunt, et tamen dicerentur esse bona
ea quae sunt, tunc esset bonitas qualitatis nomen, sicut albedo,
grauitas et rotunditas, et ab illa bonitate dicerentur bona
participatione bonitatis, sicut sunt alba albedinis participatione, et
tunc non essent substantiae in eo quod sunt bonae, sicut nec alba sunt
in eo quod sunt.
TUNC ALIUD ESSET IPSA ILLA SUBSTANTIA, ALIUD EIUS ROTUNDITAS,
ALIUD COLOR, ALIUD BONITAS; NAM SI HAEC SINGULA IDEM ESSENT QUOD IPSA
SUBSTANTIA, IDEM ESSET GRAUITAS QUOD COLOR, QUOD BONUM, ET BONUM QUOD
GRAVITAS — QUOD FIERI NATURA NON SINIT.
TUNC: id est: si non essent a primo bono bona, sed sicut ab
albedine qualitatis alba, ita et a bonitate qualitatis bona.
COLOR: id est albedo.
SINGULA: accidentia.
IDEM: id est: si unum esset substantia et id quod in
substantia est, tunc esset color substantia corporalis.
IDEM: id est substantia corporalis.
FIERI: ut diuersae res idem sint.
ALIUD IGITUR TUNC IN EIS ESSET ESSE, ALIUD ALIQUID ESSE.
IGITUR TUNC IN EIS: si a primo non essent bono.
ESSET ESSE: substantia.
ALIQUID: secundum accidens.
AC TUNC BONA QUIDEM ESSENT, ESSE TAMEN IPSUM MINIME HABERENT
BONUM.
QUIDEM: secundum accidens.
IGITUR SI ULLO MODO ESSENT, NON A BONO AC BONA ESSENT AC NON
IDEM ESSENT QUOD BONA, SED EIS ALIUD ESSET ESSE ALIUD BONIS ESSE.
AC BONA: scilicet non.
AC: pro tunc.
NON IDEM ESSENT QUOD BONA: id est: non ipsum esse haberent
bonum.
QUOD SI NIHIL OMNINO ALIUD ESSENT NISI BONA, NEQUE GRAVIA
NEQUE COLORATA NEQUE SPATII DIMENSIONE DISTENTA NEC ULLA IN EIS
QUALITAS ESSET, NISI TANTUM BONA ESSENT, TUNC NON RES SED RERUM
VIDERENTUR ESSE PRINCIPIUM NEC POTIUS VIDERENTUR, SED VIDERETUR; UNUM
ENIM SOLUMQUE EST HUIUSMODI, QUOD TANTUM BONUM ALIUDQUE NIHIL SIT.
NISI BONA: substantialia.
SPATII: id est si nullam quantitatem haberent.
NON RES: scilicet creatae.
PRINCIPIUM: id est deus qui solummodo bonus est nec habet
pluralitatem, quia non est diuersis ex partibus.
SED: scilicet una substantia, ut deus, quia simplex esse
haberent.
BONUM: subaudis: est.
ALIUDQUE NIHIL SIT: quia substantiale bonum est.
QUAE QUONIAM NON SUNT SIMPLICIA, NEC ESSE OMNINO POTERANT,
NISI EA ID QUOD SOLUM BONUM EST ESSE VOLUISSET. IDCIRCO QUONIAM ESSE
EORUM A BONI VOLUNTATE DEFLUXIT, BONA ESSE DICUNTUR.
QUAE: Ideo bonae sunt quia deus uoluit ut essent. Voluntas
quidem dei non potest esse nisi bona. Dicemus ergo, quia creaturae per
se non sunt bonae, eo quod non sint substantialia bona, nec
participatione boni bonae sunt, sed uoluntate creantis. Igitur quia ab
esse summi boni acceperunt esse, bonae sunt.
SIMPLICIA: sicut deus.
PRIMUM ENIM BONUM, QUONIAM EST, IN EO QUOD EST BONUM EST;
SECUNDUM VERO BONUM, QUONIAM EX EO FLUXIT CUIUS IPSUM ESSE BONUM EST;
IPSUM QUOQUE BONUM EST.
PRIMUM:summum et maximum.
EX EO: id est: ex eius uoluntate et non ex eius substantia.
SED IPSUM ESSE OMNIUM RERUM EX EO FLUXIT QUOD EST PRIMUM BONUM
ET QUOD BONUM TALE EST UT RECTE DICATUR IN EO QUOD EST ESSE BONUM.
QUOD EST ESSE: id est substantialiter.
IPSUM IGITUR EORUM ESSE BONUM EST, TUNC ENIM IN EO.
TUNC: id est si esse bonum habent.
IN EO: id est in esse dei, scilicet bona sunt.
QUA IN RE SOLUTA QUAESTIO EST. IDCIRCO ENIM LICET IN EO QUOD
SINT BONA SINT, NON SUNT TAMEN SIMILIA PRIMO BONO, QUONIAM NON
QUOQUOMODO SINT RES IPSUM ESSE EARUM BONUM EST, SED QUONIAM NON POTEST
ESSE IPSUM ESSE RERUM, NISI A PRIMO ESSE DEFLUXERIT, ID EST BONO;
IDCIRCO IPSUM ESSE BONUM EST NEC EST SIMILE EI A QUO EST. ILLUD ENIM
QUOQUOMODO SIT BONUM EST IN EO QUOD EST.
LICET IN EO: id est in ipso esse.
NON QUOQUOMODO: id est: si sint iniustae et si ordinem et
modum suae naturae non seruent. In hoc non est bonum esse creaturarum.
SIMILE: quia non quoquomodo sit bonum est.
NON ENIM ALIUD EST PRAETERQUAM BONUM.
NON ENIM ALIUD EST: ita iungitur cum subauditione: non enim
praeter hoc aliud est quam quod bonum est.
HOC AUTEM NISI AB ILLO ESSET, BONUM FORTASSE ESSE POSSET, SED
BONUM IN EO QUOD EST ESSE NON POSSET.
HOC AUTEM: id est bonum secundum.
FORTASSE: sicut est album ab albedine.
TUNC ENIM PARTICIPARET FORSITAN BONO; IPSUM VERO ESSE QUOD NON
HABERENT A BONO, BONUM HABERE NON POSSENT.
TUNC: scilicet nisi a primo bono essent.
IGITUR SUBLATO AB HIS BONO PRIMO MENTE ET COGITATIONE, ISTA
LICET ESSENT BONA, TAMEN IN EO QUOD ESSENT BONA ESSE NON POSSENT, ET
QUONIAM ACTU NON POTUERE EXSISTERE, NISI ILLUD EA QUOD VERE BONUM EST
PRODUXISSET, IDCIRCO ET ESSE EORUM BONUM EST ET NON EST SIMILE
SUBSTANTIALI BONO ID QUOD AB EO FLUXIT.
MENTE: quia actu non possent.
ISTA: creaturae.
IN EO: esse non haberent bonum.
ACTU: Ac si diceret: mente quidem apud nos fingere possumus,
quasi creaturae esse possint sine primo bono, sed actu, id est opere,
non nisi a primo bono ne esse quidem, nedum bona, possunt.
ET NISI AB EO FLUXISSENT, LICET ESSENT BONA, TAMEN IN EO QUOD
SUNT BONA ESSE NON POSSENT, QUONIAM ET PRAETER BONUM ET NON EX BONO
ESSENT, CUM ILLUD IPSUM BONUM PRIMUM [EST] ET IPSUM ESSE SIT ET IPSUM
BONUM ET IPSUM ESSE BONUM.
IN EO: sed per accidens.
PRAETER: sine primo bono, scilicet essent.
NON: sed sicut ab albedine alba sunt, ita a bonitate bona
essent.
IPSUM: scilicet bonum; nam id ipsum repetit.
BONUM: scilicet sit.
<OBIECTIO>
AT NON ETIAM ALBA IN EO QUOD SUNT ALBA ESSE OPORTEBIT EA QUAE
ALBA SUNT, QUONIAM EX VOLUNTATE DEI FLUXERUNT UT ESSENT ALBA?
AT NON: Obicit quis quaestionem: quare non sunt alba ea quae
sunt in eo quod sunt, sicut et bona sunt. Hoc ideo, quia deus qui ea
fecit non est albus. Si enim esset albus, sicut est bonus, ea quae ab
eo essent alba utique essent. Quia ergo bonus est, quae ab eo sunt in
eo quod sunt bona sunt. Quae tamen ipse alba esse uoluit qui albus non
est, alba sunt, sed non in eo quod sunt.
ALBA ESSE: quia deus non est albus.
<RESPONSIO>
MINIME. ALIUD EST ENIM ESSE, ALIUD ALBIS ESSE; HOC IDEO,
QUONIAM QUI EA UT ESSENT EFFECIT BONUS QUIDEM EST, MINIME VERO ALBUS.
BONUS: ideo in eo quod sunt bonae sunt.
VOLUNTATEM IGITUR BONI COMITATUM EST UT ESSENT BONA IN EO QUOD
SUNT; VOLUNTATEM VERO NON ALBI NON EST COMITATA TALIS EIUS QUOD EST
PROPRIETAS UT ESSET ALBUM IN EO QUOD EST; NEQUE ENIM EX ALBI VOLUNTATE
DEFLUXERUNT.
COMITATUM: prosecutum et associatum est.
ALBI: scilicet dei.
NON: quia non ab albo defluxerunt.
QUOD EST: ei rei quae est.
ALBUM: id est non per substantiam sed per accidens.
ITAQUE QUIA VOLUIT ESSE EA ALBA QUI ERAT NON ALBUS, SUNT ALBA
TANTUM; QUIA VERO VOLUIT EA ESSE BONA QUI ERAT BONUS, SUNT BONA IN EO
QUOD SUNT.
ALBA: scilicet non in eo quod sunt.
QUIA VERO VOLUIT: Hic namque notandum est, quare omnia quae
sunt bona sint.
<OBIECTIO>
SECUNDUM HANC IGITUR RATIONEM CUNCTA OPORTET ESSE IUSTA,
QUONIAM IPSE IUSTUS EST QUI EA ESSE VOLUIT?
SECUNDUM: ex obicientis persona accipiendum, quasi diceret:
sicut tu dicis omnia bona esse in eo quod sunt, sic oportet omnia iusta
esse, quia ex uoluntate uenerunt. Concessiue legendum est, sensu tamen
negatiuo.
<RESPONSIO>
NE HOC QUIDEM. NAM BONUM ESSE ESSENTIAM, IUSTUM VERO ESSE
ACTUM RESPICIT.
NE HOC QUIDEM: scilicet putemus.
IDEM AUTEM EST IN EO ESSE QUOD AGERE; IDEM IGITUR BONUM ESSE
QUOD IUSTUM. NOBIS VERO NON EST IDEM ESSE QUOD AGERE; NON ENIM
SIMPLICES SUMUS. NON EST IGITUR NOBIS IDEM BONIS ESSE QUOD IUSTIS, SED
IDEM NOBIS EST ESSE OMNIBUS IN EO QUOD SUMUS.
IN EO: id est in deo. In deo idem est esse quod agere. Ergo in
deo opus substantia est, quia ei idem est esse et operari.
BONA IGITUR OMNIA <SUMUS>, NON ETIAM IUSTA.
BONA IGITUR OMNIA SUMUS: Quia a deo sumus, ideo bona. Nam et
diabolus in eo quod est bonus est, quia a bono deo creatus est; non
tamen iustus, quia malum agere semper festinat.
AMPLIUS BONUM QUIDEM GENERALE EST; IUSTUM VERO SPECIALE NEC
SPECIES DESCENDIT IN OMNIA.
AMPLIUS: id est: adhuc amplius aliquid dicam.
NEC SPECIES: id est iustitia.
IDCIRCO ALIA QUIDEM IUSTA ALIA ALIUD OMNIA BONA.
ALIA: id est quaedam.
IUSTA: per pios actus.
ALIUD: scilicet praeterquam iustum.
|