Anicii Manlii Severini Boethii
In Topica Ciceronis
LIBER PRIMUS
[INTRODUCTIO BOETHII]
[1039D] Exhortatione tua, Patrici rhetorum peritissime,
quae
honestati
praesentis propositi et futurae aetatis [1040D] utilitati coniuncta
est, nihil antiquius existimaui. Cui muneri libentius acquieui, non
quod ad instruendum [1041A] te, commentarios in M. Tullii Topica
laborare me credidi (ridiculus quippe forem si Mineruam, ut aiunt,
litterae docere uellem) sed ut ex disciplinarum liberalium sumptum
penu, nostrae apud te semper pignus amicitias permaneret. Quod enim
munus ex animo diligentibus iocundius inueniri potest, quam quod
ipsius animi partes format et instruit? Nam caetera fere caduca,
imbecilla, labantia, et si ad fortunae uicem spectes, pene semper
aliena sunt. At uero opulentiam litterarum, nec praesens imminuit
aetas, earumque auctoritatem ipsa etiam cunctae conficiens, auget
potius et confirmat uetustas. Accipe igitur opus, non efficientiae
securitate sed amicitiae praesumptione susceptum, apud quam nescio
quonam pacto garrire non dedecet, simul quia praelato [1041B] a nobis
munere cum tuorum aliquid operum postulauero, iniurius fueris, si
negabis.
Sed cum in M. Tullii Topica Marius Victorinus rhetor
plurimae
in
disserendi arte notitiae commenta conscripserit, non me oportuisset
melioribus forsitan attemptata contingere nisi esset aliquid quo se
noster quoque labor exercere atque parere potuisset. Quatuor enim
uoluminibus Victorinus in Topica conscriptis, eorum primo declarandis
tantum libri principiis occupatur.
Addit etiam et si qua in eodem uolumine praedicenda
fuissent
perpendit, ut ab exordio uoluminis Topicorum quod est:
[1.01] MAIORES NOS RES SCRIBERE INGRESSOS, C. TREBATI...
usque ad eum locum qui est:
[1.05] ...SED IAM TEMPUS EST AD ID QUOD INSTITUIMUS
ACCEDERE.
primi uoluminis Victorini expositio terminetur.
Secundo uolumine [1041C] de iudicandi, atque inueniendi
dialecticae
partibus, et de loco atque argumenti definitione pertractat, ut ab eo
loco Topicorum qui est:
[2.06] CUM OMNIS RATIO DILIGENS DISSERENDI DUAS HABEAT
PARTIS,
UNAM
INVENIENDI ALTERAM IUDICANDI...
usque ad eum locum qui est:
[2.08] ...ITAQUE LICET DEFINIRE LOCUM ESSE ARGUMENTI
SEDEM.
ARGUMENTUM
AUTEM RATIONEM, QUAE REI DUBIAE FACIAT FIDEM.
secundi libri explanatio subsistat.
Tertius uero atque quartus discretionem locorum inter se
eorumque
exempla multiformiter persequuntur. Ita ut tertius quidem Tulliana
sibi de iure proponat exempla. Quartus uero eosdem locos per alias
rursus similitudines monstret ex Virgilio et Terentio poetis,
oratoribus Cicerone et Catone, ut quod praeceptis ostenditur, exemplis
multipliciter collucescat, neque ab eo loco qui est in Topicis sed ex
his locis [1041D] in quibus argumenta inclusa sunt, expositio
progressa eum transcendit locum qui est:
[4.23] VALEAT AEQUITAS, QUAE PARIBUS IN CAUSIS PARIA
IURA
DESIDERAT.
Quanta uero pars reliqua si Topicorum ipsius uoluminis
magnitudo
demonstrat, quam Victorinus, neque attigit, neque attingere potuisset,
ita est rebus minimis immoratus, nisi opus multa librorum pluralitate
distenderet.
Nos uero et hanc ipsam particulam, quam Victorinus
attigit
diligenter
(ut possumus) aggrediamur, et longius expositione progressi, cum
Topicorum debemus fine consistere. Quare hinc de tota operis
propositione conueniens sumamus exordium. Sed antequam de topicae
facultatis ratione [1042A] pertractem, proemium, quoad Trebatium M.
Tullius utitur, paucis absoluam.
[Prohemium Ciceronis]
Ait enim:
[1.01] MAIORES NOS RES SCRIBERE INGRESSOS, C. TREBATI,
ET HIS
LIBRIS,
QUOS BREVI TEMPORE SATIS MULTOS EDIDIMUS, DIGNIORES E CURSU IPSO
REVOCAVIT VOLUNTAS TUA. CUM ENIM MECUM IN TUSCULANO ESSES ET IN
BIBLIOTHECA SEPARATIM UTERQUE NOSTRUM AD SUUM STUDIUM LIBELLOS QUOS
VELLET EVOLVERET, INCIDISTI IN ARISTOTELIS TOPICA QUAEDAM, QUAE SUNT
AB ILLO PLURIBUS LIBRIS EXPLICATA. QUA INSCRIPTIONE COMMOTUS
CONTINUO
A ME LIBRORUM EORUM SENTENTIAM REQUISISTI.
[1.02] QUAM CUM TIBI EXPOSUISSEM, DISCIPLINAM
INUENIENDORUM
ARGUMENTORUM, UT SINE ULLO ERRORE AD EA RATIONE ET VIA PERVENIREMUS,
AB ARISTOTELE INVENTAM ILLIS LIBRIS CONTINERI, VERECUNDE TU QUIDEM UT
OMNIA, SED TAMEN FACILE UT CERNEREM TE ARDERE STUDIO, MECUM [1042B] UT
TIBI ILLA TRADEREM EGISTI. CUM AUTEM EGO TE NON TAM VITANDI LABORIS
MEI CAUSA QUAM QUIA TUA ID INTERESSE ARBITRARER, VEL UT EOS PER TE
IPSE LEGERES VEL UT TOTAM RATIONEM A DOCTISSIMO QUODAM RHETORE
ACCIPERES, HORTATUS ESSEM, UTRUMQUE, UT EX TE AUDIEBAM, ES EXPERTUS.
[1.03] SED A LIBRIS TE OBSCURITAS REIECIT; RHETOR AUTEM
ILLE
MAGNUS
HAEC, UT OPINOR, ARISTOTELIA SE IGNORARE RESPONDIT. QUOD QUIDEM MINIME
SUM ADMIRATUS EUM PHILOSOPHUM RHETORI NON ESSE COGNITUM, QUI AB IPSIS
PHILOSOPHIS PRAETER ADMODUM PAUCOS IGNORETUR; QUIBUS EO MINUS
IGNOSCENDUM EST, QUOD NON MODO REBUS EIS QUAE AB ILLO DICTAE ET
INVENTAE SUNT ADLICI DEBUERUNT, SED DICENDI QUOQUE INCREDIBILI QUADAM
CUM COPIA TUM ETIAM SUAVITATE.
[1.04] NON POTUI IGITUR TIBI SAEPIUS HOC ROGANTI ET
TAMEN
VERENTI NE
MIHI GRAVIS ESSES -- FACILE ENIM ID CERNEBAM -- DEBERE DIUTIUS, NE
IPSI IURIS INTERPRETI FIERI [1042C] VIDERETUR INIURIA. ETENIM CUM TU
MIHI MEISQUE MULTA SAEPE SCRIPSISSES, VERITUS SUM NE, SI EGO GRAVARER,
AUT INGRATUM ID AUT SUPERBUM VIDERETUR. SED DUM FUIMUS UNA, TU OPTIMUS
ES TESTIS QUAM FUERIM OCCUPATUS.
[1.05] UT AUTEM A TE DISCESSI IN GRAECIAM PROFICISCENS,
CUM
OPERA MEA
NEC RES PUBLICA NEC AMICI UTERENTUR NEC HONESTE INTER ARMA VERSARI
POSSEM, NE SI TUTO QUIDEM MIHI ID LICERET, UT VENI VELIAM TUAQUE ET
TUOS VIDI, ADMONITUS HUIUS AERIS ALIENI NOLUI DEESSE NE TACITAE QUIDEM
FLAGITATIONI TUAE. ITAQUE HAEC, CUM MECUM LIBROS NON HABEREM, MEMORIA
REPETITA IN IPSA NAVIGATIONE CONSCRIPSI TIBIQUE EX ITINERE MISI, UT
MEA DILIGENTIA MANDATORUM TUORUM TE QUOQUE, ETSI ADMONITORE NON EGES,
AD MEMORIAM NOSTRARUM RERUM EXCITAREM. SED IAM TEMPUS EST AD ID QUOD
INSTITUIMUS ACCEDERE.
[1042D] Omne proemium, quod ad componendum intendit
auditorem,
ut in
rhetoricis discitur, aut beneuolentiam captat aut attentionem
praeparat aut efficit docilitatem: his tribus partibus sibi Cicero
Trebatium format. Nam quod se a magnarum rerum inchoatione reuocatum
ad amici contulit uoluntatem, fauorem Trebatii uelut iudicis,
beneuolentiae partibus meretur. MAIORES autem RES sunt a quarum
scriptione ad amici studium uersus est, moralis philosophiae
tractatus. Maior est enim morum ratio quam peritia disserendi. Id
autem tempus fuisse coniicimus, quo propter turbulenta reipublicae
tempora in otium se contulit, atque ad philosophiae disciplinas.
Sed [1043A] quia nobis audientium mentes ueritatis
quoque
opinio
praesumpta conciliat, in eo etiam praeparandae beneuolentiae partibus
utitur. Quod in commemorandis ueraciter iis quae Trebatius nouerat,
facit illis fidem quae posterius euenire et Trebatio potuerunt esse
ignota. Haec autem sunt, quod in Tusculano ad suum studium uterque
libros euoluerit. Quodque Trebatius casu in Aristotelis Topica
inciderit, et quod titulum operis admiratus, a M. Tullio inscriptionis
sententiam perquisierit. Illud etiam quod ei Cicero se exposuisse
commemorat, inueniendorum argumentorum illis libris scientiam
contineri, ut sine ullo errore ad argumentorum inuentionem uia quadam
et recto filo atque artificio ueniretur, quae res breuiter enuntiata,
uelut intentionem [1043B] operis monstrat, et docilem perficit
auditorem. In hoc namque uidetur esse comprehensum quae sit intentio
Topicorum, quoniam Cicero ait disciplinam esse inueniendorum
argumentorum, non ut inueniantur (id enim natura suppeditat).
Sed ut sine ullo labore; ac sine ulla confusione non
casu ad
ea mens
sed quadam uia et ratione perueniat, post hanc beneuolentiam
captationem, Trebatii laudem subiungit, cum eius uerecundiam in his
commemorat expetendis, quae si postulanti amico Cicero praestilisset
et gloriae praemium ferret et gratiae sed quod petenti Trebatio, ut ei
Topica traderet minime concessit. Id non proprii laboris fuga sed
Trebatii potius causa factum esse contendit, ut in eo quoque Trebatii
ueluti tunc repulsi subiratus forsitan animus, nunc non [1043C] sit
alienus. Intererat uero Trebatio ut uel per se ipse illa legens
exercitatior fieret, uel ei perfectius si qua dubitaret rhetor doctior
expediret. Utrumque uero a Trebatio se narrat audisse. Nam et expertum
cum, ut per se ipse legeret sed obscuritate reiectum, et illum
rhetorem a quo Topicorum explanationem petiisset, illa sese
Aristotelica ignorare confessum.
Quae res, propter operis difficultatem, nec esse est
auditorem
reddat
attentum. Ea quippe non negligentes inspicimus, quae non facilis esse
intelligentiae suspicamur, in quo etiam Cicero minime se miratum esse
commemorat, quod is philosophus a rhetore nesciretur, qui multis etiam
philosophis uideretur incognitus. Quorum etiam iure culpat ignauiam,
quod ad Aristotelicae philosophiae disciplinam non inuentorum
utilitas, non orationis nitor illexerit. In [1043D] quo etiam maioris
perspicaciae crescit attentio, quia facile ad studium mentes, aliorum
segnities culpata conuerterit, quocumque uero attentio fuerit, non
poterit ab esse docilitas. In his etiam laus quaedam Trebatii latenter
inducitur. Magnum est enim philosophis in suo quasi munere
cessantibus hunc ne proprio quidem studio praepeditum, alienae
scientiae secreta rimari.
Iam uero sequentia multo etiam clarius beneuolentiam
petunt,
uelut hoc
quod elegantissime dictum est, ueritum se esse ne, si modeste
postulantis uerecundiae pernegasset, ipsi quodammodo iuris interpreti
fieri uideretur iniuria, et quod praecedens Trebatii meritum percepti
beneficii memor [1044A] exsequitur, id uero est quod uel ipsi uel iis
quos ipse defenderit, plura cauisset. Fuit igitur, ut ait, uerendum,
ne, si restituere gratiam noluisset, aut ingratum id aut superbum esse
uideretur. Ingratum quidem, si magna Trebatii merita quibus ipse usus
fuerat, paruo aestimare uideretur, cum nullam ei gratiam restituendam
putaret, superbum uero, si sperneret.
Ad idem caetera reuertuntur, id est ad beneuolentiam.
Quod
eiusdem
testimonio nititur dum fuerit in urbe, se ne debitam redderet gratiam
occupationum necessitate constrictum. Quod ut uenerit Veliam, amicorum
Trebatii conuentione commonitus, ne tacitae quidem eius flagilationi
deesse uoluisset, et quod licet librorum copia nulla suppeteret, de
memoriae tamen repetitae promptuariis in ipsa nauigatione
conscripserit, [1044B] eique ex itinere miserit, ut beneficii cumulo
parendi etiam celeritas adderetur. Quae cum omnia benignum captare
Trebatii uideantur assensum, quaedam tamen breuitas Topicorum memoria
repetita, attentionis nec esse est animaduersione fungatur, ipsa
namque memoriae repetitio breue monstrat esse quod colligit. Quodque
diligentiae sibi fuerint mandata Trebatii, et quod ad excitandam sui
memoriam quasi pignus amico aliquod atque monimentum uoluisset
exstare. Cui adiicit illud, et si admonitione non eges, ne offendat
animum amici sedulitate si quem commonendum credit, obliuionis
uideatur arguere.
Haec omnia, ut dixi, beneuolentiae partibus plena sunt.
Sed de
prooemio satis dictum est. Nunc ad sequentia transeamus, nec si quis
haec [1044C] apud Victorinum latius tractata repererit, nos neglecti
integritatis stringat inuidia. Nam nec in singulis (ut ille facit)
uerbis haerere uolumus, et ad ampliora huius operis festinamus.
[2.06] CUM OMNIS RATIO DILIGENS DISSERENDI DUAS HABEAT
PARTIS,
UNAM
INVENIENDI ALTERAM IUDICANDI, UTRIUSQUE PRINCEPS, UT MIHI QUIDEM
VIDETUR, ARISTOTELES FUIT. STOICI AUTEM IN ALTERA ELABORAVERUNT;
IUDICANDI ENIM VIAS DILIGENTER PERSECUTI SUNT EA SCIENTIA QUAM
*DIALEKTIKEN* APPELLANT, INVENIENDI ARTEM QUAE *TOPIKE* DICITUR, QUAE
ET AD USUM POTIOR ERAT ET ORDINE NATURAE CERTE PRIOR, TOTAM
RELIQUERUNT.
[2.07] NOS AUTEM, QUONIAM IN UTRAQUE SUMMA UTILITAS EST
ET
UTRAMQUE,
SI ERIT OTIUM, PERSEQUI COGITAMUS, AB EA QUAE PRIOR EST ORDIEMUR...
Cum philosophia maximis in rebus operam suam [1044D]
studiumque
consumat, cumque et in naturalibus inspectionem, speculationemque
adhibeat, et in moralibus actionem, et sic formare gestiat mores ut
uera uitae ratio persuaserit, euenire nec esse est, ut secundum id
quod ratio tenendum, omittendumue, faciendum quid, aut non faciendum
esse decreuerit, uel iudicium constituatur, ascensus uel exercendae
uitae dirigatur intentio. Erit igitur necessarium, uel in naturali
speculatione, uel in moralium actionum cogitatione, ut certa ratio,
uel quod in rebus speculandum est, inueniat, uel quod in actum uiuendi
duci oporteat, ante perpendat. Haec autem ratio nisi uia quadam
processerit, saepe in multos nec esse est labatur errores. Quod ne
passim fieret, atque ut certis [1045A] regulis tractatus insisteret,
uisum est antiquae philosophiae ducibus, ut ipsarum ratiocinationum,
quibus aliquid inquirendum esset, naturam penitus ante discuterent, ut
his purgatis atque compositis, uel in speculatione ueritatis, uel in
exercendis uirtutibus uteremur.
Haec est igitur disciplina, quasi disserendi quaedam
magistra,
quam
*logicen* Peripatetici ueteres appellauerunt, hanc Cicero definiens,
disserendi diligentem rationem uocauit. Haec uario modo a plerisque
tractata est, uarioque etiam uocabulo nuncupata. Ut enim dictum est, a
Peripateticis haec ratio diligens disserendi logice uocatur, continens
in se inueniendi iudicandique peritiam. Stoici uero hanc eamdem
rationem disserendi paulo angustius tractauere, nihil enim de
inuentione laborantes, in sola tantum [1045B] iudicatione consistunt,
deque ea praecepta multipliciter dantes, dialecticam nuncupauerunt.
Plato etiam dialecticam uocat facultatem quae id quod unum est possit
in plura partiri, ueluti solet genus per proprias differentias usque
ad ultimas species separari, atque ea quae multa sunt, in unum generum
ratione colligere. Hanc igitur Plato dialecticam dicit; Aristoteles
uero logicam uocat, quam (ut dictum est) Cicero definiuit diligentem
disserendi rationem.
Et huius uno quidem modo trina partitio est: omnis
namque uis
logicae
disciplinae aut definit aliquid, aut partitur, aut colligit.
Colligendi autem facultas triplici diuersitate tractatur: aut enim
ueris ac necessariis argumentationibus disputatio decurrit, et
disciplina uel demonstratio nuncupatur; aut tantum probabilibus, et
dialectica dicitur; aut apertissime falsis, et sophistica, [1045C] id
est, cauillatoria perhibetur. Logica igitur, quae est peritia
disserendi, uel de definitione, uel de partitione, uel de collectione,
id est, uel de ueris ac necessariis, uel de probabilibus, id est
uerisimilibus, uel de sophisticis, id est, cauillatoriis
argumentationibus tractat, has enim collectionis partes esse
praediximus. Atque haec est una logicae partitio, in qua dialecticam
Aristoteles uocat facultatem per probabilia colligendi.
Rursus eiusdem logicae altera diuisio est, per quam
diducitur
tota
diligens ratio disserendi in duas partes, unam inueniendi, et alteram
iudicandi. Id autem uidetur etiam ipsa logices definitio monstrare,
nam quia logica ratio disserendi est, non potest ab inuentione esse
separata. Cum enim nemo praeter inuentionem disserere possiti
disserendi ratio inuentionis [1045D] est ratio. Rursus quoniam logice
diligens est ratio disserendi, ab ea iudicium non potest ab esse, ipsa
enim diligentia rationis in disserendo posita iudicium est. Neque enim
potest quisquam diligenter disserere, nisi quale sit iudicauerit id
quod in disputationem sumitur. Quod si ad disserendi ordinem
diligentia rationis adhibetur, non est dubium quin hoc iudicium ad
inuentionum uarietatem sit accommodatum.
His igitur ita expeditis, uidendum est, hae diuisiones,
quanam
se
cognatione contingant. Inuentio quippe caeteris omnibus, ueluti
materiae loco, supponitur, hoc modo. Nisi enim inuentio fuerit, non
potest esse uel definitio, uel partitio, quoniam unumquodque [1046A]
generum uel differentiarum inuentione, uel specierum collectione, aut
diuidimus, aut etiam definimus. Iam uero si absit inuentio, nequit
esse collectio. Non erit igitur necessaria, nec uerisimilis, nec
sophistica argumentatio: haec enim tria inuentioni superueniunt, ut
uel necessarium, uel probabile, uel cauillatorium sit argumentum.
Necessitas enim uero, et probabilitas, et cauillatio formae quaedam
sunt, quaedum inuentionibus assistunt, necessaria uel probabilia uel
cauillatoria faciunt argumenta. Eadem quoque ratio partitiones
definitionesque complectitur. Indiscreta namque inuentionis potestas,
cum definitiua, tum diuisibilis appellari potest, cum definiendis
partiendisue rebus adhibetur. Quae hoc modo ex inuentionis materia et
differentiarum supra [1046B] positarum forma composita rursus
iudicationi materiae fiunt nam prior illa partitio, logice tribus
partibus segregata, ita partes explicat, ut habeat inuentionem
materiam singularum, ipsa uero iudicationi materiam praestat. Et enim
cum definit aliquis, uel rei propositae diuisionem facit, inuenit
quidem diuisioni definitionique differentias accommodatas sed an recte
uel definiat, uel diuidat, iudicatione perpendit. Ita priores logicae
partes secundae diuisionis membra coniungunt, ut materiam quidem sui
habeant inuentionem, iudicationi uero fiant ipsae materia.
Quod in reliqua etiam colligendi parte contingit, nam et
ea
quae de
probabilibus tractat, habet et inueniendi suppositam materiam, quae
uerisimilia reperit argumenta, et de huiusmodi argumenta iudicatio
[1046C] perpendit. Est enim iudicium hoc ipsum internoscendi, quod non
necessaria inuentio est sed uerisimilitudinem tenet. Illa quoque pars
quae de necessariis argumentationibus aptatur, habet subiectam
materiam necessariae inuentionis, eiusque est iudicium, ut cum
necessaria sunt quae inuenit, necessaria quoque esse perpendat. Nec
non cauillandi pars utraque in se continet, quandoquidem et inueniri
falsa possunt, et falsa esse iudicatione discerni.
Quo fit ut prior logices diuisio secundum etiam
continere
uideatur:
nam definitio, partitio atque collectio inuentionem continent et
iudicium, quia neque existere praeter inuentionem, neque agnosci
praeter iudicium possunt. Sed cum omnis inuentio iudicationi subiecta
sit, cumque prioris diuisionis partes sine utroque esse non possint,
euenit ut prima partitio [1046D] inuentionem iudiciumque coniungat.
Secunda uero haec diuisio, qua Cicero etiam partitur logicam, segregat
huiusmodi facultates, et inueniendi materiam a iudicationis parte
secernit.
Iudicium uero, in colligendi ratione proprias partes
habet,
nam omnis
argumentatio, omnisque syllogismus propositionibus struitur, omnemque
compositum duo in se quaedam retinet, quae speculanda esse uideantur.
Et quidem continet unum quae illa sint, ex quibus id quod compositum
est intelligatur esse connexum, aliud uero quanam sit suarum partium
coniunctione compositum: ut in pariete siquidem lapides ipsos quibus
paries structus est inspicias, quasi materiam species: [1047A] si uero
ordinem compositionemque iuncturae consideres, tanquam de formae
ratione perpendas. Ita in argumentationibus quas propositionibus
compaginari atque coniungi supra retulimus, gemina erit speculationis
et iudicandi uia. Una quae propositionum ipsarum naturam discernit ac
iudicat utrum uerae ac necessariae sint, an uerisimiles, an
sophisticis applicentur, et haec quasi materiae speculatio est. Altera
uero iudicii pars est quae inter se propositionum iuncturas
compositionesque perpendit; haec quasi formam iudicat argumentorum.
Quae cum ita sint, hoc modo fit in continuum ducta
partitio,
ut ratio
diligens disserendi, unam habeat inueniendi partem, alteram uero
iudicandi. Tum de ipsa inuentione, tum de inuentionis
collocatione,
quae forma est argumentationis. [1047B] Atque ea quidem pars quae de
inuentione docet, quaedam inuentionibus instrumenta suppeditat, et
uocatur topice: cur autem hoc nomine nuncupata sit posterius dicam.
Illa uero pars quae in indicando posita est, quasdam discernendi
regulas subministrat, et uocatur analytice; et si de propositionum
iunctura consideret, analytice prior; sin uero de ipsis inuentionibus
tractet, ea quidem pars ubi de discernendis necessariis argumentis
dicitur, analytice posterior nuncupatur; ea uero quae de falsis atque
cauillatoriis, id est de sophisticis, elenchi. De uerisimilium uero
argumentationum iudicio nihil uidetur esse tractatum, idcirco quoniam
plana est atque expedita ratio iudicandi de medietate, cum quis
extrema cognouerit. Si enim quis diiudicare necessaria [1047C] sciat,
idemque falsorum argumentorum possit habere iudicium, uerisimilia,
quae in medio collocata sunt, discernere non laborat.
Expeditum igitur est, ut arbitror, quid sit quod ait
Cicero,
rationem
diligentem disserendi duas habere partes, inueniendi unam, alteram
iudicandi. Illud etiam diligentius expositum est, quae sit ratio quam
Stoici dialecticen uocant. Ea est enim quae iudicandi peritiam tenet,
et quam eodem nomine Plato partiendi per differentias, atque ad genus
reuocandi facultatem uocat. Quamque eodem nomine Aristoteles, non
totam disserendi artem, ut Stoici sed eam tantum nuncupet quae de
proposita quaestione uerisimilibus colligat argumentis, atque ideo
perfectius Aristoteles de logica tractauit, quoniam de duobus, ultra
quae nihil est, tertium disseruit, de inueniendo scilicet et
iudicando, cum [1047D] Stoici, inuentione neglecta, iudicationis
tantum instrumenta tradiderint.
Atque ideo iure eos increpat Tullius, quoniam id maxime
relinquere
quod et natura prios et usu potius erat: natura quidem, quia fieri non
potest ut de inuentione iudicetur, nisi ipsa inuentio prius
exstiterit. Ad usum uero, quia longe utilius est nuda, et praeter
artem prolata naturali inuentione susceptum saepe negotium tueri, quam
inueniente alio mutum ipsum inermemque et tacitum uersare iudicium.
Dat uero Tullius de utroque sententiam, etait summam pariter
utilitatem in utroque consistere, et se de utraque, si otium fuerit,
uelle disserere. Ab ea autem quae prior est, id est inuentione,
[1048A] quam *topicen* appellari diximus, ordiendum putat.
[2.07] ...UT IGITUR EARUM RERUM QUAE ABSCONDITAE SUNT
DEMONSTRATO ET
NOTATO LOCO FACILIS INUENTIO EST, SIC, CUM PERUESTIGARE ARGUMENTUM
ALIQUOD VOLUMUS, LOCOS NOSSE DEBEMUS; SIC ENIM APPELLATAE AB
ARISTOTELE SUNT EAE QUASI SEDES, E QUIBUS ARGUMENTA PROMUNTUR. ITAQUE
LICET DEFINIRE LOCUM ESSE ARGUMENTI SEDEM. ARGUMENTUM AUTEM RATIONEM,
QUAE REI DUBIAE FACIAT FIDEM...
Post diuisionem logicae disciplinae, quam diligentem
disserendi
rationem esse definiuit, de topice, quae inueniendi ars esse praedicta
est, expedire contendit. Ac primum quid sint loci, termino
definitionis includit, eiusque artis quae topice dicitur exempli
quadam claritate designat intentionem. Est enim topices intentio,
argumentorum facilis inuentio. Non [1048B] igitur inuenire docet
topice quod est naturalis ingenii sed facilius inuenire: omnis quippe
ars imitatur naturam, atque ab hac materia suscepta, rationes ipsa
uiamque conformat, ut cum facilius id quod ars quaeque promittit, tum
elegantius fiat, uelut parietem struere naturalis ingenii est sed arte
fit melius.
Argumentum autem ratio est quae rei dubiae faciat fidem.
Multa
enim
sunt quae faciant idem sed quia rationes non sunt, ne argumenta quidem
esse possunt, ut uisus facit fidem his quae uidentur sed quia ratio
non est uisus, ne argumentum quidem esse potest. Differentiam uero
unam sumpsit, eam quae faciat fidem, omne enim argumentum facit fidem.
Si igitur iunxerimus genus ac differentiam, et id esse argumentum
dicamus, quod rationem quae faciat fidem, num tota argumenti [1048C]
natura monstrata sit? Minime. Quid si eius rei, de qua nemo dubitat,
aliqua ratione facere quis fidem uelit, num idcirco illa, quod fidem
faciat, uocabitur argumentum? Nullo modo: argumentum namque
est quod
rem arguit, id est probat, nihil uero probari, nisi dubium, potest.
Nisi ergo sit res ambigua, et ad eam ratio fidem faciens afferatur,
argumentum esse non poterit. Addita igitur alia differentia quae est
rei dubiae, facta est integra definitio argumenti, ex genere et duabus
differentiis constans, genere quidem, ratione: una uero differentia,
quod faciat fidem; altera uero, quod rei dubiae est, ut sit tota
definitio, id esse argumentum quod sit ratio, rei dublae faciens
fidem.
Quae cum ita sint, nec esse est ut ubi dubitatur
aliquid, ibi
sit
[1048D] quaestio. Quod si argumentum praeter rem dubiam esse non
poterit, nullo modo esse praeter quaestionem potest. Quaestio uero est
dubitabilis propositio. Propositio uero est ratio uerum falsumue
designans. Omnis igitur propositio siue constanter atque pronuntiatiue
proferatur, ut si quis dicat: Omnis homo animal est; siue ad
interrogationem dirigatur, ut si quis interroget: Putasne omnis homo
animal est? retinet proprium nomen, et propositio nuncupatur. At si
eadem, uelut dubitabilis proferatur, fit quaestio, ut si quisque erat
an omnis homo animal sit. Quot autem modis quaestio diuidatur, nunc
explicandi locus non uidetur accommodus sed in iis libris dicemus quos
de topicis differentiis formare molimur.
Ad [1049A] quaestionem igitur, id est ad dubitabilem
propositionem,
omnis intentio dirigitur argumenti, non uero ut totam comprobet
quaestionem sed ut partem eius ratione confirmet; neque enim tota
quaestio defenditur sed una eius quaelibet pars argumentatione
firmatur: nemo enim defendit caelum rotundum esse et non esse; si enim
ita quis defenderet, totam quaestionem uideretur probare. Sed cum ita
consideratur:
Utrum rotundum sit
caelum an non sit
in una tantum consistit quaestionis parte defensio, siue
quae
affirmat
siue quae negat. Omnis enim quaestio contradictionibus constat. Nam si
qua res ab altero affirmetur, negetar ab altero, totum hoc
contradictio nuncupatur, ut si quis dicat:
Caelum rotundum est
alter neget dicens:
Caelum rotundum
[1049B] non est.
Caelum rotundum esse et non esse contradictio
prohibetur.
Dubitabilis
uero propositio, quam quaestionem esse praediximus, et affirmationem
in se continet et negationem, hoc enim ipso quo dubitabilis est,
contradictionem uidetur includere. Cum enim dubitat quis utrumque
caelum rotundum sit, siue adiungat an non sit, siue reticeat, ipsa
dubitatio partem secum alteram trahit. Si enim unam partem propositio
tueatur, dubitabilis non est, atque idcirco nec quaestio.
Cum igitur omnis quaestio duas habeat partes,
affirmationis
unam,
alteram negationis, nec esse est ut sit semper ex alterutra parte
defensio, ut unus quidem affirmationis partem, negationis alter
defendat, et hic quidem ad astruendam affirmationem, ille uero ad
destruendam, quae [1049C] potuerit argumenta perquirat. Nihil uero
interest utrum quis affirmationem ponat, an destruat negationem, aut
negationem defendat, an oppugnet affirmationem. Age enim, sit
quaestio, utrum caelum rotundum sit. Si quis eam sibi quaestionis
partem assumpserit, quam esse defendit, ad eam constituendam cuncta
nec esse est sibi comparet argumenta, atque in hoc affirmationem
quidem ponit sed destruit negationem. Si quis uero neget id, ac dicat
non esse caelum rotundum, suscipit sibi partem alteram quaestionis
quae fuerat reliqua, id est negationem, in eaque consistit, et ad hanc
approbandam, perquisitis nititur argumentis; itaque qui negationem
ponit, labefactat affirmationem.
Quae cum ita sint, demonstratum arbitror, non totam
quaestionem sed
eius aliquam partem ad defensionem uenire. Sed [1049D] quod quisque
defendet, ad hoc quoque argumenta perquirit. Ad partem igitur
quaestionis astruendam destruendamue argumenta sumuntur, atque haec
quidem si quis minus intelligit, ne a nobis obscure dicta esse
causetur. Si enim quae in dialectica, uel a nobis dicta Latina
oratione, uel a Graecis scripta sunt, ignorabit, mirum est si quam
partem eorum quae dicimus aduertere ualeat, ne dum stupeamus quod non
omnia comprehendat.
Sed quoniam dubitabilem propositionem quaestionem esse
praediximus,
euenit ut quas partes habeat propositio, easdem etiam quaestio
retinere uideatur. Omnis autem simplex propositio duas habet partes in
terminis constitutas. Simplex uero propositio est huiusmodi: [1050A]
Omnis homo animal est
Terminos uero uoco simplices orationis partes quae
continent
propositionem, ut animal et homo. Hi uero sunt praedicatus atque
subiectus. Praedicatus est in propositione maior terminus collocatus;
subiectus uero minor. Maior uero terminus de subiecto dicitur, minor
autem de maiore nullo modo praedicatur, ut animal quoniam maius est
quam homo, de homine praedicatur: dicitur enim:
Omnis homo animal est
Homo uero de animali non dicitur, nemo enim uere dicit:
Omne animal homo est
Hac igitur ratione internoscere possumus qui terminus in
propositione
maior, qui uero sit minor. Omnis autem quaestio, ut dictum est,
quoniam dubitabiles partes habet, et ad easdem comprobandas argumenta
sumuntur, necesse est ut [1050B] quidquid in quaestionibus
comprobatur, id argumentorum ratione firmetur. Argumentum uero nisi
sit oratione prolatum, et propositionum contexione dispositum, fidem
facere dubitationi non poterit. Ergo illa per propositiones prolatio
ac dispositio argumenti, argumentatio nuncupatur, quae dicitur
enthymema uel syllogismus, cuius definitionem in Topicis differentiis
apertius explanabimus. Omnis uero syllogismus uel enthymema
propositionibus constat; omne igitur argumentum syllogismo uel
enthymemate profertur. Enthymema uero est imperfectus syllogismus,
cuius aliquae partes, uel propter breuitatem, uel propter notitiam,
praetermissae sunt. Itaque haec quoque argumentatio a syllogismi
genere non recedit.
Quoniam igitur syllogismus omnis propositionibus [1050C]
constat,
propositiones uero terminis, terminique inter se differunt, eo quod
unus maior est, alter minor, fieri non potest ut ex propositionibus
conclusio nascatur, nisi per terminos progressae propositiones
extremos terminos alicuius tertii medietate coniunxerint: id facillimo
demonstratur exemplo. Sit enim quaestio: Utrum homo substantia sit an
minime. Sumo mihi quaestionis partem alteram comprobandam, ea est,
hominem esse substantiam; in hac igitur duo sunt termini, substantia
atque homo, quorum maior substantia, minor homo, quod ex eo quoque
poterit ostendi, quoniam posterius substantia in prolatione profertur,
uel ut in hoc ipso quod dicimus homo substantia est, prius hominem,
posterius substantiam nominamus. Ut igitur substantiam atque hominem
[1050D] iungam, nec esse est medium terminum reperiri, qui utrosque
copulet terminos, hic sit animal, fiatque una propositio:
Omnis homo animal est
in hac igitur propositione animal praedicatur, homo
subiicitur. Rursus
adiungo:
Omne autem animal substantia est
in hac rursus animal supponitur, substantia praedicatur.
Itaque
concludo, omnis igitur homo substantia est; ac per hoc homo quidem
semper subiectus est. Animal uero ad hominem quidem praedicatum est,
ad substantiam uero subiectum. Substantia uero ipsa semper praedicata
persistit, unde fit ut minor quidem sit homo, maior uero homine
substantia, medius autem terminus animal. Quoniam igitur extremi
termini medii interpositione copulantur, eoque modo quaestionis inter
se membra [1051A] conueniunt, adhibitaque probatione soluitur
dubitatio, nihil est aliad argumentum quam medietatis inuentio, haec
enim uel coniungere, si affirmatio defendatur, uel disiungere, si
negatio uindicetur, poterit extremos.
Quae cum ita sint, duarum propositionum et tertiae
conclusionis, maior
quidem propositio dicitur ea quae maiorem terminum continet, id est in
qua maior quidem praedicatur; medius uero supponitur, ut "Omne animal
substantia est"; minor uero propositio est quae medium quidem terminum
praedicat, subiicit autem minorem, ut "Omnis homo animal est". Sed
quoniam a maioribus nec esse est minora descendere, eius conclusionis,
quae ex duabus propositionibus nascitur, illa quasi effectrix et
propria propositio uidetur esse, quae prima est; haec [1051B] autem
est, "Omnis homo substantia est". Quod qui priores posterioresque
nostros Analyticos, quos ab Aristotele transtulimus, legit, minime
dubitat. Sed etsi quis quae illic scripta sunt nesciens, ad haec
legenda proruperit, etiamsi rationem rerum quas non intelligit minime
comprehendit, ita tamen ut dictum est esse confidat, seque in
Aristotelis Analyticis uberius inuenturum esse, si legerit,
arbitretur.
Natura igitur rerum fert ut ubi quid maius ac minus est,
ibi
maximum
quoque aliquid inesse necesse sit. Quo fit ut sint quaedam maximae
propositiones, quoniam minores maioresque esse monstrauimus, quarum
natura ex simplicium propositionum partitione sumenda est. Omnis enim
simplex propositio uel affirmatiua est, uel negatiua. Earumque aliae
sunt [1051C] uniuersales, ut:
Omnis homo iustus est
Nullus homo iustus est
aliae particulares, ut:
Quidam homo iustus est
aliae indefinitae, ut:
Homo iustus est
Homo iustus non est
aliae singulares aliquid atque indiuiduum continentes,
ut:
Cato iustus est
Cato iustus non est
Harumque omnium aliae sunt dubitabiles, aliae
indubitatae.
Supremas
igitur ac maximas propositiones uocamus, quae et uniuersales sunt, et
ita notae atque manifestae, ut probatione non egeant, eaque potius
quae in dubitatione sunt probent. Nam quae indubitata sunt, ambiguorum
demonstrationi solent esse principia, qualis est, omnem numerum uel
parem esse uel imparem, et aequalia relinqui, si aequalibus aequalia
detrahuntur; caeteraeque de quarum nota ueritate [1051D] non
quaeritur.
Maximas igitur, id est uniuersales ac notissimas
propositiones, ex
quibus syllogismorum conclusio descendit, in Topicis ab Aristotele
conscriptis locos appellatos esse perspeximus; quod enim maximae sunt,
id est uniuersales propositiones, reliquas in se uelut loci corpora
complectuntur, quod uero notissimae atque manifestae sunt, fidem
quaestionibus praestant, eoque modo ambiguarum rerum continent
probationes.
Has autem aliquoties quidem in ipsis syllogismis atque
argumentationibus inhaerere conspicimus, aliae uero in ipsis quidem
argumentationibus minime continentur, uim tamen argumentationibus
subministrant:ut si uelimus ostendere regnum melius esse quam
consulatum, dicemus:
Regnum cum sit bonum, diuturnius [1052A] est
quam
consulutus;
omne uero quod est diuturnius bonum, melius
est eo
quod parui est temporis: regnum igitur melius est consulatu.
Hic igitur maxima propositio atque uniuersalis et per se
cognita,
neque indigens probatione, argumentationi inserta est. Ea uero est:
Omnia quae diuturniora sunt bona, meliora esse
his
quae sunt temporis breuitate constricta.
At si uelimus ostendere non esse inuidum qui sapiens
sit,
dicamus:
Inuidus est qui moeret aliena felicitate; non
autem
sapiens est
quem felicitas aliena
contristat: non est igitur inuidus sapiens.
Hic maxima propositio argumentationi non uidetur inclusa
sed
extrinsecus posita, syllogismo tamen uires ministrat. Haec uero est:
Quorum diuersae sunt definitiones, diuersas
esse
substantias [1052B] necesse est.
Quisquis igitur uel Aristotelis Graeca uel nostra ab
Aristotele
translata prospexerit, has illic propositiones locos inueniet
nuncupari, quae sunt maximae atque uniuersales et uel per se
necessariae, uel per se probabiles ac notae. Sed quoniam has
propositiones plures ac pene innumerabiles esse nec esse est, restat
adhuc quo amplius ratio speculationis ascendat. Possumus enim,
diligenti tractatu considerationis adhibito, omnium maximarum atque
uniuersalium propositionum differentias perpendere, atque
innumerabilem maximarum propositionum ac per se notarum multitudinem
in paucasatque uniuersales colligere differentias, ut et alias dicamus
in definitione consistere, alias in genere, atque alias alio modo quod
paulo post apertius demonstrabo. [1052C] Omnes igitur maximae
propositiones, quaecumque sub definitionis uerbi gratia rationem
cadunt, uno definitionis nomine continebuntur. Et sicut illae
reliquarum propositionum loci esse dicebantur, quod eas intra suum
ambitum continerent, ita ipsarum maximarum atque uniuersalium
propositionum, quas minorum propositionum locos esse praediximus, illa
differentiae, et si non uere, tamen quadam ueluti imagine loci esse
uidebuntur, in quas fuerint conuenienti ratione reductae.
Sed istae locorum, id est propositionum maximarum,
differentiae, quas
etiam ipsos locos nominamus, possunt subiectarum propositionum etiam
genera nuncupari. Nam differentiae continentes etiam genera communiter
possunt uideri, ut irrationale cum a rationali uelut diuisibili
[1052D] differentia dissideat; tamen equi uel canis, differentia
specifica est, et ad eos locum generis tenet. Namque animal
irrationabile equi genus est. Ita etiam in maximis propositionibus.
Nam quod aliae sunt ex toto, aliae ex partibus, hae inter se
comparatae differentiae diuisibiles sunt, ad ipsas uero maximas
propositiones differentiarum continentiae uelut generis loco sunt.
Nam propositionis ex tolo uenientis genus est idipsum quod uocatur ex
toto. Item propositiones a partibus ductae, quamuis notae sint atque
manifestae genus est, quod a partibus, et caeterae differentiae earum
propositionum quae cum sint maximae, tamen eisdem uidentur includi,
uelut quaedam genera sint. Quae uero sint hae differentiae paulo
posterius disseram.
De his igitur nunc locis tractare Tullius instituit
[1053A]
qui
maximas propositiones quas superius diximus, id est per se notas atque
uniuersales, continent atque includunt. Hae uero sunt maximarum
differentiae propositionum. De uniuersalium igitur enuntiationum per
seque notarum differentiis disserit, ut fit integer locus argumenti
sedes. Nam si argumentum omne per propositiones ad conclusionem usque
perducitur, omnes uero reliquae propositiones in prima maximaque
propositione continentur, ipsaque prima ac maxima propositio, tum pars
est argumentationis, id est syllogismi, tum extraposita argumentationi
uires ministrat, ut utroque modo quoniam perficit argumentum, pars
argumentationis quaedam esse uideatur, non est dubium quin hae
differentiae, quae propositiones maximas continent, eaedem omnes
[1053B] etiam contineant argumentationes, ut maximarum propositionum
differentiae iure loci argumentorum et quasi quaedam ultimae sedes
esse uideantur.
Nam ex his quatuor significationibus appellationum
duarum,
argumentationis scilicet atque argumenti, unam quamlibet esse nec esse
est. Aut enim elocutio et contextio ipsa propositionem cum maximis
propositionibus, uel extra syllogismum positis, uel in eodem inclusis,
argumentatio uocatur. Argumentum uero mens et sententia
syllogismi,
aut elocutio ratiocinationis cum maximis propositionibus et sententia
syllogismi argumentum esse dicetur, ut idem sit argumentum quod
argumentatio. Aut argumentatio quidem uocabitur tota contextio
syllogismi cum sententia sed argumentum maxime propositio, aut integer
[1053C] ratiocinationis ordo praeter maximas propositiones
argumentatio, sententia uero argumentationis argumentum. Reliqua uero
maxima propositio, locus.
Sed cum haec ita sint, siue quis ipsarum propositionum
contextionem,
et usque ad conclusionem continuum ductum cum maxima propositione, uel
extra posita, uel propositionibus ratiocinationis inclusa,
argumentationem uocare uelit, argumentum uero sententiam mentemque
ratiocinationis, nihilominus locos intelligimus maximarum
propositionum differentias; siue quis ratiocinationis totius uim atque
sententiam totam cum maxima propositione, uel intra, uel extra posita,
argumentum uocet, non est dubium quin totius ratiocinationis locus
ille sit qui est maximae propositionis differentia, continet enim
[1053D] maximam propositionem, in qua propositiones caeterae
continentur: siue argumentationem quidem totam ratiocinationis
contextionem uocari placeat, argumentum uero maximam propositionem,
recte rursus locus putabitur maxime propositionis differentia, quae
argumentum claudit et continet. Quod si argumentum quidem sensus ipse
totius ratiocinationis intelligatur, argumentatio uero integra
ratiocinationis prolatio, extra uero et ab utrisque diuersum ualens,
uelut locus quidam maxima propositio consideretur, sic quoque
maximarum differentiae propositionum loci esse uidebuntur. Nam cum
differentia ipsa maximam propositionem contineat, eiusque sit locus,
maxima uero propositio argumentationi [1054A] uel argumento uires
ministret, non est dubium quin ea toti argumento locus esse uideatur,
quod totum intra maximae propositionis ambitum claudit.
Demonstratum igitur est quae sint argumentorum sedes, id
est,
ubi
argumenta clauduntur (hae sunt autem maximarum propositionum
differentiae), quae uocantur loci, quid etiam argumentum, quoniam est
rei dubiae faciens fidem, quae sit uero res dubia, id est pars altera
quaestionis, quid sit quaestio, id est dubitabilis propositio, quid
sit simplex propositio, id est enuntiatio, quae praedicato et
subiecto termino contineatur, uerum falsumue designans, quae omnia
meminisse oportet. Maximarum enim propositionum differentiae quas
locos esse praediximus, ab his dicuntur terminis qui prius in
propositione sunt, posterius [1054B] in quaestione considerantur,
praedicato scilicet atque subiecto.
Ex his etiam quae superius dicta sunt quid distent
Topica
Ciceronis
atque Aristotelis apparuit. Aristoteles namque de maximis
propositionibus disserit, has enim locos argumentorum esse posuit, ut
nos quoque supra retulimus. Tullius uero locos non maximas
propositiones, sed earum continentes differentias uocat, ac de his
dicere contendit.
[2.07] ...SED EX HIS LOCIS IN QUIBUS ARGUMENTA INCLUSA
SUNT,
ALII IN
EO IPSO DE QUO AGITUR HAERENT, ALII ASSUMUNTUR EXTRINSECUS. IN IPSO
TUM EX TOTO, TUM EX PARTIBUS EIUS, TUM EX NOTA, TUM EX EIS REBUS QUAE
QUODAMMODO AFFECTAE SUNT AD ID DE QUO QUAERITUR. EXTRINSECUS AUTEM EA
DUCUNTUR QUAE ABSUNT LONGEQUE DISIUNCTA SUNT.
Post definitionem loci atque argumenti facit plenissimam
[1054C]
diuisionem locorum. Ac primum quoniam omnis diuisio cuncta debet
amplecti, neque superfluum quidquam interponere, nec omittere quid sit
necessarium, id M. Tullius proposita diuisione patefacit dicens: EX
HIS LOCIS IN QUIBUS ARGUMENTA INCLUSA SUNT, ALIOS IN EO IPSO DE QUO
AGITUR HAERERE, ALIOS EXTRINSECUS ASSUMI. Nihil enim huic diuisioni
posse uidetur addi uel minui, quandoquidem breuiter cuncta
complectitur. Argumentorum enim loci quicumque sumuntur, aut in ipso
de quo agitur haerent, aut minime. Id autem minime extrinsecus positos
esse designat, quod si inter id quod dicimus in ipso de quo agitur
haerere argumentorum locos, et non haerere nihil est medium. Inter
affirmationem enim atque negationem nulla est medietas. Cumque in
[1054D] ipso de quo agitur non inhaerere locum argumenti, id sit
extrinsecus assumi, dubium non est quin nihil intersit medium inter ea
argumenta quorum in hoc ipso haerent loci de quo agitur, et ea quorum
extrinsecus assumuntur, EXTRINSECUS AUTEM EA DUCUNTUR QUAE ABSUNT
LONGEQUE DISIUNCTA SUNT.
Sed quid ipsum sit de quo agitur facilior explanatio
est, si
eorum
quae prius dicta sunt meminerimus. Nam cum de quaestione loqueremur,
eamdem diximus esse quaestionem quae esset dubitabilis propositio. Sed
quoniam propositio subiecto praedicatoque constaret, quaestionem
quoque diximus subiecta praedicatoque coniungi. Praedicatum igitur
uel subiectum est hoc ipsum de quo agitur. Nam cum de alterutra
quaestionis [1055A] parte dubitetur, in hac ambiguitate quaeritur
utrum praedicatus terminus inesse subiecto uideatur, an minime.
Nam cum omnis quaestio in affirmationem negationemque
diuidatur, si
praedicatus subiecto inest, fit ex eo uera affirmatio; si non inest,
fit uera negatio. Sed in quaestionibus disceptandis, alter
affirmationem, alter negationem tuetur, id est, alter praedicatum
inesse subiecto, alter non inesse defendit. Quod uero ex alterutra
parte defenditur, hoc est ipsum de quo agitur. Ipsum igitur est
praedicatus terminus uel subiectus, de quibus agitur. Atque
ut id
exemplo clarius fiat, sit quaestio, an Verres furtum fecerit. Hic
Verres subiectum est, furtum facere praedicatum; quod si furtum Verri
coniungitur, idque argumentationibus comprobatur, [1055B] quaestionis
affirmatio demonstrata est. Si furtum a Verre seiungitur, quaestionis
rursus negatio comprobatur. Ipsum itaque de quo agitur nihil est, nisi
uterlibet eorum terminus qui in quaestione proponitur, siue
praedicatus, siue etiam subiectus.
Qui quidem termini per se argumenta esse non possunt,
neque
uero per
se argumenta praestare. Si enim ipsi simplices ut sunt argumenta esse
possunt, uel argumentorum praestare materiam, nullam in quaestione
relinquerent dubitationem; sed quoniam de ipsis adhuc in quaestione
dubitatur an eorum possit esse rata coniunctio, ipsi quidem neque per
se argumenta esse, neque per se argumenta praestare poterunt, ea uero
quae in ipsis insunt, uel extrinsecus posita sunt, argumentorum copiam
subministrant.
Nam [1055C] quod Victorinus quaerit, et explicat latius,
ne
commemoratione quidem mihi dignum uidetur. Quaerit enim quaestio ipsa
de quo agitur an habeat locum, quod minime oportuit, ut dictum est.
Locus de quo nunc agimus non cuiuslibet rei locus est sed argumenti,
argumentum uero rei dubire faciens fidem, res uero dubia pars
quaestionis. Quod si argumentum quaestio uel pars quaestionis esse non
potest, locus uero de quo agimus argumenti est locus, non est dubium
quin locus quaestionis esse non possit.
Amplius, omnis quaestio dubitabilis est, argumentum uero
omne
quaestionis purgat ambiguum. Non est igitur idem argumentum quod
quaestio sed loci, argumentorum sunt loci, non sunt igitur
quaestionis. Hoc igitur praemisso intelligamus ipsum de quo agitur
[1055D] quemlibet terminum in quaestione propositum, siue praedicatum,
siue subiectum, qui cum per se res sint, ipsi quidem argumentum esse
non possunt, habere autem in se quaedam possunt, in quibus argumenta
sint collocata, et quae sedes argumentorum esse intelligantur. Quae
quidem cum terminis his de quibus agitur inhaerere uideantur, nondum
tamen sunt argumenta sed quasi iam argumenta complectentes loci, et
uelut naturali sede condentes. Idem de his locis qui extrinsecus
assumuntur dicendum est, ipsi namque positi sunt exterius et
quodammodo a propositionum terminis ablegati, et res quaedam sunt sed
intra se argumentorum copiam claudunt.
Atque, ut breui sententia colligam, [1056A] ipsum de quo
agitur nihil
est aliud nisi quilibet in quaestione terminus collocatus. Hi
argumenta esse non possunt, neque ab his trahi aliquod argumentum. Quo
fit ut termini ipsi qui in quaestione sunt positi, nec argumenta, nec
loci sint sed tantum res. Rursus ea quae in his haerent de quibus
agitur, ipsa quidem res esse manifestum est sed claudunt in se
argumentorum copiam, ut cum ex his sumi aliquod oporteat argumentum,
locorum uice fungantur. Itaque si quis per se ea speculetur, res sunt;
si quis ab his aliquod argumentum quaerat educere, loci fiunt. Et haec
communiter quidem de principalibus ac maximis locis dicta sint. Hi
uero sunt qui in ipsis de quibus agitur haerent, uel qui assumuntur
extrinsecus.
Ut igitur faciat plenam locorum diuisionem, [1056B] quos
simpliciter
ac maximos posuit locos, eosdem uelut in quasdam species resecat,
dicens: IN IPSO TUM EX TOTO, TUM EX PARTIBUS EIUS, TUM EX NOTA, TUM EX
HIS REBUS QUAE QUODAMMODO AFFECTA SUNT AD ID DE QUO QUAERITUR. Et
locorum quin in ipso sunt de quae agitur constituti quatuor partium
facta diuisiones. Hi quippe qui in ipso de quo agitur haerent, uel ex
toto eo de quo agitur termino, uel ex partium eius enumeratione, uel
ex nota, uel ex affectis intelliguntur existere. Id ita esse breui
ratione firmabitur. Nec esse est enim quemlibet eorum terminorum qui
in quaestione sunt collocati, et definitiones habere proprias, et
partes, et nomina, et ad res alias quadam relatione coniungi ac
referri. Ergo locus qui dicitur ex toto, id est, quoties argumentum ex
[1056C] alicuius definitione termini qui est in quaestione tractatur,
siue subiecti, siue praedicati. Ex partium enumeratione, quoties ab
eius termini partibus, qui in quaestione positus est, ducitur
argumentum. A nota, quoties ab eiusdem termini uocabulo nascitur
argumentum. Ab affectis uero, quoties ab his quae ad propositum
terminum relatione aliqua reducuntur argumentatio proficiscitur Quorum
similitudines omnium posterius explicabo, quando ea quae snper his
rebus declarandis Cicero posuit exempla tractauero.
Nunc illud est considerandum, ait enim Tullius ex his
locis,
in quibus
argumenta inclusa sunt, alios in eo ipso de quo agitur haerere, alios
extrinsecus assumi, quod ita dictum uidetur, tanquam diuersi sint loci
qui in his de quibus agitur haerent, et ipsum [1056D] illud de quo
agitur. Nihil enim in se ipso haerere potest, ac per hoc quod in
aliquo haeret ab eo in quo haeret diuersum est. Quod si loci sunt
aliqui qui in his haereant de quibus agitur, non est dubium quis hi
loci ab his de quibus agitur sint diuersi. Rursus cum dicit IN IPSO
TUM EX TOTO, TUM EX PARTIBUS EIUS, tanquam non de diuersis loquatur,
ita ait, in ipso locos esse tum ex toto, tum ex partibus, tum ex nota,
quasi uero aliud sit ipsum quam totum, aut aliud ipsum quam omnes
undique eius partes. Unaquaeque enim res idem est quod totum. Idem
namque est Roma quod tota ciuitas. Rursus idem est unaquaeque res quod
eius singulae parles in unum reductae; uelut idem est homo quod caput,
thorax, uenter, ac pedes, [1057A] caeteraeque in unum partes
coniunctae atque copulatae. Quomodo igitur tanquam de diuersis primum
locutus est, cum locos haerere in his terminis de quibus agitur dixit,
post autem uelut de eisdem loquitur, cum in ipso locos, tum ex toto,
tum ex partibus esse proponat? Nihil enim differt dicere IN IPSO TUM
EX TOTO, TUM EX PARTIBUS quam si ita dixisset "in ipso tum ex ipso".
Nam si idem est ipsum quod totum ac partes, idem est dicere in ipso
haerere locum, ex toto, aut ex partibus, quod in ipso haerere locum,
qui est ex ipso, quod ne intelligi quidem pctegt, quemadmodum in ipso
haerere possit, quod ipsum est, cum nihil sibi haereat, ut superius
expediui.
Sed, quemadmodum paulo ante exposui, unaquaeque res cum
et
definitionem habeat et partes, si [1057B] pernoscamus quae sit
definitionis uis et quae partium, cunctus ambiguitatis nodus
absoluitur. Est enim definitio coactae in se atque complicatae rei
explicatio, uelut cum dicimus hominem esse animal rationale, mortale.
Nam id quod breuiter nomen, atque anguste designabat, id explicauit ac
prolulit, et per substantiales quodammodo partes definitio patefecit.
Alium igitur nec esse est esse intellectum rei, quae complicata est,
in eo quod sibimet coacta atque in unum redacta est, alium eiusdem rei
explicatae atque dissertae, in eo quod expedita atque diffusa est: nam
et si idem rei definitio quod nomen significat, illud tamen ipsum quod
nomen anguste confuseque designat, apertius definitio disserit ac
patefacit. Recte igitur aliud quiddam est ipsum, aliud eius definitio,
[1057C] etiam si unum idemque est utrisque subiectum. Ut enim dictum
est, ipsum singulum est, definitio ipsius singuli per partes
distributio atque enumeratio. (Partes autem nunc substantiales dico,
non quae magnitudinem iungunt sed quae proprietatem rationemque
substantiae.)
Sed quod in definitione dictum est secundum eas partes
quae
substantiam iungunt, id in partibus intelligendum est quae
magnitudinem copulant, uelut domus quae fundamento, parietibus
tectoque coniungitur. Nam eum ea nihil sit aliud nisi quod partibus
copulatur, ipsa tamen una quaedam est, atque coniuncta, partitio uero
eius per quaedam membra distributio est, atque ideo licet unum sit,
quod ipsum est totum, et quot sunt partes undique confluentes, [1057D]
non tamen eumdem nec esse est habere intellectum, cum ipsum integrum
consideratur, ut cum in partes ipsas quibus iunctum est distribuitur.
Ex nota uero locus apertissime ab eo termino diuersus
est, qui
in
quaestione constitutus est. Quis enim dicat id esse cuiuslibet rei
uocabulum quod ipsa res est, quam designat?
Ea uero quae ad id de quo agitur affecta sunt, et si
extra
posita
uidentur, terminum tamen in quaestione propositum uelut e regione
respiciunt, quae in multas secari nec esse est partes. Omnis enim res,
id quod est, unum est, multa uero sibimet retinet adiuncta, quae hoc
ab his quae omnino extrinsecus sunt differre intelliguntur, quod ea
quae affecta sunt, in relatione sunt posita, ut post et ipsarum
propositio, et exemplorum ratio [1058A] monstrabit. Ea uero quae sunt
extrinsecus, in nulla relatione sunt constituta, atque ideo hac
extrinsecus solum. Illa uero affecta sunt nuncupata, habet enim
aliquam quodammodo cognationem ad id ad quod reducitur, id quod
refertur ad aliquid.
Sed omnes fere bos locos quos nunc simplices atque
indiuisos
ponit,
posteriore tractatu diuidit, ut nunc quoque eos locos qui in ipso
sunt, distribuit, cum alios ex toto fieri proponit, alios ex partibus,
alios ex nota, alios ex affectis, affectaque ipsa suis partibus secat.
Extrinsecus uero locum in testimonio positum esse confirmat,
testimonii uero uim in auctoritate constituit, auctoritatem uero
deducit in proprias partes sed hoc posteriore tractatu liquebit. Nunc
uero eos simplices atque indiuisos locos proponit, et ueluti [1058B]
simplicibus subdit exempla.
Restat autem nunc unum quod uidetur esse quaerendum, an
hi
loci qui in
locos alios diuiduntur, eorum quos intra se continent locorum loci
esse possint, ut eorum qui sunt ex toto, ex partibus, ex nota, ex
affectis, is unus quidam quasi locus sit, qui est in ipso. Nihil
quidem prorsus officeret locorum locos putare, fieri enim potest ut
locus amplior intra semet angustiores contineat locos, uelut id
prouincia ciuitates, sed nunc haec similitudo non conuenit. Locus enim
est ex quo ducitur id in quo argumentum est positum. Quod si loci
locus esse posset, et is qui est in ipso de quo agitur, eos qui sunt
ex toto, uel ex partibus, uel ex nota, uel ex affectis, uelut quidam
locus includeret, non essent, ex toto, ex partibus, ex nota, uel ex
affectis loci [1058C] sed argumenta quoniam in eo haererent loco, qui
in eo ipso de quo agitur termino esse praedictus est; non igitur locus
esse poterit loci sed uel ut genera in species.
Ita nunc sit diuisio locorum, nec hoc superius dictis
uideatur
esse
contrarium, cum et maximas propositiones, et earum differentias
continentes communi nomine appelauimus locos. Nam maxime
propositiones, licet eo ipso quo maximae sint includant caeteras et
uocentur loci, tamen quia sunt notissimae possunt rebus dubiis
argumenta. Iure igitur earum differentiae loci nominantur, quod in
locorum speciebus, aliter sese habet, quae prorsus argumenta esse non
possunt: nam in ipso locus uelut in species quasdam diuiditur in eos
qui sunt ex toto, ex partibus, ex nota, ex affectis. Unusquisque
[1058D] enim horum locorum primi loci integrum uidetur ferre
uocabulum, nam ut hominem animal dicimus, itemque equum atque bouuem
animalia nuncupamus, sic is locus qui ex toto est in ipso esse
dicitur, itemque qui ex partibus ac nota, atque ex affectis in ipso
sunt. Sed ex his locis argumenta quidem duci possibile est, ipsa uero
argumenta ut sint, fieri nequit.
[2.09] SED AD ID TOTUM DE QUO DISSERITUR TUM DEFINITIO
ADHIBETUR, QUAE
QUASI INVOLUTUM EVOLVIT ID DE QUO QUAERITUR; EIUS ARGUMENTI TALIS EST
FORMULA: IUS CIVILE EST AEQUITAS CONSTITUTA EIS QUI EIUSDEM CIVITATIS
SUNT AD RES SUAS OBTINENDAS; EIUS AUTEM AEQUITATIS UTILIS COGNITIO
EST; UTILIS ERGO EST IURIS CIVILIS SCIENTIA.
Post locorum bifariam diuisionem, in ipso scilicet
[1059A] de
quo
agitur, et extrinsecus positorum, partitus est eum locum qui est in
ipso in quatuor membra, id est a toto, a partium enumeratione, a nota,
ab affectis. Nunc igitur anteaquam diuidat eum locum quem ab affectis
esse proposuit, superiorum trium quos in primo interim tractatu minime
diuisurus est sed indiuiduos relicturus, exempla supponit. Hi uero
sunt a toto a partibus, a nota.
Ac de eo quidem loco qui est a toto ita disseruit ac
disputauit. Tum
inquit, dicimus a toto locum argumenti quando totum illud quod in
quaestione positum est definitione complectimur, quae definitio rei
dubiae de qua agitur facit fidem. Sed definitio omnis, ut superius
quoque dictum est, id quod nomine inuolute designatur euoluit et
explicat, atque ideo non terminus qui in [1059B] definitione ponitur
sed quae in ipso sunt, possunt argumentis praestare materiam. Sunt
autem in unoquoque propriae definitiones. Definitio enim est oratio
substantiam uniuscuiusque significans; quod si ab unaquaque re propria
substantiam non recedit, ne definitio quidem recedit, est ergo
definitio in ipso termino de quo agitur, quae definitio totum terminum
nec esse est comprehendat, neque enim partem substantiae sed totius
termini substantiam monstrat. Sed quoniam ex ea definitione fides fit
rei dubiae, trahitur ex definitione argumentum, quae definitio in ipso
termino est de quo agitur, et eius termini totum est. Itaque
argumentum quod a definitione ducitur, ab eo ducitur loco qui in ipso
termino est, qui in quaestione est collocatus. Sed quoniam multi loci
sunt in [1059C] ipso, hic totus a toto est. Definitio enim totum
terminum comprehendit, atque id quod inuolute nomine significabitur,
euoluit atque aperit.
Eius argumenti talis est formula. Ius ciuile est
aequitas
constituta
his qui eiusdem ciuitatis sunt ad res suas obtinendas, eius autem
aequitatis utilis est cognitio, utilis est ergo iuris ciuilis
scientia. Est enim quaestio, an iuris ciuilis scientia sit utilis, hic
igitur ius ciuile supponitur, utilis scientia praedicatur. Quaeritur
ergo an id quod praedicatur, uere possit adhaerere subiecto. Ipsum
igitur ius ciuile non potero ad argumentum uocare, de eo enim quaestio
constituta est; respicio igitur quid ei sit insitum, uideo quoniam
omnis definitio ab eo non seiungitur, cuius est diifinitio, ne a iure
ciuili quidem propriam definitionem posse abiungi. [1059D] Definitio
igitur ius ciuile, ac dico: "Ius ciuile est aequitas constituta his
qui eiusdem ciuitatis sunt, ad res suas obtinendas"; post hoc
considero num haec definitio reliquo termino, utili scientiae, possit
esse coniuncta, id est an aequitas constituta his qui eiusdem
ciuitatis sunt, ad res suas obtinendas, utilis scientia sit, uideo
esse utilem scientiam dictae superius aequitatis. Concludo itaque,
iuris igitur ciuilis scientia utilis est.
Hoc igitur argumentum est ex eo loco qui est in ipso,
hoc est
in iure
ciuili, qui terminus in quaestione est constitutus, hic uocatur a
definitione, quae definitio quaestionum totum est, argumentum est a
toto. Omnis autem locus a toto in ipso est. Nec nos ulla dubitatio
perturbet, quod [1060A] ius ciuile et rursus scientia utilis quaedam
sunt orationes quas inter terminos collocamus. Non enim omnis termiuus
simplici orationis parte profertur sed aliquoties orationes integrae
in terminis constituuntur. In hac igitur argumentatione maxima ac per
se nota propositio est ea per quam intelligimus omnia quae definitioni
alicuius coniunguntur, ipsa quoque illis quorum definitio est,
necessitate copulari. Sequitur enim cum definitio iuris ciuilis utili
scientiae possit adiungi, iuri quoque ciuili utilem scientiam posse
copulari; est igitur hoc argumentum tractum ab eo loco qui est in
ipso. Omnis enim definitio in eo termino est quem definit, eodem autem
loco qui in ipso est, et a toto. Omnis enim definitio totum monstrat
atque aperit. Maxima propositio haec. Quibus [1060B] aliquorum
definitio iungitur, eisdem necessario ea quae definiuntur aptantur.
[2.10] TUM PARTIUM ENUMERATIO, QUAE TRACTATUR HOC MODO:
SI
NEQUE CENSU NEC VINDICTA NEC TESTAMENTO LIBER FACTUS EST, NON EST
LIBER; NEQUE ULLA EST EARUM RERUM; NON EST IGITUR LIBER...
Sit quaestio utrum aliquis quem seruum esse constiterit,
sit
liber. Quoniam faciendi liberi tres sunt partes. Una quidem ut censu
liber fiat, censebantur enim antiquitus soli ciues Romani. Si quis
ergo consentiente uel iubente domino, nomen detulisset in censum,
ciuis Romanus fiebat et seruitutis uinculo soluebatur, atque hoc erat
censu fieri liberum, per consensum domini nomen in censum deferre, et
effici ciuem Romanum. Erat etiam pars altera adipiscendae [1060C]
libertatis, quae uindicta uocabatur: uindicta uero est uirgula quaedam
quam lictor manumittendi serui capiti imponens, eumdem seruam in
libertatem uindicabat, dicens quaedam uerba solemnia, utque ideo illa
uirgula uindicta uocabatur. Illa etiam pars faciendi liberi est, si
quis suprema uoluntate in testamenti serie seruum suum liberum
scripserit.
Quae quoniam partes sunt liberi faciendi, siquis
aliquem, quem
seruum
fuisse constiterit, monstrare uelit non esse liberum factum, dicet, si
neque censu, neque uindicta, noque testamento, liber factus est, non
est liber. At nulla earum parte liber factus est, non est igitur
liber. Si enim omnes partes a qualibet illa re abiunxeris, totum
necessario separasti. Nam cum totum in suis partibus constet, si quid
nulla cuiuslibet [1060D] parte coniungatur, a toto etiam segregatur.
Partes autem duobus dicimus modis, uel species, uel
membra.
Species
est quae nomen totius integrum capit, uelut homo atque equus animalis,
utraque enim per se integro nomine animalia nuncupantur. Est enim homo
animal, et rursus equus animal. Item membra sunt quae cum totum
efficiant, coniuncta totius capiunt nomen, singula uero nullo modo, ut
cum fundamentum, parietes et tecta domus membra sint, simul omnia
domus dicuntur, fundamenta uero sola domus uocabulo minime
nuncupantur, neque parietes, neque tecta.
In his igitur quae species sunt, quoniam nomen totius
integrum
capiunt, uisi sigillatim omnes partes ab eo de quo dubitatur
abiunxeris, non [1061A] possis totum ab esse monstrare. Dictum est
enim unamquamque partem totius uocabulum integrum capere. Ut quoniam
faciendi liberi tres sunt species, census, uindicta, testamentum, si
quaslibet duas remoueris, una tamen permanserit, liberum necessario
confitebere. Siue enim censu tantum, siue uindicta, siue testamento
sit liber factus, liberum esse constat. Ergo in his nisi omnes species
remoueris, non potes destruere quod in quaestione propositum est. At
si affirmare uelis atque astruere, sufficit tantum unam quamlibet
speciem demonstrare, ut si uelis ostendere liberum, sat est, ut
monstres, aut uindicta, aut censu, testamentoue liberum factum; quod
si destruere uelis, non sufficit ostendere, aut censu, aut uindicta,
aut testamento liberum non esse factum sed nullo [1061B] eorum modo ad
libertatem uenisse. Itaque his partibus quae species sunt, si
destruere uelis, cunctis utendum est; si astruere, una sufficiet.
At uero hae partes quae sunt membra, contrario modo
sunt: si
destruere
uelis, sat erit unam seiungas; si astruere, cuncta ad esse necessario
comprobabis. Nam si uelis ostendere non esse domum, sufficit ut aut
fundamenta non esse dicas, aut parietes, aut tecta; nam si quid horum
defuerit, domus non potest appellari. At si uelis ostendere domum
esse, nisi cuncta in unum coniunxeris, id quod proponis astruere non
ualebis.
Omnes hi loci a partium enumeratione ducuntur, quia in
his
partibus
quae species sunt, cunctae partes enumerantur, ut destruas; in his
uero quae membra sunt cunctae partes enumerantur, ut [1061C] astruas.
Quaestio est igitur in proposito Ciceronis exemplo
argumentia
partium
enumeratione deducti: An is quem seruum fuisse constitit, liber sit;
is quem seruum fuisse, subiectus est terminus, liber uero praedicatus;
neutrum igitur eorum terminum ad argumentum ducere poterimus. De
quibus enim dubitatur, ipsi fidem dubitationi facere non
possunt. Video igitur qui in altero eorum sit. Quoniam uero partes
omnes in eo sunt cuius partes sunt, quoniamque libertas data, habet
proprias partes, sumo eas atque dinumero, et requiro an ulla earum
partium uideatur inesse subiecto sed nulla inest. Concludam igitur
non esse liberum.
Unde manifestius demonstratur, non solum ab eo termino
qui
subiectus
est, argumenta sumi posse, uerum etiam ab eo qui est [1061D]
praedicatus. Nam prius exemplum quo demonstrabat iuris ciuilis
scientiam esse utilem, ius ciuile quod subiectum erat definiuit,
ductumque inde argumentum rei dubiae fecit fidem. Hic uero libertatis
partes enumerantur, qui est terminus praedicatus.
Est igitur, ut dictum est, quaestio an quem seruum esse
constiterit,
liber sit. Terminus is quidem quem seruum esse constiterit, subiectus
est, praedicatus uero liber, in ipso, id est in praedicato, partes
sunt, quae enumerantur, a qua enumeratione dum trahitur argumentum,
fit argumentum in ipso, ex partium, enumeratione. Maxima propositio,
cuius partium nihil rei propositae copulatum est, ei ne totum quidem
esse potest coniunctum.
Hic uidetur esse dubitandum num locus a toto atque a
partibus
idem
sit, cum [1062A] omnes partes totum faciant, si coniungantur.
Sed respondebitur, cum sit argumentum ab enumeratione
partium,
totum
diuiditur, non coniungitur, diuidendo enim argumentatio procedit. Nam
quisquis partem cuiuslibet sumpserit, eo ipso, quo partem sumpserit,
rem uidetur esse partitus. Qui uero rem diuidit, dissipat potius quam
conficit totum sed restare adhuc ambiguitas potest, nam definitio
quoque inuolutam nominis significationem explicat, per quamdam
substantialium partium enumerationem. Enumeratio uero partium quaedam
ipsarum a se partium dissipatio est.
Sed aliud est eiusdem rei partes enumerare, aliud
definitionis. Nam
rei partes ea re cuius partes sunt semper minores sunt, ut caput, uel
thorax, uel caetera membra toto homine; partes uero definitionis
[1062B] tota re qua definitur, si substantiales sunt, probantur esse
maiores, ut animal homine maius est. Itemque rationale, mortale,
eumdem hominem, uelut maiora continent, et sunt singulae partes
definitionis eiusdem quae est animal, rationale, mortale. Partitio
igitur sumit partes rei quam partitur minores semper. Quae uero sumit
definitio, uniuersalia sunt per se totaque et continentia definiri,
quamuis posita in definitione partes fiant, ut in his quae superius
exempla proposui facile intelligi potest. Unde manifestum est locum a
toto, qui definitionis est, et locum a partium enumeratione, esse
diuersos.
[2.10] ...TUM NOTATIO, CUM EX VERBI VI ARGUMENTUM
ALIQUOD
ELICITUR HOC
MODO: CUM LEX ASSIDUO VINDICEM ASSIDUUM ESSE IUBEAT, LOCUPLETEM IUBET
LOCUPLETI; IS EST ENIM ASSIDUUS, UT AIT L. AELIUS, APPELLATUS AB AERE
DANDO.
Tertius eorum qui in ipso sunt locus a notatione est
constitutus.
Notatio uero est quaedam nominis interpretatio. Nomen uero semper in
ipso est. Ut enim definitio id quod in nomine inuolutum est declarat,
expedit atque diffundit, ita etiam nomen id quod a definitione dicitur
euolute, inuolute confuseque designat. Quad si definitio in ipso est,
nomen quoque in ipso esse de quo agitur, non potest dubitari. Ex
notatione autem locus uocatus est, quia nomen omnem rem notat atque
significat.
Vindex est igitur qui alterius causam suscipit
uindicandam,
ueluti
quos nunc procuratores uocamus. LEX igitur Aeliasanctia ASSIDUO,
VINDICEM ASSIDUUM ESSE iubet. [1062D] Quaeritur utrum cum LEX
Aeliasanctia VINDICEM uelit ESSE ASSIDUO ASSIDUUM, LOCUPLETEM uelit
LOCUPLETI. Hic igitur subiectus quidem terminus est, lex Aeliasanctia
uindicem uolens assiduo assiduum, praedicatus uero locupletem
locupleti, ipsos igitur terminos non potero ad fidem quaestionis
adducere. De ipsis enim de quibus ambigitur, nulla effici fides
potest. Quaero igitur quid in ipsorum altero sit, ac uideo unum eorum
terminum esse, legem Aeliamsanctiam, quae assiduum assiduo uindicem
esse decernat, id est subiectum, huius orationis interpretor partem,
quae est assiduus. Quid enim est assiduus aliud nisi assem dans? assem
uero dare nisi locuples non potest, assiduus igitur locuples est. Cum
igitur lex Aeliasanctia assiduo uindicem assiduum esse constituat,
locupletem [1063A] iubet locupleti, assiduus quippe est locuples, a
dando aere nominatus.
Argumentum igitur hoc tractum est ex eo loco qui est in
ipso,
id est a
nominis interpretatione, nomen enim in ipso illo est cuius nomen est,
cuius interpretatio notatio nuncupatur. Sed ab huius interpretatione
factum est argumentum. Igitur hoc argumentum ex eo loco est, qui est
in ipso, id est a nomine, et eorum qui in ipso sunt, a notatione, id
est a nominis interpretatione. Maxima propositio est, interpretationem
nomina idem ualere quod nomen.
Sed paulo confusius a Cicerone dicta argumentatio
maximum
praestat
errorem. Ita enim dici oportuit, assiduus est qui assemdat, qui uero
assem dat, locuples est, assiduus igitur locuples est. Lex autem
Aeliasanctia assiduum assiduo esse uindicem iubet, [1063B] locupletem
igitur locupleti uindicem esse praescripsit. Quod si ita dictum esset,
apertior argumentatio fuisset. Nunc uero ita dixit: CUM LEX
Aeliasanctia ASSIDUO VINDICEM ASSIDUUM ESSE IUBEAT, LOCUPLETEM IUBET
[1064A] LOCUPLETI et caetera. Subiunxit, ut ostenderetur locuples esse
assiduum; hoc autem tantumdem ualet, quod ait, legem Aeliamsanctiam
assiduo assiduum uindicem cum iuberet esse, locupletem locupleti esse
praecepisse, tanquam si diceret, qui assiduus est, locuples est. Nisi
enim is qui assiduus est locuples sit, non consequitur ut cum lex
Aeliasanctia assiduum assiduo uindicem esse iusserit, locupletem
iusserit locupleti, et argumenti conclusionem priorem posuit subiecit
uero probationem. Conclusio namque est, cum lex Aeliasanctia assiduum
assiduo uindicem uelit esse, locupletem iubet locupleti, atque hanc
praemisit; probatio uero est rationis assiduum esse locupletem ab aere
dando nominatum, et hanc intulit conclusionem.
Restat is locus eorum qui in ipso [1064B] sunt, qui
ducitur ab
affectis. Cuius expositionem, quoniam uaria est multiplex quod
diuisio, differamus, ac primi uoluminis terminum, hucusque sistamus.
LIBER SECUNDUS
[1063B] In tam difficillimi operis cursu non sum
nescius, mi
Patrici,
quin labor hic noster quem te adhortante suscepimus, dum iudicio
multitudinis imperitae aut eleuatur, aut premitur, facile uariis
reprehensionibus mordeatur. Nam et illi quibus hoc totum disserendi
displicet genus, uelut superuacaneum studium, [1063C] familiari prauis
mentibus cauillatione despiciunt, et qui maximum huius scientiae
fructum putant, sua caeteros segnitie mentientes, tanto nos operam
pares esse non existimant, quorum quidem priores si non inuidia
laboris alieni aestimationem premunt, sed reprehensioni iudicioque
consentiunt, nullo modo ferendos esse puto. Multo quoque in me
libentius detorserim prauae opinionis inuidiam, ac nostris eos
diffidere uiribus facillime patiar, potius quam tantae disciplinae
calcare rationem. Sed proh diuinam atque humanam fidem, quae est haec
hominum prauitas, quae tantae est imprudentia caecitatis, ut pene sua
sese ipsi confessione condemnent! Nullus est enim qui sese uideri
nolit peritissimum disserendi, quin etiam obiectare ipsi aliquid, et
resoluere obiecta conantur, etsi facile id factu esset, cuncti ad
scientiam [1063D] logicae disciplinae uelut ad communia quaedam
sapientiae lucra concurrerent. Iam uero quid absurdius fingi potest,
quam quod probabilibus, ut ipsi existimant, argumentis inutile studium
dialecticae nituntur astruere? Quid enim conuenit disserendi artem
disserendo peruertere, ut cuius opinionem affectes, eiusdem despicias
ueritatem? Sed ut cantor ille discipulum sibi ac Musis canere iubebat,
ita et ego quoque mihi ac tibi, non Musae sed tanquam Musarum praesidi
cecinerim, atque id quod multo labore studioque collegi, non rhetorica
tantum facultate, uerum etiam dialectica subtilitate deponam.
Quae uero sequuntur huiusmodi sunt:
[3.11] DUCUNTUR ETIAM ARGUMENTA EX EIS REBUS QUAE QUODAM
MODO
AFFECTAE
SUNT AD ID DE QUO QUAERITUR. SED HOC [1064B] GENUS IN PLURIS PARTIS
DISTRIBUTUM EST. NAM ALIA CONIUGATA APPELLAMUS, ALIA EX GENERE, ALIA
EX FORMA, ALIA EX SIMILITUDINE, ALIA EX DIFFERENTIA, ALIA EX
CONTRARIO, ALIA EX ADIUNCTIS, ALIA EX ANTECEDENTIBUS, ALIA EX
CONSEQUENTIBUS, ALIA EX REPUGNANTIBUS, ALIA EX CAUSIS, ALIA EX
EFFECTIS, ALIA EX COMPARATIONE MAIORUM AUT PARIUM AUT MINORUM.
[1064C] Postquam locos eos exquibus argumenta ducuntur
gemina
partitione distribuit, alios in ipso de quo agitur haerere dicendo,
alios extrinsecus assumi, cumque locum qui in ipso de quo agitur
haeret in quatuor species secuit, id est a toto, a partibus, a nota,
ab affectis, superioribus quidem tribus exempla subiecit, quae nos
primo uolumine quantum diligenter fieri potuit explicauimus. Restat is
locus quem posuit quartum, id est ab affectis, huius cum multae sunt
species, integri atque indiuisi proponere non potuit exemplum. Nam
quorum facienda partitio est, melius per singula membra dispositis
aperiuntur exemplis. Hunc igitur locum diuidit hoc modo: Locus qui ex
affectis est, partim ex coniugatis, partim ex genere, partim ex forma
descendit, ex similitudine [1064D] etiam, uel ex difterentia, uel ex
contrario, necnon etiam ex coniunctis, ex antecedentibus, et
consequentibus, et repugnantibus, ex causis etiam atque ex effectis
causarum, et comparatione maiorum, aut parium, uel minorum, quae omnia
Tullius paulo post conuenientibus rerum similitudinibus illustrat.
Nunc illud nobis dicendum est quae sit affectorum
natura, et
quid
habeant proprietatis. Sunt enim affecta quae quodammodo aliquid
referri possunt, ad id ad quod referuntur. Omnia uero quae se aliqua
relatione respiciunt, aut amica inter se, aut dissidentia conferuntur.
Si amica, uel substantialiter, ut genus, forma, antecedentia,
consequentia, causa, effectus; uel in qualitate, ut coniugatum,
simile, coniunctum; uel in quantitate, ut paria. Quae uero
sibi
dissidentia conferuntur, [1065A] partim a se differentia sunt tantum,
partim aduersa; sed aduersa, partim in qualitate, ut contraria uel
repugnantia, partim in quantitate, ut maius ac minus. Quae cum ita
sint, manifestum est, et amica sibi cognationis relatione coniungi, et
dissidentia hoc ipso quo sibi aduersa sint, ad se inuicem comparari.
Nam quae amica sunt, amicis amica sunt, et dissidentia a dissidentibus
dissident. Ita igitur et genus formae genus est, et forma generis
forma, et antecedentia consequentium, et consequentia, antecedentium,
et causa effectuum causa, et effectus causarum effectus, et coniugata
coniugatis coniugata sunt, et simile simili simile, et coniunctum
coniuncto coniunctum, et paria paribus paria, et differentia
differentibus differentia, et maiora minoribus maiora, [1065B] et
minora maioribus minora sunt, et contraria contrariis contraria, et
repugnantia repugnantibus repugnuntia sunt. Affecta igitur sunt quae
cum a se inuicem diuersa sint, ad se inuicem tamen referuntur.
Sed quo ordine Tullius superius descripsit locos, nos
definitiones
omnibus apponemus.
Eorum igitur quae ad se inuicem affecta dicuntur, in M.
Tullii
disputatione prima sunt coniugata: coniugata uoco quaecumque ab uno
nomine uaria prolatione flectuntur, ut a iustitia iustus, iustum,
iuste. Haec inter se cum ipsa iustitia, unde eorum uocabulum fluxit,
coniugata dicuntur.
Genus uero [est] quod de multis specie differentibus in
eo
quod quid
est praedicatur, uelut animal dicitur de homine atque equo, quae
specie differunt, et in eo quod quid sit praedicatur. Interrogantibus
enim [1065C] nobis quid sit homo uel equus, respondetur animal. Quod
genus licet nec esse sit ab eo esse diuersum cuius genus est, cognatum
tamen est ei, quia ad id substantiae relatione coniungitur.
Species etiam est, de qua genus superius praedicatur,
quam
Cicero
formam uocauit, uelut homo animalis.
Similitudo est unitas qualitatis. Nam duo quae sibi
similia
sunt,
eamdem nec esse est habere qualitatem, et quoniam ipsum sibi simile
esse non potest, aliud nec esse est simile consideretur. Sed aliud
esse non poterit, nisi fuerit in aliqua parte diuersum. Ergo similia,
a se in alia quidem re diuersa sunt, in alia uero congruunt. In ea
uero re quae secundum qualitatem congruunt, in ea esse similia
intelliguntur, quae ad se [1065D] similitudinis illius copulatione
referuntur.
Differentia est quae unumquodque differt ab alio, ut
homo ab
equo
rationabililatis differentia discrepat. Haec igitur praedicatione
quidem propriae naturae ad ea refertur quorum est differentia, ut
rationabilitas ad hominem; dissimilitudinis uero ratione ad ea a
quibus discrepat id cuius est differentia, ut rationabilitas ad bouem.
Contraria uero sunt quae in eodem posita genere
longissime a
se
discrepant, ut album atque nigrum, quae licet in uno qualitatis genere
ponantur, a se tamen quam longissime recedunt, ea quoque ad se referri
nullus ignorat. Aliud est enim quod sunt, aliud quod contraria
sunt. Quod enim nigrum est, quale est. Quod uero contrarium est, ab
albo plurimum discrepans est.
Coniuncta uero sunt [1066A] quae unicuique rei finitimam
naturam
tenent, uelut timori pallor adiunctus est. Haec talia sunt ut saepius
quidem adiunctis sibi cohaerescant, neque tamen ex necessitate his
quibus uicina sunt, ad esse cogantur. Nam saepe timori pallor
assistit, non tamen semper, ueluti cum dissimulatione premitur metus,
atque ideo ueri similia ex adiunctis argumenta nascuntur. Nam
quaecumque coniuncta sunt ex his quibus adhaerent, indicio esse
solent. Sed de his in posteriore disputatione diligentius disseram.
Antecedentia uero sunt quibus positis aliud nec esse est
consequatur,
ut quia bellum est, esse inimicitias necesse est. Haec ordinis
necessitatem tenent. Consequentia enim ab antecedentibus separari
nequeunt, consequens uero est quidquid id quod antecedit insequitur,
[1066B] ut inimicitiae bellum consequuntur. Nam si bellum est,
inimicitias esse nec esse est, habetque locus hic illud notabile et
spectandum, quod saepe quae naturaliter priora sunt, tamen ipsa sunt
consequentia. Saepe quae naturaliter antecedunt, et in propositione
priora sunt; namque inimicitiae prius existere quam bella solent. Sed
non possumus proponere inimicitias, ut bellum sequatur. Non enim
possumus uere dicere, si inimicitiae sunt, bellum est sed praeponimus
bellum, et inimicitiae quae natura priores sunt, subsequuntur, ita, si
bellum est, inimicitiae sunt. Nunc igitur inimicitiae quae naturaliter
bellum praecedunt, hae eadem bella in propositione comitantur; at si
dicam:
Si superbus est,
odiosus est
superbia et naturaliter et in propositione odium
praecedit;
prius
[1066C] enim superbia consueuit existere, post uero atque ex eadem
superbia ueniens odium sequi. Nec interest utrum naturaliter quaelibet
antecedat res aliquando, an uero consequetur, dum id in propositione
adnotemus, eam esse rem antecedentem, quae siue naturaliter prior sit,
siue posterior, alteram tamen rem secum necessario trahat.
Repugnantia uero intelliguntur quoties id quod alicui
contrariorum
naturaliter iunctum est, reliquo contrario comparatur, ut quoniam
amicitia ealque inimicitiae contraria sunt. Inimicitias uero
consequitur nocendi uoluntas, amicitia et nocendi uolentas,
repugnantia sunt, haec quoque ad se contrarietatis similitudine
referuntur.
Causa est qua praecedente aliquid efficitur, ut causa
diei
[1066D] est
solis ortus.
Effectum est quod praecedens causa perficit, ut dies
quem
solis ortus
emittit.
Maiorum uero comparatio est quoties ei quod minus est,
id quod
maius
est comparatur, ut si nemo innocens pelli in exsilium debet, multo
magis ne Tullius quidem, qui non innocens solum, uerum etiam patriae
fait liberator; plus est enim patriae esse liberatorem quam
innocentem. Parium uero quoties inter se paria comparantur, ut si hic
ciuis innocens pelli in exsilium non debet, quia innocens est, nec
ille quidem qui est innocens carere patria iuste potest. Minorum uero
quoties minora maioribus conferuntur, ut si Ciceronem liberatorem
patriae praemio nemo dignum putauit, nemo eum putet praemio dignum qui
cum tantum innocens fuerit, nulla in rempublicam contulit [1067A]
merita.
Haec itaque omnia cognata sibi esse, et ad se referri
inuicem,
et se
uelut e regione conspicere nullus ignorat. Nam ut de coniugatis primum
loquamur, et iustitia ad id quod iustum est, uel id quod iuste fieri
potest, spectat, et cum qui iustus est perficit. Caetera quoque habent
ad se non modo uocabuli cognationem, uerum etiam cuiusdam naturae
congruentiam, ita tamen ut a se diuersa sint. Neque idem est iustitia,
quod iustus. Omne enim quidquid ab aliquo inflectitur, ab eo a quo
inflectitur est diuersum, eidemque cognatum, a quo etiam probatur
inflexum. Genus etiam cognatum esse rei cuius genus est, id est
speciei, quam Cicero formam uocauit, dubium non est. Genus enim
speciei genus est, et species generis species: itaque ad se inuicem
referuntur, [1067B] licet idem genus ac species non sint. Illud sane
uidendum est, quoniam quas nos species nuncupamus, eas Cicero formas
uocat. Cui quidem, dum quod dicit intelligam, concedam libenter quibus
uoluerit uti nominibus, mihi uero non idem concedi potest. Nam qui
explanationis lucem professus est, in his uerbis debet quae sunt in
usu posita uersari. Id autem quod supponitur generi ut species, quam
forma potius nuncupetur, usus obtinuit. Iam uero simile nisi simili
simile esse non potest, et quod differt nisi a dissimili differre non
potest. Contraria etiam contrariis intelliguntur esse contraria,
coniuncta etiam coniunctis adhaerescunt. Et quae sunt antecedentia,
aliquid quod potest consequi antecedunt. Id etiam quod est consequens
illud quod antecessit insequitur. Omne etiam [1067C] repugnans
repugnanti sibimet intelligitur inimicum. Causa etiam effectus sui
causa est. Quod enim quaeuis causa efficit, eius rei quam efficit
causa est; effectus quoque causae alicuius effectus est. Comparatio
uero maiorum minora respicit, minorum uero maiora, parium paria.
Atque in omnibus ea natura esse deprehenditur, ut cum
per se
res
quaedam sint diuersae ab his adquae referuntur, affecta tamen esse dum
comparantur, appareant; diuersa uero esse ab his quae referantur, illa
res approbat, quoniam nihil ad se ipsum referri potest. Quae cum ita
sint, iure affecta sunt nuncupata.
Quae omnia eius loci qui ex affectis ducitur, species
uel
formae sunt,
ipso etiam testante Cicerone, qui ait: SED HOC GENUS IN PLURES PARTES
DISTRIBUTUM EST. Cum enim genus dixit, [1067D] quas scindit a genere
species esse signauit. Praeterea omnia haec et nomen generis
suscipiunt et definitionem. Affecta enim sunt ad aliquid, quae ad id
ad quod affecta sunt, referri queunt; coniugata uero et genus, et
forma, et caetera, ad ea semper ad quae sunt affecta, referuntur.
Sed, ut in superioribus locis dictum est, qui in ipso de quo agitur
haerebant, id est ex toto, ex partibus, ex nota, ut ex toto eo
intelligatur termino qui fuisset in quaestione propositus, itemque ex
eius partibus atque ex eius nota. Eodem modo etiam in iis qua affecta
sunt dicemus ad eum terminum affecta considerari, qui subiecti uel
praedicati loco positus continet quaestionem.
Superest nunc [1068A] illud dicere, cur quae affecta
sunt in
ipso, de
quo agitur esse dicantur. Etenim in ipso de quo agitur termino,
quatuor locos esse significauit Cicero, id est ex toto, ex partibus,
ex nota, ex affectis. Quorum tria quidem superiora manifestum est in
eo haerere de quo agitur termino. Definitio enim cuiuslibet rei quod
totum est, in illo ipso est quod definit. Parte, etiam in ipso illo
sunt, quod collectione coniungunt. Nota etiam in illo est quod
appellatione significat; affecta uero extrinsecus posita uidentur,
quippe quae referuntur ad id ad quod affecta sunt, ad id de quo agitur
quae non referuntur, nisi extrinsecus posita intelligerentur. Cur
igitur ea etiam quae affecta sunt, ad id de quo agitur, inter nos
numerauit locos, qui ipsi de quo quaeritur termino cohaerent, [1068B]
dicendum est. Quoniam id quod adhaerere dicitur, non idem est ei cui
adhaerere praedicatur.
Quae cum diuersa sint, cognatione tamen quaedam
intelliguntur
esse
coniuncta, ueluti non idem est definitio quod ipsa res qum definitione
describitur. Si enim definitio clarius efficit id quod definit, nihil
uero ipsum e sese [F. esse] clarius quam est efficere potest,
manifestum est id quod definitur a definitione esse diuersum. Sed
idcirco haerere definitionem in eo quod definitur dicimus, quia est ei
cognata atque coniuncta, quippe quae dum eius proprietatem significet,
ab eius substantia non recedit. Partes etiam ac notae diuersa sunt ab
eo quod uel copulant, uel designant. Sed quia illae propositum
terminum iungunt, illae significant, habentes aliquam cum proposito
termino [1068C] cognationem, in ipso de quo agitur haerere
perhibentur. Ita etiam in affectis, licet extrinsecus sint, neque enim
idem sunt quod ea sunt ad quae intelliguntur affecta, necessario
tamen, quia aliquam cognationem cum his habere considerantur, in ipsis
haerere dicuntur ad quae ad effecta sunt.
Qui uero eorum naturalis ordo sit, uel quae differentia,
uel
sit alia,
locorum partitio, licet in Topicis Differentiis opportunius
expediendum sit, tamen cum exempla Ciceronis quae in his explicandis
attulit exposuero, subiungam.
[3.12] CONIUGATA DICUNTUR QUAE SUNT EX VERBIS GENERIS
EIUSDEM.
EIUSDEM
AUTEM GENERIS VERBA SUNT QUAE ORTA AB UNO VARIE COMMUTANTUR, UT
SAPIENS SAPIENTER SAPIENTIA. HAEC VERBORUM CONIUGATIO *SYZUGIA*
DICITUR, EX QUA [1068D] HUIUSMODI EST ARGUMENTUM: SI COMPASCUUS AGER
EST, IUS EST COMPASCERE.
Definitio coniugutorum a Cicerone prolata talis est.
Coniugata
dicuntur quae sunt ex uerbis generis eiusdem, id est quae ab uno uerbo
uariis inflectuntur modis. Ex eodem quippe genere uerba sunt,
iustitia, iustus, iuste, iustum, et quaecumque alia in diuersas
possunt uocabulorum species inflecti. Quaecumque enim ab uno quolibet
orta uarie commutantur, haec a Graecis quidem *syzygia* dicuntur, apud
Latinos uero coniugata: nam quod Graeci *syzygia* dicunt, nos
coniugationem appellamus. Haec autem sunt, ut sapiens, sapienter,
sapientia, et quaecumque in uarias [1069A] partes orationis, uariasque
inflexiones, ab uno quodam ducta cernuntur.
Ex coniugatis igitur argumenti nascentis hoc exemplum
est: sit
enim
dubitabile an in aliquo agro mihi atque uicino simul pascere liceat
pecus, id est an ius sit compascere: subiectum igitur est ager,
compascere uero praedicatum. Faciemus itaque argumentum hoc modo: Hic
de quo quaeritur ager compascuus est, in compascuo autem licet
compascere, in hoc igitur agro licet compascere. Hic igitur
compascendi iuris argumentum ex compascuo sumptum est, ex coniugato
uidelicet. Compascere enim et compascuum coniugata sunt. Sumptum uero
est argumentum, ius esse compascere, quoniam sit ager compascuus sed
coniugatum est compascuum ei quod compascere. A coniugatis igitur
sumptum [1069B] est argumentum, quod coniugatum in ipso est de quo
agitur, id est in compascendo; omnia enim ex eodem fluunt, et sui sunt
continentia atque se respicientia. Factum est igitur argumentum ex eo
quod est in ipso, ab affectis, id est a coniugatis. Maxima uero
propositio est:
Coniugatorum in eo quod coniugata sunt, unam
atque
eamdem essu naturam
uel sic:
Cui conuenit aliquid, huic etiam coniugatum
eius
posse sociari.
[3.13] A GENERE SIC DUCITUR: QUONIAM ARGENTUM OMNE
MULIERI
LEGATUM
EST, NON POTEST EA PECUNIA QUAE NUMERATA DOMI RELICTA EST NON ESSE
LEGATA; FORMA ENIM A GENERE, QUOAD SUUM NOMEN RETINET, NUMQUAM
SEIUNGITUR, NUMERATA AUTEM PECUNIA NOMEN ARGENTI RETINET; LEGATA
IGITUR VIDETUR. [1069C]
Genus est quod de qualibet specie in eo quod quid est
praedicatur. In
eo quod quid est praedicari dicitur, quod de qualibet specie
interrogantibus quid sit, rcsponderi conuenit, et eius de qua
respondetur speciei substantiam monstrat. Semper uero genus propria
specie maius est, eamque intra ambitum suae praedicationis includit.
Quo fit ut, quamuis in alia quoque dispartiri genus possit, speciem
tamen suam nullo modo derelinquat, uelut animal quidem praedicatur de
homine, et hominis substantiam monstrat; interrogantibus enim modis
quid est homo, animal respondetur. Idem tamen deduci in alia potest,
uelut in equum atque bouem, quae animalia nuncupantur. Sed ita
deducitur in diuersa, ut unamquamque earum specierum quas continet,
non relinquat. [1069D] Ubicumque enim fuerit homo, necesse est ut sit
animal, homo enim animal est. Idemque de boue ac de caeteris. Ergo
liquido demonstratum est nomen generis a specie nullo modo separari.
Quod si aliquando generis uocabulum uniuersaliter enuntietur, nec esse
est omnes species designari, ut si quis dicat omne animal, et hominem
designabit et houem, et caeteras omnes species sub animalis nomine
collocatas.
Quae cum ita sint, quidam testamento mulieri argentum
omne
legauerat.
Quaeritur an ei etiam numerata pecunia sit legata: numerata igitur
pecunia in hac quaestione subiectum est, legata uero praedicatum.
Considero igitur in alterutro eorum quidnam insit, ut ex eo quod in
ipso est aliquod [1070A] argumentum requiram. Video subiectum
terminum, qui est numerata pecunia, habere argentum genus, quod
affectum est, scilicet ad speciem suam ad quam refertur. Quae enim ad
se inuicem referuntur, affecta sunt; ergo quoniam argentum omne
legatum est, et genus speciem propriam non relinquit, nec esse est ut
numerata quoque pecunia sit legata. Nam cum omne nomen generis legatum
sit, nihil de speciebus uidetur exceptum, uelut si quis dicat, omne
animal uiuere, non ut arbitror tantum hominem uel bouem, uel equum,
uel sigillatim caetera, uel unum, uel plura uiuere dicit, ut tamen
aliqua cum sint animalia, uitae munere carere contendat sed omne
prorsus quidquid fuerit animal, uiuere proponit. Cum igitur omne
genus, id est omne argentum legatum [1070B] sit, nulla species
excipitar. At numerata pecunia argentum est, fit igitur ut numerata
quoque pecunia legati uocabulo possit includi.
Est igitur quaestio quidem, ut dictum est, an numerata
pecunia
legata
sit; argumentum ab eo quod in ipso est, id est a genere quod inest
propriae speciei, id est ab affectis, quod est ita ut ad id referatur;
hoc autem est argentum, ab affectis, id est a genere. Praedicatur enim
ut genus argentum de numerata pecunia. Interrogantibus enim nobis quid
sit numerata pecunia iure respondemus, argentum. Maxima propositio
est:
Cui conuenit omne genus, eidem unamquamque
speciem
conuenire.
Quam Marcus quoque Tullius diuersis quidem uerbis sed
eadem
significatione proposuit dicens: FORMA ENIM A GENERE QUOAD SUUM
[1070C] NOMEN RETINET, NUNQUAM SEIUNGITUR. NUMERATA AUTEM PECUNIA
NOMEN ARGENTI RETINET; LEGATA IGITUR VIDETUR.
[3.14] A FORMA GENERIS, QUAM INTERDUM, QUO PLANIUS
ACCIPIATUR,
PARTEM
LICET NOMINARE HOC MODO: SI ITA FABIAE PECUNIA LEGATA EST A VIRO, SI
EI VIRO MATERFAMILIAS ESSET; SI EA IN MANUM NON CONVENERAT, NIHIL
DEBETUR. GENUS ENIM EST UXOR; EIUS DUAE FORMAE: UNA MATRUMFAMILIAS,
[EAE SUNT, QUAE IN MANUM CONUENERUNT;] ALTERA EARUM, QUAE TANTUM MODO
UXORES HABENTUR. QUA IN PARTE CUM FUERIT FABIA, LEGATUM [EI] NON
VIDETUR.
Species est, quae propriis differentiis intormata sub
praedicatione
generis collocatur. Differentiae uero propriae a caeteris eam
speciebus separant atque seiungunt, uelut homo cum sit animalis
species, differentiis [1070D] informatur rationabililatis atque
mortalitatis, et seiungitur ab his animalibus quae aeterna sunt, uelut
sol a Platonicis creditur, et ab iis animalibus quae sunt rationis
expertia. Cum igitur omnes species inter se propriis differentiis
distent, nec esse est quod de altera specie dicitur, id in alium non
posse transferri, uelut quod de homine dicitur specialiter, idem de
equo alque boue non possit intelligi. Ducitur autem a specie quoties
genus ipsum ueluti in quamdam contrahitur portionem. Velut si quis
dicat illud animal sibi adduci debere, quod sit rationale et mortale,
non utique de equo, uel boue, aut de caeteris, nisi tantum de homine
dictum esse intelligitur. Ut igitur generaliter dictum genus omnes
species [1071A] claudit, cum quis dicit omne animal, sic quodlibet
animal designatum speciem facit.
Quae cum ita sint, a forma generis, id est a specie
generis
tale fit,
argumentum, quam formam generis Cicero partem saepe nominat, quo id
quod dicitur planius fiat. Notius enim nomen partis est quam formae;
quo autem distet forma a partibus, et nos strictim superius diximus,
et paulo post a Ciceroue ipso latius explicabitur. Nunc de proposito
uideamus exemplo. Uxoris species sunt duae, una matrumfamilias, altera
usu; sed communi generis nomine uxores uocantur. Fit uero id
saepe,
ut species iisdem nominibus nuncupentur, quibus et genera; mater uero
familias esse non poterat, nisi quae conuenisset in manum; haec autem
certa erat species nuptiarum. [1071B] Tribus enim modis uxor
habebatur, usu, farreatione, coemptione; sed confarreatio solis
pontificibus conueniebat. Quae autem in manum per coemptionem
conuenerant, hae matresfamilias uocabantur. Quae uero usu uel
farreatione, minime. Coemptio uero certis solemnitatibus peragebatur,
et sese in coemendo inuicem interrogabant, uir ita, an mulier sibi
materfamilias esse uellet. Illa respondebat uelle. Item mulier
interrogabat an uir sibi paterfamilias esse uellet, ille respondebat
uelle. Itaque mulier, uiri conueniebat in manum, et uocabantur hae
nuptiae per coemptionem, et erat mulier materfamilias uiro, loco
filiae. Quam solemnitatem in suis Institutis Ulpianus exponit.
Quidam igitur extremo iudicio omne Fabiae uxori legauit
argentum, si
quidem Fabia ei [1071C] non tantum uxor, uerum etiam certa species
uxoris, id est materfamilias esset, quaeritur an uxori Fabiae legatum
sit argentum. Uxor Fabia, subiectum est; legatum argentum,
praedicatum. Quaero igitur quodnam ex his argumentum sumere possim,
quae in quaestione sunt posita, ac uideo uxori duas inesse formas,
quarum una tantum uxor est, altera materfamilias, quae in manum
conuentione perficitur. Quod si Fabia in manum non conuenit, nec
materfamilias fuit, id est, non fuit ea species uxoris, cui argentum
omne legatum est. Quocirca quoniam id quod de alia specie dicitur, in
aliam dici non conuenit, cumque Fabia praeter eam speciem sit, quae in
manum conuenerit, id est quae materfamilias sit, et uir matrifamilias
legauerit argentum, non uidetur Fabiae esse legatum.
Quaestio igitur, ut dictum est, an uxori Fabiae omne
argumentum
legatum sit: subiectum, uxor Fabia; praedicatum uero, legatum
argentum. Argumentum ab eo quod est in ipso de quo quaeritur, id est
ab eo quod est in uxore de qua quaeritur. Est autem in uxore de qua
quaeritur species uxoris, ea scilicet quae in manum non conuenit quae
ad eam affecta est. Omnis enim species ad suum genus refertur, id est
forma; factum est igitur argumentum ab eo quod est in ipso, ab
affectis, a forma generis. Maxima propositio est:
Quod de una specie dicitur, id in alteram non
conuenire.
[3.15] A SIMILITUDINE HOC MODO: SI AEDES EAE CORRUERUNT VITIUMUE
FACIUNT QUARUM USUS FRUCTUS LEGATUS EST, [1072A] HAERES RESTITUERE NON
DEBET NEC REFICERE, NON MAGIS QUAM SERVUM RESTITUERE, SI IS CUIUS USUS
FRUCTUS LEGATUS ESSET DEPERISSET.
Similia dicuntur, quae eiusdem sunt qualitatis ex quibus
hoc
modo
sumitur argumentum: Quidam testamento aedium usumfructum legauit, id
est concessit aedes, ut his alius dum uiueret uteretur; hae coeperunt
uel uitium facere, id est ruinam minari, uel etiam corruerunt. Petit
igitur ab haerede is cui aedium ususfructus legatus est, ut earum sibi
aedium quae a testatore legata sunt damna compenset, et aedes quae
uitium fecerunt uel corruerunt restituat. Quaeritur an earum aedium
quarum ususfructus legatus sit, uitium uel ruinam haeres restituere
cogatur. Hic igitur subiecta quidem oratio est, ueluti [1072B] quidam
terminus, aedium quarum ususfructus legatus sit, ruinam uel
uitium. Praedicata uero oratio, loco termini constituta, ab haerede
restitutio.
Sumo igitur a simili argumentum, hoc modo: Quoniam si
quis
serui
usumfructum legauerit, isque seruus aliquo modo deperierit, non
cogitur restituere haeres seruum, ne nunc quidem cogetur haeres
restituere aedes, quae in usumfructum legatae, ruinam uitiumue
iecerunt. Similes est enim serui ususfructus legatio aedium
ususfructus legationi. Simile est etiam seruum in usumfructum legatum
si deperierit, ab haerede non restitui, et aedium in usumfructum
legatarum uitium ruinamue ab haerede non refici. Est igitur
quaestio
quidem an aedium in usum fructum legatarum uitium uel ruinam haeres
restituere cogatur. Terminus [1072C] uero subiectus quidem, aedium in
usumfructum legatarum. uitium uel ruinam, praedicatus autem ab haerede
restitutio.
Argumentum uero ab eo quod in ipso est, id est ab eo
quod
inest, uel
ruinae, uel uitio aedium in usumfructum legatarum. Id autem est
affectum, id est similitudo. Omnis enim similitudo ei inesse
perpenditur quod est simile, simililudo uero est serui ususfructus
legati pereuntis, quem restituere haeres non cogitur. Maxima uero
propositio:
Similibus rebus eadem conuenire.
[3.16] A DIFFERENTIA: NON, SI UXORI VIR LEGAVIT ARGENTUM
OMNE
QUOD
SUUM ESSET, IDCIRCO QUAE IN NOMINIBUS FUERUNT LEGATA SUNT. MULTUM ENIM
DIFFERT IN ARCANE POSITUM SIT ARGENTUM AN IN TABULIS [DEBEATUR].
In rebus plurimum differentibus quod de altera [1072D]
earum
dicitur
non uidetur in alteram conuenire.
Id cum ita sit, quidam argentum suum omne legauit uxori.
Illa
pecuniam
quoque quae in nominibus debebatur, suam esse dicebat, quod omnis
pecunia nomine uocaretur argenti. Quaeritur an id quoque argentum quod
in nominibus debebatur, legatum sit. Hic igitur subiectus est
terminus, argentum quod in nominibus debebatur, legatum uero
praedicatur. A differentia igitur faciemus argumentationem hoc modo:
Idem de plurimum differentibus rebus intelligi non potest.
Plurimum uero differt argentum in arca ne sit positum,
an in
nominibus
debeatur. Nam quae posita in arca pecunia est iuris est nostri, in
nominibus uero debita non est nostra; nam quod [1073A] mutuum datur,
ex meo fit accipientis, atque ideo non cogitur eamdem ipsam pecuniam
debitor restituere creditori sed aliam tantam. In arca uero posita
pecunia, et in nominibus debita, non sunt argenti uel pecuniae species
sed differentiae; nam argenti species signatum acnon signatum esse
dictae sunt. Qualitas uero pecuniae in possessione positae uel non
positae sed non modis omnibus alienae, in his differentlis constat, ut
alia sit in arca posita, reliqua in nominibus debeatur; atque hoc
idcirco dictum est ne quis non a differentiis sed a specie
argumentationem ductam putaret. Qualitas enim substantialis non
speciebus sed differentiis annumeratur.
Cum igitur suum omne quod fuerit argentum uir uxori
legauerit,
cumque
manifestum sit id ad eam pertinere [1073B] quod fuerit suum legantis,
id est quod in arca fuerit conditum, non potest idem intelligi de eo
quod in nominibus debebatur, quoniam, sicut dictum est, id quod in
nominibus debetur ab eo quod in arca positum est plurimum differet.
Facta est igitur argumentatio ab eo quod inerat, de quo quaerebatur.
Quaerebatur uero de argento in nominibus debito. In hoc uero inerat
propria differentia, qua ab alio differebat argento, eo scilicet quod
in arca positum fuerit. Id uero est affectum, id est differentia.
Maxima uero propositio, de rebus plurimum differentibus, idem
intelligi non posse.
[3.17] EX CONTRARIO AUTEM SIC: NON DEBET EA MULIER CUI
VIR
BONORUM
SUORUM USUM FRUCTUM LEGAVIT CELLIS VINARIIS ET OLEARIIS PLENIS
RELICTIS, PUTARE ID AD SE PERTINERE. [1073C] USUS ENIM, NON ABUSUS,
LEGATUS EST. [EA SUNT INTER SE CONTRARIA.]
Quod de aliqua re dicitur, id in eius contrarium non
potest
conuenire. Idem enim de duobus contrariis intelligi nullo modo
potest. Quidam igitur supremae uoluntatis arbitrio uxori bonorum
suorum usumfructum legauit, mulier cellas uinarias oleasque plenas ad
usumfructum proprium deuocabat. Quaeritur an penus quoque ususfructus
legatus sit; penus igitur ususfructus est subiectum, legatus
praedicatum. A contrario igitur sumitur argumentum hoc modo: Utimur
his quae nobis utentibus permanent, his uero abutimur quae nobis
utentibus pereunt; ergo, cum permanere ac perire contraria sint, usus
quoque et abusus contraria nec esse est iudicentur. [1073D] Quod si
caetera quidem utendo permanent, cellae autem uinariae atque oleariae
utendo consumuntur, aliarum quidem rerum ususfructus esse potest;
penus uero non potest usus esse sed potius abusus. Ergo cum uir uxori
usumfructum bonorum suorum legauerit, non potuit legare contrarium,
quod est abusus; est uero abusus uini atque olei, uinum igitur atque
oleum ad usumfructum mulieris non potest pertinere.
Argumentum ab eo quod in ipso est de quo agitur, id est
ab
ususfructus
legatione, atque ab affecto, id est contrario; contraria uero in
contrariis non ita sant, tanquam definitio in eo quo definitur sed
tanquam relatio. Omnis enim relatio in relatiuis, omniaque contraria
non id quod [1074A] sunt, id est qualitates sed hoc ipsum quod
contraria sunt, in contrariis esse dicuntur, quia non secundum
qualitatem propriam sed secundum distantiam plurimam sibi inuicem
conferuntur. Maxima propositio est, quod alicui conuenit, id eius
contrario non conuenire.
[4.18] AB ADIUNCTIS: SI EA MULIER TESTAMENTUM FECIT QUAE
SE
CAPITE
NUMQUAM DEMINUIT, NON VIDETUR EX EDICTO PRAETORIS SECUNDUM EAS TABULAS
POSSESSIO DARI. ADIUNGITUR ENIM, UT SECUNDUM SERVORUM, SECUNDUM
EXSULUM, SECUNDUM PUERORUM TABULAS POSSESSIO VIDEATUR EX EDICTO DARI.
Adiuncta sunt, quae proximum ac finitimum locum tenent,
ut si
unum
eorum quolibet exstiterit modo, [1074B] alterum quoque uel exstitisse,
uel exstare, uel exstaturum esse uideatur: haec enim sibi quasi uicina
sunt. Quae uero in existendo sibi sunt proxima, haec uel antecedere
rem uolunt, ut amor saepe concubitum, uel simul esse, ut pallor et
timor, uel euenire posterius, ut post iracundiam caedes. Eaque est
adiunctorum natura, ut separari quidem possint, tamen sese inuicem
monstrent. Nam neque qui amauit, necessario potitus est, et saepe qui
potitus est, non amauit. Nec qui pallet, necessario timet, et saepe
non timens pallet. Nec ex necessitate iratus occidit, et occidit saepe
aliquis non iratus. Sed tamen si de singulis inquiratur, eum
concubuisse qui amauit, et pallere qui timet, et occidisse qui fuerit
iratus, uerisimile est, non quod ita neo esse sit sed quia ex uicinis
uicina colligimus.
Nam quod ad exemplum attinet [1074C] huius argumenti,
haec
similitudo
est. Capitis diminutio est prioris status permutatio. Id
multis fieri
modis solet, uel maxima, uel media, uel minima. Maxima est, cum et
libertas et ciuitas amittitur, ut deportatio. Media uero, in quo
ciuitas amittitur, retinetur libertas, ut in Latinas colonias
transmigratio. Minima, cum nec ciuitas nec libertas amittitur sed
status prioris qualitatis imminuitur, uel adoptatio, aut quibuslibet
aliis modis prior status, relenta ciuitate, potuerit immutari.
Mulieres uero antiquo iure tutela perpetua continebat.
Recedebant uero
a tutoris potest ate quae in manum uiri conuenissent, itaque febateis
prioris, status permutatio, et erat capite diminuta, quae uiri
conuenisset in manum. Quaedam igitur quae se nunquam capite [1074D]
diminuisset, id est quae in manum uiri minime conuenisset, sine
tutoris auctoritate testamentum fecit. Quaeritur an secundum eius
tabulas ex edicto praetoris debeat dari possessio. Hic subiectus
quidem terminus, mulieris nunquam capite diminutae tabulae,
praedicatus uero possessionis concessio.
Sumitur ergo ab adiunctis argumentum, hoc modo. Nam si
secundum
mulieris; tabulas nunquam capite diminutae possessio detur, nihil
causae est cur non secundum puerulorum quoque et seruorum tabulas ex
edicto praetoris possessio permittatur. Quid enim officere potest, ne
secundum mulieris nunquam capite diminutae tabulas possessio
deferatur? Id scilicet quod ea quae testamentum confecerat, sui non
fuit [1075A] iuris, quod idem et de pueris et de seruis dici potest.
Illorum enim aetas, illorum conditio, in alterius sita est potestate.
Adiungitur ergo: Si secundum mulieris, quae in suo iure
non
esset,
tabulas, possessio detur, secundum puerulorum quoque et seruorum
tabulas possessionem dari, qui sui iuris minime sint, quoniam quidem
illi sub tutoris, illi sunt sub domini potestate. Proxima namque est
rei de qua quaeritur, quod eius est consequens, et postea existens, ut
secundum seruorum puerorumque tabulas honorum possessio detur, si
illud quod est in quaestione conceditur. Quaeritur enim an secundum
mulieris tabulas nunquam capite diminutae possessio detur. Quam rem
consequitur ut, si id fiat, secundum seruorum quoque puerorumque
tabulas deferatur, [1075B] quod quia fieri non oportet, ne rei quidem
praecedentis existere debebit exemplum.
Nec tamen necessaria est consecutio sed uicina. Nam
fieri
potest ut id
recipiatur solum secundum mulieris tabulas possessionem dari, non uero
id ut secundum tabulas seruorum uel puerorum possessio concedatur. Sed
proximum est ut qui nunc hoc recepit, posterius illud admittat. Est
igitur argumentum ab adiunctis, id est ab eo quod in ipso haeret de
quo quaeritur. Est autem quaestio de mulieris nunquam diminutae
tabulis, ab affectis scilicet ab abiunctis. Maxima propositio:
Ex adiunctis adiuncta perpendi.
[4.19] AB ANTECEDENTIBUS AUTEM ET CONSEQUENTIBUS ET
REPUGNANTIBUS HOC
MODO; AB ANTECEDENTIBUS: SI VIRI [1075C] CULPA FACTUM EST DIVORTIUM,
ETSI MULIER NUNTIUM REMISIT, TAMEN PRO LIBERIS MANERE NIHIL OPORTET.
Antecedentia sunt, quibus positis, aliud necessario
consequatur, licet
illud quod antecedit, minus sit atque posterius. Minus quidem, ut si
homo est, animal est; homo enim minus est animali, et tamen posito
homine, consequitur ut animal sit. Posterius uero, ut si peperit, cum
uiro concubuit; posterius enim est peperisse quam cum uiro
concubuisse. Aliquoties uero et quod aequale, et quod simul, et quod
prius est ponitur ul antecedens. Aequale quidem, ut:
Si homo est, risibilis est.
Simul uero, ut:
Si terra obiecta est, luna deficit.
Et haec sibi conuertuntur, ut consequentia fiant
antecedentia,
ut si
risibilis est, homo est, et si iura defecerit, terrae adsit obiectio.
[1075D] Antecedens uero prius est, ut si arrogans est, odiosus est.
Prius enim est arrogans, posterius odiosus. Illud tamen in omnibus
manet, positis antecedentibus necessario consequentia trahi.
Exempli uero talis est explanatio: Ciuitatis Romanae,
iure,
liberi
retinentur in patrum arbitrio, usque dum tertia emancipatione
soluantur; ergo si quando diuortium intercessisset culpa mulieris,
parte quadam dotis pro liberorum numero multabatur. De qua re Paulus,
Institutionum libri secundi titulo de Dotibus, ita disseruit: Si
diuortium est matrimonii, et hoc sine culpa mulieris factum est, dos
integra repetetur; quod si culpa mulieris factum est diuortium, in
singulos liberos sexta pars dotis a marito retinetur, [1076A] usque ad
mediam partem dumtaxat dotis. Quare quoniam quod ex dote conquiritur
liberorum est, qui liberi in patris potestate sunt, id apud uirum nec
esse est permanere.
Facto igitur diuortio, contenditur an dotis pars pro
liberis
apud
uirum debeat permanere. Hic subiectum quidem est, factum diuortium a
muliere nuntiatum; praedicatum uero, apud uirum sextae partis dotis
post diuortium permansio. Quaestio an post diuortium factum, muliere
nuntium remittente, sextam dotis partem apud uirum manere oporteat.
Quaero igitur, si ab antecedentibus argumentum faciendum est, quid
antecedat, quid consequatur. At si uiri culpa factum est diuortium,
uideo, mulierem dotis parte non posse multari, etiam si prima repudii
nuntium misit. Quod enim antecessit, [1076B] ut uiri culpa fieret
diuortium, id non permittit ut dotis pars mulieri pereat, quamuis
prima repudii nuntium mittat. Non enim quia prius libellum repudii
nuntiauit dotis parte multanda est sed absoluendi potius damno, quod
non sua factum est, sed uiri culpa diuortium. Igitur antecedens est
uiri culpa factum diuortium, consequeus uero dotis partem non
retineri. Nam si hoc est, illud est.
Argumentationem uero faciam hoc modo: Si uiri culpa
factum est
diuortium, etiamsi mulier repudii nuntium misit, nullo modo tamen
dotis parte multabitur. Sed uiri culpa diuortium factum est. Non
igitur iure mulier dotis parte multabitur. Quod si non
multabitur
dotis parte, nihil in uiri domo liberorum causa, dotis nomine
relinquetur sed non multabitur dotis [1076C] parte; nihil igitur apud
uirum dotis relinquetur pro liberis. Utriusque uero conclusio
syllogismi haec est: Si igitur uiri culpa factum est diuortium, pro
liberis manere nihil oportet. Argumentum, ab eo quod in ipso est de
quo agitur: uersatur quippe intentio de dotis parte, eiusque apud
uirum, post diuortium quod prima nuntiauerit, retentione; hoc uero
antecessit, uiri culpa, quod quia praecedens est, affectum est, omne
enim quid praecedit, ad id quod sequitur uec esse est ut referatur.
Maxima propositio est:
Ubi est antecedens, ibi erit et consequens
at in hac quaestione est antecedens, id est uiri culpa
factum
diuortium; ibi igitur consequeus erit, sextas non retineri. Cur autem
ita superius argumeutum conclusionibus intexuerim, cum de his [1076D]
M. Tullio latius exsequente, tractauero, euidentius apparebit.
[4.20] A CONSEQUENTIBUS: SI MULIER, CUM FUISSET NUPTA
CUM EO
QUICUM
CONUBIUM NON ESSET, NUNTIUM REMISIT; QUONIAM QUI NATI SUNT PATREM NON
SEQUUNTUR, PRO LIBERIS MANERE NIHIL OPORTET.
Consequentia sunt quae cum fuerint antecedentia posita,
consequuntur, ueluti si dicamus:
Si homo est, animal est
animal est consequens. Sed in proposito exemplo non
satis
apparet a
consequentibus argumentum sed ab antecedentibus potius, quod paulo
post liquebit.
Filii non iure suscepti in patrum non erant potestate
sed
matres
potius sequebantur. Non autem omnibus erat connubium cum Romanis,
[1077A] nec erant nuptiae iure contractas, quas aut non inter ciuem
romanum ciuem que romanam inibantur, aut cui princeps populusue
ciuitatem uel connubium non permisisset, eo scilicet modo ut in potest
atem parentum liberi redigereutur. Illud quoque uidendum, quod ex
impari matrimonio suscepti, non patrem sed matrem sequuntur.
Ergo quasdam Romana uel cum Latino, uel cum peregrino,
uel cum
seruo,
cum quo connubii ius non erat, nuptias fecit, dotem contulit, factoque
inter eos diuortio, contenditur an nuptae mulieris cum eo cum quo
connubii ius non erat, apud uirum dotis pars post diuortium debeat
permanere. Hic subiectum quidem est, nupta mulier cum quo connubium
non erat, praedicatum uero dotis partis apud uirum post diuortium
retentionis iure [1077B] permansio. Sumitur ergo a consequentibus
argumentum hoc modo. Nam quia nuptias fecit cum eo cum quo connubii
ius nullum est, id consequitur ut liberi patrem non sequantur. Si
autem liberi patrem non sequuntur, ne in patris quidem sunt potestate,
at si in patris potestate non sunt, matrique applicantur, apud uirum
dotis pars non poterit permanere. Hic igitur antecedens est, cum quo
connubii ius non erat, nuptiae; consequens uero, nihil pro liberis
dotis nomine manere oportere. Concludatur argumentatio: Quoniam, non
permisso connubio, liberi qui procreantur patrem non sequuntur, ne
dotis quidem pars apud patrem pro liberis manere debet, quandoquidem
non patrem filii sed matrem sequuntur.
Probatum est igitur pro liberis manere nihil [1077C]
oportere,
ex hoc
quod cum eo mulier nuptias fecit cum quo connubii ius non erat; hoc
uero erat antecedens. Non ergo a consequenti sed ab antecedenti potius
factum deprehenditur argumentum. Quod si per quod nihil dotis nomine
manere oporteret, probaretur eam nuptias cum eo fecisse qui cum
connubii ius non esset, recte a consequentibus argumentum factum esse
diceretur. Fieret uero a consequentibus argumentum, si ita poneretur:
si quid ex dote pro liberis manere oporteret, probatur, quia patrem
liberis equuntur, cum eo nupta esse mulier, cum quo connuhii ius erat.
Assumo quod est consequens: Sed mulier cum eo nupta non est cum quo
connubii ius erat. Concludo antecedens: Nihil igitur dotis pro liberis
manere oportebit quia patrem [1077D] liberi non sequuntur. Argumentum,
ab eo quod in ipso est de quo quaeritur. Quaeritur enim de his
nuptiis, quarum nullum fuerit iure connubium. Ex affectis: omne enim
consequens ad id quod praecedit refertur. Maxima propositio est:
Ubi consequens non est, ibi ne antecedens
quidem
esse potest.
Ac de his erit alius uberius disserendi locus.
[4.21] A REPUGNANTIBUS: SI PATERFAMILIAS UXORI
ANCILLARUM USUM
FRUCTUM
LEGAVIT A FILIO NEQUE A SECUNDO HAEREDE LEGAVIT, MORTUO FILIO MULIER
USUM FRUCTUM NON AMITTET. QUOD ENIM SEMEL TESTAMENTO ALICUI DATUM EST,
ID AB EO INUITO CUI DATUM EST AUFERRI NON POTEST. REPUGNAT ENIM RECTE
ACCIPERE ET INVITUM REDDERE.
Secundus haeres dicitur qui haeredi instituto
substituitar,
ueluti si
quis filium instituat haeredem, [1078A] scribatque, si is filius intra
pubertatem decesserit, nepotem uel quemlibet alium haeredem esse
oportere; nepos igitur uel quilibet alius, secundus haeres dicitur.
Repugnantia sunt quae (ut dictum est) contraria
sequuntur, si
ipsis
contrariis comparentur.
Quidam igitur haeredem testamento scripsit filium, ei
quo
secundum
substituit haeredem, uxorique suae ancillarum usum fructum legauit a
filio, dixitque ut uxori filius eius usumfructum ancillarum
permitteret, neque illud adiecit, ut etiam secundus haeres eumdem
usumfructum mulieri concederet. Successit filius, ac mulieri
ancillarum contulit usumfructum. Illo mortuo intra pubertatem, agit
secundus haeres, et usumfructum ancillarum mulieri extorquere conatur,
dicens usumfructum ei a filio legatum, a seuero minime. [1078B]
Quaeritur utrum ea mulier legatum quod testamento
acceperat
inuita
possit amittere. Hic igitur subiectum est legatum quod testamenti iure
recte accepit. Praedicatum uero, inuitam posse amittere. Sumo igitur
argumentum a repugnantibus. Repugnans uero est, si id quod contrario
cousequens est alteri contrario comparetur, uelut in hoc ipso quod
tractamus exemplo, recte accipere, et non recte accipere, contraria
sunt sed non recte accipere comitatur inuitum reddere. Iure enim
inuitus reddit, quod non recte accepit. Repugnat igitur inuitum
reddere ei quod est reate accipere. Faciemus igitur argumentum sic:
Qui testamento accepit, recte accepit; quod autem recte accipitur,
inuito eo qui semel recte accepit, auferri non potest; at mulier
testamento [1078C] usumfructum ancillarum accepit; id igitur ei
inuitae non poterit auferri. Argumentum, ab eo quod in ipso est de quo
agitur, id est de eo quod rectae acceptum est. In ipso uero est uelut
affectum contrarietatis modo, ut superius dictum est. Est autem
argumentum a repugnanti. Maxima propositio:
Repugnantia conuenire non posse.
[4.22] AB EFFICIENTIBUS REBUS HOC MODO: OMNIBUS EST IUS
PARIETEM
DIRECTUM AD PARIETEM COMMUNEM ADIUNGERE VEL SOLIDUM VEL FORNICATUM.
SED QUI IN PARIETE COMMUNI DEMOLIENDO DAMNI INFECTI PROMISERIT, NON
DEBEBIT PRAESTARE, QUOD FORNIX VITI FECERIT. NON ENIM EIUS VITIO QUI
DEMOLITUS EST DAMNUM FACTUM EST, SED EIUS OPERIS VITIO QUOD ITA
AEDIFICATUM EST, UT SUSPENDI NON POSSET.
Causarum quidem multa sunt genera qua Cicero [1078D]
paulo
posterius
diuidit. Sed nunc de efficientium causarum disserit argumento.
Efficiens uero causa est qua praecedente aliquod effectum est, non
tempore sed proprietate naturae, uelut in hoc quod nunc declaramus
exemplo.
Damni infecti promissio est quoties quis promittit, si
quod
damnum
eius opera contigerit, sua restitutione esse pensandum.
Ius autem est parieti communi parietem alium uel
fornicatum,
id est
arcum habentem, uel directum continuumque coniungere. Quidam igitur ad
parietem communem alium extrinsecus parietem iunxit, deditque satis
damni infecti. Communis autem paries fornicatus fuit, id est, arcum
habens uel signinam fabricam sustinens; adiungente igitur eo qui satis
dederat, et ut adiungeret de moliente partem parietis, [1079A] quo
iunctura cohaeresceret, uitium communis paries fecit; quaeritur an
damni infecti promissio cogat eum qui promiserit damnum restituere.
Subiectus terminus damni infecti, promissio; praedicatus uero uitii,
restitutio.
Sumimus igitur argumentum a causis hoc modo. Si enim is
qui
damni
promisitinfecti restitutionem eius uitii causa fuit, restituere debet
uitium quod eius accidit culpa; quod si ea natura parietis fuit ut
suspendi sustinerique non posset (fornicati enim parietis non ea
natura est ut suspendi queat), parietis potius forma quam demolientis
culpa uitium fecisse uidebitur, atque ita non cogitur restaurare
uitium qui se damni infecti promissione obstrinxerit. Fiet igitur
argumentatio hoc modo: Si penes parietis formam constituit ut eo
adungente [1079B] parietem qui damni infecti promiserat, uitium
fieret, id uitium, qui promisit, praestare non cogitur. Fuit autem
causa paries ut uitium fieret, qui ea fuit natura ut suspendi
sustinerique non posset. Non igitur quod fornix uitium fecerit,
praestare debet quidamni promisit infecti. Argumentum ab eo quod in
ipso est de quo agitur, id est in uitii restitutione, ex effecto, id
est ex causa. Causa enim uitii form. a est parietis, non culpa
coniungentis parietem. Itaque factum est ut fornix uitium faceret,
quae causa uitii, cum absit ab eo qui parietem iunxit, abest etiam
eiusdem uitii restitutio. Maxima propositio:
Unamquamque rem ex causis spectari oportere.
[4.23] AB EFFECTIS REBUS HOC MODO: CUM MULIER VIRO IN
MANUM
CONVENIT, OMNIA QUAE MULIERIS FUERUNT VIRI FIUNT [1079C] DOTIS
NOMINE...
Effecta sunt quae aliquibus efficiuntur causis, non
tempore
praecedentibus sed natura, uelut si quaerat, uxore defuncta quae in
manum uiri conuenit, an eius bona ad uirum pertineant. In qua
quaestione, bona uxoris defunctae quae in manum uiri conuenerit,
subiectum est, ad uirum autem pertinere, praedicatum. Quaero igitur
argumentum ab effecto, dispicioque quid perfecerit ipsa in manum
conuentio, atque ex eo argumentum trabo; id autem est, omnis uiri
dotis nomine fieri, quaecumque mulieris fuere. Ipsa igitur in manus
uiri conuentio, omnia quae mulieris fuere, uiri fecit dotis nomine,
non praecedens tempore sed statim propria ui naturae. Nam ut in manum
quaecumque conuenerit, mox eius bona dotis nomine [1079D] uirum
sequuntur.
Facio igitur argumentum sic:
Si mulier quae defuncta est in manum conuenit,
in
manum uero conuenientis mulieris bona uiri fiunt dotis
nomine,
haec quoque bona de quibus agitur, uiri sunt.
Argumentum ex eo quod in ipso est, de quo agitur,
continetur.
Agitur
enim de bonis eius quae in manum conuenerit, scilicet ab effectis, id
est a causae effectis. Effectum namque est, in manum conuentione
omniaquae mulieris sunt uiri fieri sed a causa quanquam hic quoque non
ab effectis dotis nomine, tactum argumentum esse monstretur.
Ostensum est enim fieri uiri dotis nomine, quidquid
mulieris
fuerit,
ex eo quod mulier in manum conuenerit. Sed haec causa est ut quae
mulieris erant, uiri fiant dotis [1080A] nomine. Sed dicat quis, ex eo
quod ea quae mulieris fuerant, uiri fiunt dotis nomine, id est
approbare quod defunctae bona ad uirum debeant pertinere. Sed quae
mulieris sunt, ea uiri fieri dotis nomine, et bona ad uirum pertinere,
uel idem est, uel neutrum alteri causa est; uel si quis dicat eam esse
causam, ut bona mulieris uiro debeant cedere, quod per in manus
conuentionem uiri facta sunt, dotis nomine, a causa rursus, ac non ab
effectis factum esse argumentum putabit, id est a dote; ab effectis
uero non oportet aliud nisi causam probari.
Esset uero ex effectis argumentum, ut ex eo causa
probaretur
hoc modo:
Si quaestio esset an mulier in manum uiri conuenisset, et indubitatum
haberetur, omnia quae fuissent mulieris, uiri facta dotis nomine,
diceretur [1080B] ita: Si omnia quae fuere mulieris, uiri facta sunt
dotis nomine, mulier in manum uiri conuenit; sed omnia quae fuere
mulieris, uiri facta sunt dotis nomine, mulier igitur in manum uiri
conuenit. Maxima propositio:
Causas ab effectis suis non separari.
[4.23] ...EX COMPARATIONE AUTEM OMNIA VALENT QUAE SUNT
HUIUSMODI: QUOD IN RE MAIORE VALET VALEAT IN [RE] MINORE, UT SI IN URBE
FINES NON REGUNTUR, NEC AQUA IN URBE ARCEATUR. ITEM CONTRA: QUOD IN
MINORE VALET, VALEAT IN MAIORE. LICET IDEM EXEMPLUM CONUERTERE. ITEM:
QUOD IN RE PARI VALET, VALEAT IN HAC QUAE PAR EST; UT: QUONIAM USUS
AUCTORITAS FUNDI BIENNIUM EST, SIT ETIAM AEDIUM. AT IN LEGE AEDES NON
APPELLANTUR ET SUNT CAETERARUM RERUM OMNIUM QUARUM ANNUUS EST USUS.
VALEAT AEQUITAS, QUAE PARIBUS IN CAUSIS PARIA IURA DESIDERAT. [1080C]
A comparatione locus qui dicitur, tripartito scinditur;
aut
enim a
comparatione maiorum, aut a comparatione minorum, aut a comparatione
parium nascitur. A comparatione igitur maiorum est, quoties maiore
minoribus comparantur, hoc modo, ut quod in re maiore ualet, ualeat in
minore.
Sit enim quaestio an in urbe aquam liceat arceri. In hac
igitur
subiectus est terminus, in urbe aqua, praedicatus uero, ius arcendi.
Regi fines dicuntur quoties unusquisque ager propriis finibus
terminatur. Arcet uero aquam qui eam per sua spatia meare non patitur.
Faciamus igitur argumentum sic. Quoniam plus est regi fines, minus
uero arceri aquam, si in ciuitate fines non reguntur, quod maius est,
ne id quidem quod minus est, fiet, ut aqua in ciuitate arceatur.
[1080D] Hic igitur sumptum est argumentum ab eo quod in ipso haeret de
quo quaeritur. Quaeritur uero de arcendae aquae iure, ab atlecto
scilicet, id est a maiori, quod refertur ad id quod minus est.
Notandum uero quod Tullius maximam propositionem argumentationi
inclusit hoc modo:
Quod in re maiori ualet, ualeat
in minori
et deinceps ea nixus, argumentationem expediuit, ut mani
testius
appareat id quod in primo uolumine commemoratum est, has maximas
propositiones; aliquoties quidem argumentationibus includi, ut in
praesenti monstratur exemplo, alias uero uires argumentationibus dare,
ut in superioribus exemplis locorum.
Quod si idem conuertamus exemplum, dicemus:
Quod in re minori ualet, [1081A] ualeat etiam
in
maiori. At in urbe aqua arcetur, regantur igitur fines.
Hic tamen quaestio permutatur hoc modo: Quaeritur enim
an in
urbe
fines oporteat regi. Sed a minore sumitur argumentum, id est ab
arcenda aqua, ut sit hic quoque argumentum ab eo quod in ipso est, id
est ab eo quod est in regendis finibus, ab affecto scilicet, id est a
minori. Id enim quod minus est affectum est, illud namque respicit ad
id quod comparatur. Hic quoque maxima propositio a Tullio posita est,
eaque est:
Quod enim in re minori ualet, ualet etiam in
maiori.
A paribus uero fit similiter comparatio. Nec esse est
enim ut
ualeat
aequitas, quae paribus in rebus paria iura desiderat.
Plurimarum igitur rerum usucapio annua est, ut si quis
eis
anno
continuo fuerit usus, eas firma iuris [1081B] auctoritate possideat,
uelut rem mobilem. Fundi uero usucapio, biennii temporis spatio
continetur, de aedibus in lege nihil ascriptum est. Quaeritur ergo,
usus aedium unone anno, an biennio capiatur. Faciemus a paribus
argumentationem, et quoniam immobilium aequa possessio est, aedes uero
immobiles sunt, ut biennio fundus usucapiatur, ita etiam oportet aedes
usucapere biennio possidentem. Aequitas enim paribus in rebus paria
iura desiderat.
Quae etiam maxima propositio a Tullio clarissime posita
est
sed
exemplum restrictius positum est, nec promptissime ad intelligendum.
Ita namque ait: UT QUONIAM USUS AUCTORITAS FUNDI PER BIENNIUM EST, SIT
ETIAM AEDIUM. Hic igitur aedium usus auctoritatem biennio fieri sentit
sed adiungit: AT IN LEGE AEDES NON APPELLANTUR, [1081C] ET SUNT
CAETERARUM OMNIUM QUARUM ANNUUS EST USUS. Hic rursus aedes in his
uidetur ponere quae annuo usucapiuntur, et concludit nihil definiens,
nisi VALEAT AEQUITAS, QUAE PARIBUS IN CAUSIS PARIA IURA DESIDERAT.
Sed uidetur ita dictum, quoniam immobiles sunt aedes ut
fundus,
biennio uero fundus usucapitur, aedes quoque biennio usucapiantur, et
sibi ipse rursus opponit sed in lege duodecim tabularum, de aedibus
nihil ascriptum est, et inter eas relictae sunt res, taciturnitate
legis, quarum est usus annuus. Nam cum de fundo praescriberet lex
biennii usucapionem, tacuit aedes, et iis potius hac taciturnitate eas
iunxit quarum annuus est usus. Sed soluit obiectionem ita: sed
AEQUITAS PARIBUS IN rebus PARIA IURA DESIDERAT. Itaque quoniam aeque
fundus [1081D] atque aedes immobiles sunt, aeque biennio usucapientur.
Factum est igitur hic quoque argumentum ab eo quod in
ipso est
de quo
quaeritur, id est ab affecto, id est pari. Nam cum agatur de aedium
possessione, argumentum sumptum est ab usucapione fundorum.
Expeditis igitur his locis qui in ipso de quo agitur
inhaerebant, nunc
iam loci eius quem dixit esse extrinsecus, ponit exemplum. Hic uero
est qui sumitur ab auctoritate iudicii locus ualde probabilis, etiamsi
non maximae necessitatis. Quae enim necessaria sunt, haec ex propria
considerautur natura. Quae uero probabilia sunt, plurimorum iudicium
exspectant. Ea namque sunt probabilia, quae uidentur uel omnibus, uel
pluribus, uel maxime famosis atque praecipuis, uel secundum
unamquamque artem [10812A] scientiamque eruditis, ut quod medico in
medicina, geometrae in geometria, caeterisque in propria studiorum
facultate ueritatis. De quo extrinsecus loco sic loquitur:
[4.24] QUAE AUTEM ASSUMUNTUR EXTRINSECUS, EA MAXIME EX
AUCTORITATE
DUCUNTUR. ITAQUE GRAECI TALIS ARGUMENTATIONES *ATECHNOUS* UOCANT, ID
EST ARTIS EXPERTIS...
Alia quippe argumenta sunt, quae ipse elicit orator,
atque
ipse quodam
modo ex designatis locis sibi comparat, et propria facultate
conquirit. Alia qua extrinsecus posita non ipse inuenit sed
praesentibus utitur et paratis, ueluti testimonia, tabulae, fama,
caeteraque de quibus M. Tullius latius tractaturus est. Non enim sibi
ipse testimonia parat orator sed paratis utitur, nec ipse, iudicium
facit sed iam posito [1082B] ac spontaneo rumore ueniente utitur ad
causam. Atque idcirco hos locos Graeci *atechnous* uocant, id
est
inartificiales, atque, ut Tullius dixit, artis expertes. Quae enim non
proprio oratoris artificio comparantur sed se extrinsecus uenientia
subministrant, haec iure artis expertia sunt appellata. Huius exemplum
est:
[4.24] ...UT SI ITA RESPONDEAS: QUONIAM P. SCAEVOLA ID
SOLUM
ESSE
AMBITUS AEDIUM DIXERIT, QUOD PARIETIS COMMUNIS TEGENDI CAUSA TECTUM
PROICERETUR, EX QUO TECTO IN EIUS AEDIS QUI PROTEXISSET AQUA
DEFLUERET, ID TIBI IUS VIDERI.
Solum ambitus aedium est, quantum soli AEDIUM AMBITUS
claudii.
SCAEVOLA igitur dixit id esse AMBITUS AEDIUM SOLUM, quod tecti
diffusione tegeretur. [1082C] Manifestum est enim tecta latius fundi,
nec parietibus adaequari, ut stillicidium longus cadat.
Quae cum ita sint, quidam parietem communem tegere
nitebatur,
quaeritur an sit aliquod ius tegendi. Respondeas tu, inquit, Trebati,
id ius esse angendi parietis communis, ut in eius qui tegit non aliud
quodlibet tectum stillicidii aqua fundatur, alias non esse iuris ut
tegat quis parietem, stillicidio in uicini tecta defluente. Haec enim
stillicidii seruitus noua, nisi consentiente uicino, nihil iuris
habet.
Sed si huic responso opponatur, ne sic quidem ut tegat
esse
iuris,
quandoquidem aedium solum tantum est, quantum cuiusque parietes
claudunt, qui uero legit, tectum longius mittit, tu inquit, responsum
tuum Scaeuolae auctoritate firmabis, dicens Scaeuolam respondisse
[1082D] hoc ESSE SOLUM AMBITUS AEDIUM, quantum tectum proiiceretur,
non quantum parietes ambirent. Ius est igitur proiicere tectum, qui
intra ambitum adhuc suarum aedium tegit sed ita ut in suum tectum aqua
defluat, nec uicino noua noceat seruitute.
In qua quaestione neque a subiectoneque a praedicato
termino
ductum
est argumentum, quod in his locis considerari moris est, qui in ipsis
haerent de quibus agitur terminis, ut in omnibus exemplis est
diligentissime declaratum. Sed quia sumitur argumentum extrinsecus,
dubitationi iudicium cuiuslibet opponitur, ut nunc Scaeuolae, cuius
auctoritate responsum est, atque ideo ex loco qui uocatur extrinsecus
sumptum dicitur argumentum.
[4.25] HIS IGITUR LOCIS QUI SUNT EXPOSITI AD OMNE
ARGUMENTUM
[1083A]
REPERIENDUM TAMQUAM ELEMENTIS QUIBUSDAM SIGNIFICATIO ET DEMONSTRATIO
[AD REPERIENDUM] DATUR. UTRUM IGITUR HACTENUS SATIS EST? TIBI QUIDEM
TAM ACUTO ET TAM OCCUPATO PUTO.
[5.25] SED QUONIAM AVIDUM HOMINEM AD HAS DISCENDI EPULAS
RECEPI, SIC
ACCIPIAM, UT RELIQUIARUM SIT POTIUS ALIQUID QUAM TE HINC PATIAR NON
SATIATUM DISCEDERE.
Omne elementum principium est eius rei cuius elementum
esse
perpenditur. Nam eius quod ex elementis fit, ipsa elementa
nec esse
est loco esse principii; ergo quoniam hi loci superius designati
argumentorum quasi quaedam principia sunt (ipsi enim sunt qui
continent argumenta; omne autem quod continet, eius quod continetur
principium est), idcirco ait Cicero ueluti quaedam elementa
argumentorum uideri locos hos quos superius posuit Cautissimeque
[1083B] adiecit, quasi quaedam elementa; non enim integre elementa sed
quasi in similitudine elementorum sunt hi loci qui in argumentis
eificiendis sumuntur. Idcirco quoniam argumentorum quaedam uidentur
esse principia, alioqui elementum omne, minima pars eius est cuius
elementum est, et id [1084A] quod ex elementis efficitur, partes
inuicem coniungit, ut litterae orationem. At uero locus, non pars
argumenti sed totum est. Est enim significatio quaedam, et
demonstratio ad reperiendum argumentum data, ut si locum respexeris,
noueris ubi conditur, unde duci debeat argumentum.
Sed reliqua ad Trebatium expeditissime dicta sunt,
blanditurque ei
etiam breuia posse sufficere acuminis praerogatiua, praesertim cum sit
iuris occupatione districtus, et tempus legendi plura non habeat. Sed
quoniam, ut inquit, auidissimum studii AD HAS doctrinarum EPULAS
recepit, non uult degustatum sed satiatum relinquere, ut non desit
aliquid sed de pleno etiam relinquatur, factaque esta conuiuando
translatio iucundissima.
Declaratis igitur locis omnibus, eorumque [1084B]
exemplis
diligenter
expositis, pauca quaedam de locorum ui atque ordine disputabo, quibus
plenissima disputatione expeditis, ad ea quae restant explananda
transgrediar. Sed id tertio iam uolumine faciendum est, quoniam
secundus liber habet proprium modum.
LIBER TERTIUS
[1083B] Antequam latiorem M. Tullii diuisionem de
enumeratis
superius
locis aggrediar, pauca, ut sum pollicitus, de ui atque ordine locorum
mihi uidentur esse tractanda, ut eorum natura diligentius cognita,
facilior se argumentorum copia subministret.
Primum [1083C] igitur quoniam loci omnes diuisi sunt in
eos
qui in
ipso haerent de quo quaeritur, et in eos qui extrinsecus assumerentur,
uidendum est qui nam sint hi loci qui in ipso haerent de quo
quaeritur, et quid ab ipsis rebus differunt in quibus haerere
dicuntur, atque illud quidem planissime expeditum est, ipsos dici
terminos illos qui in quaestione uersantur, horum esse alterum
praedicatum, alterum uero subiectum, superior expeditio patefecit.
Ab eo igitur termino de quo agitur, quid differt locus a
toto?
Quandoquidem idem est ipsum esse quod totum, neque enim est aliud esse
quemlibet terminum in quaestione propositum, quam totum esse terminum
eumdem qui in quaestione est constitutus; de paribus quoque idem
dicimus. Nam si omnes partes efficiunt [1083D] id cuius partes sunt,
terminumque in quaestione propositum suae partes efficiunt, non est
dubium quin partes quoque omnes conuenientes idem esse quod ipsum est,
in quaestione propositum rectissime intelligantur. Notatio uero, eodem
modo illud ipsum est quod in quaestione proponitur. Rem enim
unamquamque omne uocabulum designat in quaestione ac denotat. Fit
igitur ut totum, partes ac nota, idem quod est ipsum de quo quaeritur
esse uideantur. In tanta igitur similitudine rerum danda est
differentia. Neque enim, ut dictum est, si locus haeret in eo ipso de
quo quaeritur, atque ab ipso de quo quaeritur capi non potest,
argumentum fieri potest, tu locus idem esse possit quod ipsum est de
quo quaeritur.
Sed haec differentia ipsum est quod confuse ac
singulariter
[1084B]
intelligitur, ut homo, in eo inest totum suum, quod est definitio
ipsius; igitur totum, ab eo quod ipsum est, intelligentia separatur,
quod illud quidem singulariter intelligitur, hoc uero sub generis ac
differentiarum enumeratione monstratur. Diuidit enim definitio [1084C]
atque dispertit, totumque patefacit quod in re ipsa singulariter
intelligebatur; de partibus quoque eadem ratio est. Si enim ad
membrorum multitudinem, uel specierum omnium enumerationem, singularis
termini referas intellectum, statim ipsius ac partium differentias
comprehendas. Nota etiam ab eo cuius nota est facile distat, quia
illud uox et significatio est, illud res significationi supposita,
eorum uero quae affecta sunt non sunt dubiae differentiae ab his
quorum affecta esse monstrantur. Quis enim idem dicat esse coniugatum,
quod est id cui coniugatum est? Quis idem dicat esse iuste, quod
iustitia? Quis genus idem quod forma? quis contraria? quis similia?
Quandoquidem neque contrarium, sibi ipsi contrarium esse potest, nec
simile, sibi ipsi simile; nec [1084D] genus, sibimetipsi genus; et de
cateris eadem ratio est.
Nunc illud dicendum est, propter quod ista praemisimus;
quandocumque
enim ab illis tribus locis qui primi propositi sunt, argumenta
sumuntur, id est a toto, a paribus, a nota, fit ut ipse quidem
terminus ad cuius fidem quaeritur argumentum, intra quamlibet earum
rerum contineatur, quae cum ad argumentum ductae fuerint, loci esse
monstrantur. Velut cum fit argumentum a toto, ipse quidem terminus cui
fides affertur, intra totum comprehenditur; totum uero ipsum quod est
definitio, res est siquidem orationem, rem uocari placet. At si ex ea
sumitur argumentum, fit locus itaque ipsum quidem de quo agitur, intra
totum clauditur, a quo toto cum fit argumentum, fit ipsum totum,
locus; quod totum, quoniam [1085A] claudit terminum qui in quaestione
uersatur eidem termino uidetur inhaerere. Quo fit, ut locus quoque qui
a toto est, eidem inhaereat termino, de quo in quaestione dubitatur.
Partium quoque enumeratio eumdem terminum claudit, quem partium
collectione coniungit. Ipsaque partium enumeratio res quaedam est, ei
oratio rebus annumeranda est. Sed si ab ea ducitur argumentum, fit
locus. Sed quoniam partium multitudo in eodem termino est, quem
conuentus partium iungit, nec esse est eum quoque locum qui est a
coniunctione partium ipsi illi termino de quo quaeritur inhaerere.
Nota etiam rem designat, et significatione aliquo modo comprehendit, a
qua si ducitur argumentum, fit locus, et [1085B] quoniam nomen omne si
uidetur ad esse, cuius intelligentiam signat, locus quoque qui est a
notatione, in ipso haeret de quo uersatur intentio.
At in affectis quae in tredecim partes diuisa sunt, non
idem
est. Nam
quoniam respicientia quodammodo terminum sunt, et quasi extrinsecus
constituta, non uidentur eodem modo coniuncta esse cum termino quo
coniuncti sunt hi loci, qui a toto, a partium enumeratione, a nota
esse praedicti sunt; sed tamen id quod affectum est, ad aliquid
dicitur. Id uero aliquid iunctum est illi semper quod ad eius ducitur
relationem, ac sine eo esse nunquam potest, quia cum ipso nascitur, et
quodammodo altero dicto intelligitur alterum. Nam si id de quo
quaeritur, eiusque affecta perpendas, ea quae perhibentur affecta,
extra id de quo ambigitur, posita esse consideres, nihil [1085C] enim
eorum quae sunt ad aliquid, ex se ipso esse potest sed est semper ex
altero: ut enim in praedicamentis ostenditur, omnia quae ad aliquid
dicuntur, opposita sunt, non tamen ita disiuncta sunt ut omnino sint
distributa sed quoniam relatiua praedicatione iunguntur, nec esse est
aliquo modo in ipso sint ad quod uidentur affecta. Omne quippe
affectum, ex eo ad quod affectum est suscipit formam, et sine eo esse
non potest, et dicto altero, alterius se statim subiicit intellectus,
ut cum dixero dimidium, duplum intelligitur, et cum patrem nominauero,
filius ad intelligentiam uenit. Et omnia quaecumque ad aliquid sunt,
ex sese pendent, nec a se inuicem deseruntur. Igitur omne affectum, et
ad ipsum respicit ad quod refertur, et in ipso est. Ad ipsum quidem
respicit, [1085D] quoniam ad affectum suum uelut ad aliquid relatiue
more praedicationis refertur; in ipso uero est, quod ea est affectorum
natura ut alterum existat ab altero, seque ipsa possideant,
quandoquidem et id quod uffectum uocatur, eius est termini ad quem
consideratur affectum, et terminus in quaestione propositus affe. cto
suo intelligitur esse connexus.
Quae cum ita sint, cum argumentum sumitur a coniugatis,
quoniam id
quod coniugatum est, affectum est ad id quod ei ex altera parte est
coniugatum, id quidem de qua quaeritur in altrinsecus posito coniugato
haeret. Is uero locus unde argumentum trahitur, ab altero ducitur
coniugato, ueluti si compascuus ager est, ius est compascere. Igitur
compascere atque compascuum coniugata sunt; [1086A] sed quaerebatur an
ius esset compascere, tractum uero est argumentum a compascuo; itaque
terminus quidem de quo fuit quaestio, in altero coniugato positus
deprehenditur, id est in compascendo; locus uero unde argumentum
tractum est, in altero est, id est in compascuo.
Item quoties a genere ducitur argumentum, id de quo
quaeritur
in
forma, haerere nec esse est, ut cum ostenditur legata esse numerata
pecunia, quoniam fuerit argentum omne legatum. Quaeritur enim de
numerata pecunia, quae est species argenti, et argumentum tractum est
ab argento, id est a genere. Itaque ipsum de quo quaerebatur, in forma
fuit, id est in specie. Argumentum uero tractum est ab affecto, id est
a genere. Quod si a forma generis argumentum fiat, conuerso modo est,
id quidem [1086B] quod quaeritur in genere esse monstratur, ipsum uero
unde sumptum est argumentum, in forma esse perpenditur. Nam cum
quaeratur an legatum sit uxori argentum, ostenditur non esse legatum,
quia non fuerit uxori tantum: legatum sed matrifamilias uxori. Uxor
uero genus est matrifamilias uxoris. Quaeritur igitur de uxore, id est
de genere. Argumentum factum est a matrefamilias, in est a forma.
Quoties uero a similitudine trahitur argumentum, quoniam
id
quod
simile est, non sibi sed alteri simile esse perpenditur, res siquidem
de quo quaeritur, in uno eorum quae sunt similia, posita est; at uero
locus, in altero est, uelut cum quaeritur an haeres restituere uitium
ruinamue cogatur aedium in usumfructam relictarum. In hoc igitur
quaestio est, locus uero a simililudine, [1086C] quia non oportet
haeredem aedes restituere, sicut nec mancipium, si id aliqua ratione
depereat. Cum igitur similis sit aedium ususfructus atque mancipii,
quod quaeritur, in aedium usufructu positum est, locus uero, in
usufructu mancipii.
In differentia quoque idem est: eorum namque quae
differunt in
altero
positum est id quod quaeritur, in altero uero illud a quo id quod est
ambiguum comprobatur, ut cum quaeritur an id quoque argentum quod in
nominibus debeatur legatum sit. Hic igitur illud est quod dubitatur.
In eo uero quod ab hoc differt, locus est a quo ostenditur minime
legatum esse argentum quod in nominibus debeatur, quia multum differt
in arca ne sit positum, an in nominibus scriptam.
A contrario quoque idem est, ut in eo quod quaeritur an
ususfructus
[1086D] penus legatus sit. In usufructu igitur quaestio est sed
probatur minime esse legatus, quia non potest esse usus earum rerum
quae utendo pereunt sed potius abusus; in abusu igitur locus est,
scilicet in altero contrariorum, cum fuerit in usu quaestio.
Ab adiunctis etiam locus in eodem modo ab eo quod
quaeritur
segregatus
est, ut in uno adiuncto quaestio, in altero uero sit locus. Nam cum
quaeratur an secundum mulieris tabulas nunquam capite diminutae
possessio detur, in hoc quaestio est an detur, at in eius adiuncto,
locus. Ostenditur enim minime dari debere possessionem, quia sit
proximum ut secundum puerorum quoque atque seruorum tabulas bonorum
possessio concedatur.
Ab antecedentibus [1087A] uero ita est locus, ut
quaestio sit
in
consequentibus. Nam cum quaeritur an aliquid dotis nomine pro liberis
manere oporteat sumitur argumentum nullomodo manere oportere ex
antecedentibus, quod uiri culpa factum est diuortium; locus itaque in
antecedenti, quaestio uero in consequenti. Consecutum est uiri culpa
factum esse diuortium, nihil apud patrem pro liberis permanere, cum
uiri culpa praecesserit.
A consequentibus uero si sit argumentum, res quae dubia
est in
antecedentibus esse deprehenditur, uelut cum quaeritur an diuortio
tacto, cum eo nupta esset mulier qui cum connubii ius non esset, dotis
nomine aliquid pro liberis manere oporteat. Fit argumentum sic: Si
quid ex dote pro liberis manere oporteret, quia patrem liberi
sequerentur, cum eo nupta esset [1087B] mulier, qui cum connubii ius
esset, hic antecedens est, si quid de dote pro liberis manere
oporteret, et in eo quaestio an aliquid manere oporteat. Consequens
uero, cum eo mulier nupta, qui cum connubii ius esset, a quo sumitur
argumentum, id est a consequenti. Nam cum manifestum sit, non cum eo
nupta esse cum quo connubii ius erat, ostenditur quod miuime patrem
liberi sequantur, atque idcirco nihil pro liberis manere oportere. Hic
igitur res quidem quae dubitatur in antecedenti est, in eo scilicet an
ex dote pro liberis manere aliquid oporteat, argumentum uero in eo
loco qui est in consequentibus, id est in muliere quae nupta est cum
eo cum quo nulla erant iura connubii.
A repugnantibus etiam quoties argumenta sumuntur, res
quidem
dubia in
altero repugnanti, [1087C] in aduerso uero locus est argumenti, ut cum
quaeritur an possit inuita mulier reddere legatum, quod recte
testamento semel accepit. Locus a repugnanti, minime posse inuitam
reddere quod recte accepit. Quaestio igitur est in eo quod
intelligitur inuitam reddere, argumentum uero in altero repugnanti, id
est in eo quod intelligitur recte accipere. Pugnat enim inuitam
reddere et recte accipere, sed quaestio in uno eorum est, locus in
altero.
Quoties uero a causis efficientibus ducitur argumentum,
quaestionem in
effectis esse nec esse est, ut exemplo quo quaeritur an qui satis
dederit damni infecti, uitium parietis praestare cogatur. In hoc
igitur, id est uitio parietis, quaestio est sed de causa trahitur
argumentum. Dicitur enim non oportere praestare, quoniam [1087D]
natura parietis causa fuerit uitii, non is qui de praestando uitio
satis dedisset. Effectum ergo causae, uitium parietis fuit. Itaque
quaestio quidem in effecto, locus uero esse consideratur ex causa. At
si ab effectis aliquid approbetur, locus in effecto, quaestio in causa
est constituta, ueluti cum quaeritur an mulier quaedam cuius bona uiri
facta sint, dotis nomine in uiri manum conuenerit. Quoniam ergo in
manum ex conuentione perficitur, ut bona mulieris post eius mortem uir
adipiscatur, argumentum ducitur ab effectis. Efficitur enim per in
manum conuentionem, ut quaecumque sunt mulieris, uiri fiant dotis
nomine; ergo cum ea quae mulieris fuere, uir nomine dotis adipiscatur,
mulierem in manum uiri nec esse est conuenire. Quaestio itaque est de
muliere, an in manum [1088A] uiri conuenerit. Argumentum uero ab
effectu causae, id est in manum conuentionis. Hoc uero est quod ea
quae fuere mulieris, uir nomine dotis acquirit, quo fit ut quod
quaeritur, in causa, locus uero sit in effectis.
A comparatione uero maiorum si fuerit argumentum,
quaestio
erit in
minoribus, ut si quaeratur an in urbe aqua debeat arceri,
defendaturque minime debere, neque enim fines reguntur; ita in aqua
arcenda, quod minus est, quaestio est, locus uero in finibus regendis,
quod maius est. Contrariae uero, si a minore argumentum ducatur, erit
id quod dubilatur in re maiori, ut si dubitetur an fines in ciuitate
regantur, respondeamus minime, quoniam ne aqua quidem arcetur. Ita id
quod dubitatur, in re maiore consistit, illud uero unde argumentum
sumitur, [1088B] in minori. Et in comparatione parium similis ratio
est: in uno enim eorum quae sunt paria, quaestio consistit, in altero
locus intelligitur argumenti, ueluti cum quaeritur an aedium usus
biennio capiatur, id approbamus, quoniam fundorunm quoque. Cum ergo
paria sint fundus atque aedes, quaestio quidem de aedibus est,
argumentum uero ducitura fundo.
Ac de ui quidem locorum, quoque a se non quaestiones et
loci
argumentorum separentur, haec dicta sint. Nunc eorum ordinem
breuissime commemorabo. Ex hoc itaque oritur omne iudicium, qui locus
prior, qui sit posterior, existimandus, si eos terminos consideremus
qui proposita quaestione uersantur. Quaecumque enim his terminis
propinquiora sunt, haec rectissime priora numerantur. Posteriora uero
quantum [1088C] a propositis longissime quaeque rec esserint. Id autem
tali ratione clarescet.
Primum namque, locorum est diuisa pluralitas in eos qui
in
ipso sunt
de quo agitur, et in eos qui assumuntur extrinsecus, in quo
praepositos esse intelligimus eos locos qui in ipso sunt, his locis
qui trahuntur extrinsecus. Hic uero locus qui in ipso est, in primas
quatuor distribuitur partes, quarum prima est definitio, qui locus a
toto est nuncupatus. Idcirco autem primus a toto locus ponitur,
quoniam nihil est alicui tam proximum, quam propria definitio.
Consequitur enumeratio partium, quia post definitionem proximum locum
partes tenere debent, quae totum id cuius partes dicuntur esse,
coniungunt. His apponitur nota, quae quasi conuerso modo definitio
est. Nam sicut definitio [1088D] explicat quod implicite nota
designat, ita nota inuoluit et confuse indicat quod patefacit atque
expedit definitio. Nota uero tertia ideo est, quia definitio
substantiam tenet; partium enumeratio ea dinumerat quae totum
compositum iungunt, nota uero nihil efficit sed tantum designat.
Post haec quae in ipsis terminis principaliter haerent,
illa
quae sunt
affecta numerantur, quae iam non ipsis insunt terminis sed eosdem
uelut exterius posita consequuntur, atque idcirco solum in ipsis esse
dicuntur, quoniam sine his esse non possunt.
Quorum prima sunt coniugata. Nihil enim inter affecta
sic
proximum
est, quam id quod et re et nomine participat, nisi quod parua nominis
inflexione seiungitur. Nam id quod iustum est, et iustitia participat,
et inflexo iustitiae nomine nuncupatur, [1089A] et in caeteris quidem
coniugatis idem est.
Post haec annumeratum est genus. Genus uero est quod
cuiuslibet
uniuersaliter substantiam monstrat, et quod multorum specie
diuersorum, substantialis est similitudo. Quod a propositis terminis
longius quam coniugata seiungitur, quia tametsi substantiam monstrat,
tamen ne inflexo quidem uocabulo cum termini nomine copulatur sed
longe lateque diuerso. Huic adiuncta est species (quam formam Tullius
appellauit), quia nihil est tam proximum generi quam species. Species
uero est substantialis indiuiduorum similitudo, et quod sub genere
ponitur.
Post hanc, similitudo est constituta. Etenim post illud
idem
quod in
substantiis intelligitur illud idem recte ponitur quod in qualitate
esse perpenditur. [1089B] Paulatim uero res incipit a similitudine
recedere, nec statim ad contrarium uenit sed prius a differentia locum
statuit. Nam remota similitudine nihil aliud occurrit prius, nisi
differentia.
Post hanc, a contrario locum ducit, id est a maxima
differentia.
Rursus ad amica sibi affecta conuertitur. Sed non eo
modo
amica quo
sunt similia, adiuncta enim proponit, quae non sunt integrae
similitudinis sed inter se iudicii, et ueluti cuius iam rerum sibi
cohaerentium propinquitatis. Post adiuncta uero antecedentia Tullius
posuit. Post id enim quod aliquo modo iunctum est, aliquid nec esse
est aut antecedens aut consequens intelligatur. Prius itaque
antecedens, post consequens collocatum est.
Post haec repugantia dixit, ut quodammodo duplex ordo
contrarietatum
ac [1089C] similitudinum nasceretur. Prius enim proposuit a simili, a
differentia, a contrario, atque hic uniuersus ordo est similium et
contrariorum. Rursus ab adiunctis, ab antecedentibus, a
consequentibus, a repugnantibus. Hic rursus secundus ordo similium et
contrariorum esse deprehenditur. Sed primus ualde euidentior quam
secundus; plus est enim simile esse quam adiunctum, plus est differre
quam antecedere uel consequi, plus etiam est contrarium quam
repugnans. Et in suo quaeque ordine plenam retinent formam, uelut
quia similitudo propinquitatem quamdam tenere debet: propinquius est
enim id quod est simile ei cui simile esse consideratur, quam id quod
ad. iunctum est ei cui naturali uicinitate coniungitur.
Rursus
quoniam differentia similitudinis auctor est, [1089D] dissimilius est
id quod ab aliquo differt, quam id quod consequitur uel antecedit.
Rursus quoniam contrarium longissime ab eo qui contrarium est oportet
abscedere, longius abscedit contrarium quam repugnans.
Post haec quid aliud restare poterat quam effectorum
causas
quaerere?
aut post effectorum causas quid aliud quam ipsarum causarum perquirere
effectus? Praeterea a comparatione loci, postremum ordinem tenent,
quia siue similitudinem, siue dissimilitudinem in sola obtinent
quantitate. Ac de locorum ordine satis dictum est.
Illud praeterea considerandum puto, num hi quoque
argumentorum
loci
qui in ipso haerent de quo quaeritur, inter affecta iure numerentur.
Quandoquidem quae affecta sunt, idcirco [1090A] esse dicuntur affecta,
quia sunt ad aliquid, et propositi termini relatione nectuntur. Nam et
definitio alicuius est definitio, et totum partium totum est, et nota
significati nota est. Sed inspicienda natura est singulorum, et
uidendum num similiter haec ad aliquid referantur ut caetera. Nam
definitio rem quam definit quodammodo explicat atque conformat. Item
partes rem cuius partes sunt propria coniunctione perticiunt. Nota
uero, eius intellectum conmmuniter tenet, et cum haec caetera quae
uocantur affecta non faciant, iure haec non inter affecta ponuntur sed
in eo ipso quod ueluti conficiunt atque conformant, inesse dicuntur.
Sed quoniam de ui atque ordine locorum sufficienter dictum est, nunc
ad sequentia transeamus.
Praeter omnia enim quae superius dicta sunt, [1090B]
illud
animaduertendum maxime est, quia non si quid in argumentis fuerit
sumptum, illud eurum argumentorum locus dicendus est, nisi non solum
insit argumentis, uerum etiam ab eo argumenta nascantur. Id quod dico,
planiore liquebit exemplo. Si quod enim fuerit argumentum in quo
sumatur genus uel species, non statim illud argumentum ex genere uel
specie tractum esse dicitur, nisi ei argumento uires generis uel
speciei qualitas subministret. Age enim, sit quaestio an idem sit
animali esse quod uiuere, et fiat argumentatio sic: non idem est
animali esse quod uiuere, quia ne inanimato quidem idem est esse quod
mori, piurima quippe sunt inanimata, neque moriuntur. Nam quae nunquam
uixere, ne mori quidem posse manifestum est. Hoc igitur inanimatum
genus [1090C] est lapidum, ac fusilium metallorum, et sumptum est in
argumentum sed non ex genere factum est argumentum, licet in eodem
genus uideatur inclusum sed potius a contrario. Nam contrarium est
uitae quidem mors, animalium inanimatum; sed mori non sequitur
inanimatum, igitur ne animal quidem uiuere. Non ergo ex genere locus
iste ducendus est sed potius ex contrario, quamuis genus huiusmodi
contineat argumcntum; tunc enim locus esset a genere, si ab animalis
uel a uiuendi genere argumenti ratio traheretur, uelut si ita fieret
argumentum: animali esse, substantiae est esse; ipsum uero uiuere
substantia non est sed in substantiam uenit. Non est igitur idem
uiuere quod animali esse. A substantia igitur tractum est argumentum,
a genere uidelicet animalis. [1090D] Hoc igitur argumentum, et genus
continet, et ex genere ductum est; in priore uero, etsi genus
continet, a contrario tamen ductum esse perpenditur. Illud enim semper
speculandum est, non quid in argumento sit sed ex quo ducitur
argumentum.
Et in caeteris quidem eadem ratio tenenda est, neque est
enim
in
singulis immorandum. Siquis enim diligentiam decursae superius
expositionis exercuit, facile in reliquis colliget, quod uno
declaratur exemplo:
[5.26] QUANDO ERGO UNUSQUISQUE EORUM LOCORUM QUOS
EXPOSUI SUA
QUAEDAM
HABET MEMBRA, EA QUAM SUBTILISSIME PERSEQUAMUR, ET PRIMUM DE IPSA
DEFINITIONE DICATUR. DEFINITIO EST ORATIO, QUAE ID QUOD DEFINITUR
EXPLICAT QUID SIT...
Propositis igitur breuiter argumentorum locis eosdem
[1091A]
subtilius
atque enodatius statuit per suas partes et conuenientia membra
partiri. Ita enim locorum omnium diligentius natura
considerabitur,
si non confuse solum, uerum etiam distributim, et in suarum partium
proprietate noscantur. Dat uero hoc multam inueniendorum copiam
argumentorum: ut enim de definitione dicamus, si cunctas aliquis
definitionum partes agnouerit, ex omnibus sibi poterit argumenta
conquirere, eritque in inueniendis copiosior argumentis eo qui quot
sint definitionis species ignorat. Ex tot enim definitionum partibus
argumenta producet, quantas quis definitionum partes esse cognouerit.
Is uero habebit plurimam talium locorum facultatem, quem definitionum
diuersitas non latebit. Ob hoc igitur M. Tullius, quos confuse [1091B]
atque indigeste posuit locos, nunc eosdem diligentiore ratione
partitur.
Ac primum illud propensiore consideratione tractandum
est,
quod, ut
dictum est, etiam loci ipsi res quaedam sunt sed tunc esse
intelliguntur loci, cum ab his trahitur argumentum. Ergo nunc Cicero
non principaliter locos sed res ipsas diuidit, quae ad argumentum
ductae, speciem sumunt locorum. Definitio namque, et pars, et nota,
res quaedam sunt sed cum ab his argumentum ducitur, loci fiunt. Cum
igitur M. Tullius res ipsas ita ut sunt naturaliter partiatur, simul
cum rebus diuidit locos. Si enim res una est a qua duci poterit
argumentum, unus est etiam locus; at si illa diuiditur, quot partes
eius rei fuerint, tot erunt etiam loci generis eiusdem de quo
argumenta nascuntur.
Quae [1091C] cum ita sint, cumque prius omnium locus a
toto
sit, id
est a definitione; prius quid sit definitio definitione declarat, ut
patefacta rei natura, species eius uel membra conuenienti ordine
partiatur. Detinitio, inquit, est oratio quae id quod definitur
explicat quid sit, sicut definitio est hominis, animal rationale
mortale. Dictum uero cautissime explicat. Nam quod nomen confuse
denuntiat, id definitio per quaedam substantialia membra diffundit.
Quod enim confuse nomine hominis declaratur, id aperit atque explicat
definitio, dicens hominem esse animal rationale et mortale. Nam nisi
ita dixisset, potuerat esse oommunis definitio generi quoque, uelut
hoc modo: definitio est quae designat quid est id quod definit. Sed
genus quoque designat quid est id de [1091D] quo praedicatur sed non
explicat quid sit. Sola enim definitio explicat quid sit quod oratione
perficitur; genus uero et caetera quae singulis plerumque nominibus
proferuntur, minime.
Explicat autem definitio id quod definitur, non quoquo
modo,
id est
non in eo quod quale uel quantum est, non in quolibet aliorum
praedicamenlorum sed quid sit, id est eius quod definit, substantiam
monstrat. Ea uero definitio substantiam digerit, qua ex genere
differentiisque consistit; haec namque uniuscuiuslibet substantiam
significant, sicut in his dictum est, ubi de genere, specie,
differentia, proprio, accidentique tractatum est. Ergo omnis definitio
explicat quid sit id quod definitur. Aristoteles uero eodem pene modo
definitionem [1092A] determinat, dicens: Definitio est oratio quidem
esse significans.
Hanc M. Tullius partitur hoc modo:
[5.26] ...DEFINITIONUM AUTEM DUO GENERA PRIMA: UNUM
EARUM
RERUM QUAE
SUNT, ALTERUM EARUM QUAE INTELLEGUNTUR.
[5.27] ESSE EA DICO QUAE CERNI TANGIQUE POSSUNT, UT
FUNDUM
AEDES,
PARIETEM STILLICIDIUM, MANCIPIUM PECUDEM, SUPELLECTILEM PENUS ET
CAETERA; QUO EX GENERE QUAEDAM INTERDUM VOBIS DEFINIENDA SUNT. NON
ESSE RURSUS EA DICO QUAE TANGI DEMONSTRATIVE NON POSSUNT, CERNI TAMEN
ANIMO ATQUE INTELLEGI POSSUNT, UT SI USUS CAPIONEM, SI TUTELAM, SI
GENTEM, SI AGNATIONEM DEFINIAS, QUARUM RERUM NULLUM SUBEST [QUASI]
CORPUS, EST TAMEN QUAEDAM CONFORMATIO INSIGNITA ET IMPRESSA
INTELLEGENTIA, QUAM NOTIONEM VOCO. EA SAEPE IN ARGUMENTANDO
DEFINITIONE EXPLICANDA EST. [1092B]
Omnem definitionem manifestum est ad aliquid dici,
ulicuius
est enim
semper definitio. Quae uero ad aliquid dicuntur, quamdam proprietatem
ex his sumant nec esse est, ad quae referuntur. Quo fit ut ex his
rebus quas determinat definitio, in ipsas definitiones quaedam
proprietas transferatur; sed quia quod ad aliquid refertur, id non
potest esse idem ei ad quod dicitur, propriam quoque ipsum quod
refertur ad aliud formam nec esse est possidere. Eoque fit, ut in
definitionibus, et sua insit forma, et ea quam ab his accipiunt, quae
definiunt consideretur. Quod M. Tullius uidens, primum diuidit
definitiones secundum ea quae definiuntur.
Quarum genera duo esse proponit, unum earum rerum quae
sunt,
alterum
[1092C] earum quae intelliguntur. Has igitur definitionum differentias
ex his uidetur sumpsisse quae in definitione monstrantur. Omnia enim
qua definiuntur aut corporalia sunt, aut incorporalia. Res enim omnes
in haec primitus diuiduntur. Ea uero quae corporalia sunt, esse dicit;
ea quae sunt incorporalia, non esse, non quod omnino ea quae
incorporalia sunt non sint, alioqui nec definitionem susciperent. Nam
si definitio est qua explicatur id quod definitur quid sit, eius rei,
qua omnino non est, nec quid sit, explicatio ulla esse potest. Sed
quia humanum genus sensibus degit, id maxime esse arbitratur, quod
sensuum conprehensioni subiicitur. Quis enim sibi non magis lapidem
scire uideatur, aut hominem quam iustitiam, uel haereditatem, uel
quidquid aliud non sensibus [1092D] sed intelligentia comprehendit?
Unde fit ut propter euidentiam cognitionis ea magis esse uideantur
quae subiecta sunt sensibus, ea minime quae intelligentiae ratione
capiuntur.
Sed id sciendum est, M. Tullium ad hominum protulisse
opinionem, non
ad ueritatem. Nam ut inter optime philosophantes constitit, illa
maxime sunt quae longe a sensibus segregata sunt, illa minus, quae
opiniones sensibus subministrant. Unde etiam idem Cicero in Timeo
Platonis ait: Quid est quod semper sit, nec ullum habeat ortum, et
quod gignatur, nec unquam sit? Quorum alterum, intelligentiae ratione
comprehenditur, alterum affert opinionem sensui rationis expers. Hic
igitur id quod semper sit, rationi adiecit, id uero quod nunquam sit,
sensibus coniunxit.
Sed, [1093A] ut dictum est, corporea esse, et incorporea
non
esse, non
ad ueritatem sed a communem quorumlibet hominum opinionem locutio est.
Ponit igitur exempla earum quidem rerum quae sunt, formas quasdam
corporalium rerum, ut fundum, aedes, parietes, stillicidium, atque id
genus, quae corporalia esse hac ratione ostendit, quoniam cerni
tangique possunt; earum uero rerum qua non sunt, exempla posuit,
usucapionem, tutelam, gentem, caeteraque quae sunt incorporea; quae ex
hoc incorporea esse monstrauit, quod ait, EA TANGI DEMONSTRATIVE non
posse sed intelligentia atque ANIMO comprehendi. Cur uero ea non esse
dixerit, supposuit rationem dicens, nullum quasi corpus earum rerum
esse, nec molem aliquam quae feriat sensum. Quod enim corpus esse
potest [1093B] usucapionis? Nam ipsa quae usucapiuntur, corporea sunt,
ipsa uero usucapio corporea non est. Ipsa enim per utendi
consuetudinem possidendi firmitudo, quodnam corpus habere potest?
Item, quod quis tutela regit, corporale est, homo namque est. Ipsa
uero cura tutela, atque ipsum ius alium tuendi, nihil omnino corporis
habere potest. Homines quoque qui in eadem gentilitate sunt, corporei
sunt. Ipsa uero gentilitas, id est communis nominis liberorum
societas, ut Scipionum, Valeriorum et Brutorum, certe incorporea est;
sed quaedam eorum rerum incorporalis animi conceptio est, atque
intelligentia, quam notionem uocauit. Ipsa enim imaginatio usucapionis
uel tutelae atque intellectus incorporalis rei notio dicitur, quam
Graeci *ennoia* uocant.
Diuisit igitur definitionem [1093C] in has duas partes,
scilicet
secundum subiecti diilerentias, ut alias quidem esse diceret
definitiones earum rerum quae sunt, id est corporalium, alias
ueroearum quae non sunt, id est incorporalium.
Hinc quaeri potest, quod etiam superius breuiter
commemoraui,
quonam
modo definito non inter affecta numeretur, cuni ornnis definitio ad
aliquid esse uideatur? Idcirco enim affecta esse dicta sunt
similitudo, contrarium, et caetera, quoniam semper ad aliquid
referuntur. Quod si etiam definitio refertur ad aliquid, nec est
absolutae ac propriae considerationis, ea quoque inter affecta ponenda
est.
Sed occurritur, quoniam ea quae affecta sunt tanquam
umbrae
quaedam
corpus, ita extra posita non possunt id relinquere ad quod probantur
affecta, et aut omnino [1093D] substantiam eorum ad quae affecta sunt,
non significant ut contrarium, simile et caetera. Aut si quando
designant, una quaedam pars intelligitur esse substantiae, uelut
genus, species, differentia. Non enim genus tota substantia est
speciei, quando, quidem non solum genus speciem format sed
differentiae quoque; nec differentiae totam substantiae continent
formam, quandoquidem non sola differentia speciem perficit sed etiam
genus. Ipsa uero species quaedam generis pars est, at uero definitio,
etsi ad aliquid est, tamen totam substantiam monstrat, atque
exsequatur ei rei quam definit, et substantiam perficit, ut neque
extraposita sit, sicut similitudo et contraria, neque pars eius
substantiae sit quam definitione determinat sed [1094A] potius ipsa
substantia. Ac de hac quidem re satis dictum est.
Idem uero de partibus dici potest. Nam coniunctae partes
totum
id
efficiunt cuius partes sunt. Nota quoque tutum significat id quod
designat, utque omnia coaequantur, et definitum definitioni, et partes
toti, et nota rei quam significatione declarat si non sit aequiuoca,
uel si res quae designatur non sit multiuoca. Sane illud
dubitari
recte potest, cur cum dixisset duo genera esse definitionum, non ipsas
definitiones partitus est sed quae definiuntur, id est corporale atque
incorporale. Quod idcirco dictum uidetur, quia definitio cum sit ad
aliquid, ut dictum est, quamdam capit ex his, quorum; substantiam
determinat, qualitatem.
[5.28] ATQUE ETIAM DEFINITIONES ALIAE SUNT PARTITIONUM
ALIAE
DIUISIONUM; PARTITIONUM, CUM RES EA QUAE PROPOSITA [1094B] EST QUASI
IN MEMBRA DISCERPITUR, UT SI QUIS IUS CIVILE DICAT ID ESSE QUOD IN
LEGIBUS, SENATUS CONSULTIS, REBUS IUDICATIS, IURIS PERITORUM
AUCTORITATE, EDICTIS MAGISTRATUUM, MORE, AEQUITATE CONSISTAT.
DIVISIONUM AUTEM DEFINITIO FORMAS OMNIS COMPLECTITUR QUAE SUB EO
GENERE SUNT QUOD DEFINITUR HOC MODO: AB ALIENATIO EST EIUS REI QUAE
MANCIPI EST AUT TRADITIO ALTERI NEXU AUT IN IURE CESSIO INTER QUOS EA
IURE CIVILI FIERI POSSUNT.
Quoniam definitio ita exsubiecta re quam definit,
proprietatem
capit,
ut tamen formam propriam non relinquat, idcirco post eas differentias
definitionum, quae ab his rebus tractae sunt quae definiebantur, nunc
a propria forma definitionum differentias tradit. Propria uero forma
uniuscuiusque compositi in suis partibus constat itaque ex partibus
definitionum tales [1094C] differentias docet, quod aliae definitiones
per diuisionem, aliae per partitionem fiunt. Definitur enim res
quamlibet dum aut eius species omnes enumerantur aut partes. Partes
uero a specie quo differant, paulo posterius dicam.
Hinc exponenda arbitror Ciceronis exempla; dat enim
partitionis
exemplum hoc: Sit enim propositum definire quid sit ius ciuile,
dicemus ita: ius ciuile est quod in legibus, senatus consultis, rebus
iudicatis, iuris peritorum auctoritate, edictis magistratuum, more,
aequitate consistit. Lex igitur est quam populus centuriatis comitiis
ciuerit. Senatus consulta sunt quae fuerint senatus auctoritate
decreta. Res iudicatae sunt quae inter eos qui super aliqua re
ambigunt, sententia iudicum fuerint constitutae, quarum exemplo
caeterae quoque iudicantur. [1094D] Iurisperitorum auctoritas est
eorum qui ex duodecim tabulis, uel ex edictis magistratuum, ius ciuile
interpretati sunt, probatae ciuium iudiciis, creditaeque sententiae.
Edicta nmagistratuum sunt quae praetores urbani uel peregrini, uel
aediles curules iura dixere. Mos est quod in ciuitatem solium est
fieri. Aequitas est quod naturalis ratio persuasit. Haec igitur omnia
unam formam iuris efficiunt, tanquam partes, uelut hominem, caput,
brachia, thorax, uenter, crura atque pedes. Partitio est enim ut ipse
ait, quae unamquamque rem propositam, quasi in membra discerpit.
Alteram uero partem definitionis, quae per diuisionem
sit
specierum,
tali monstrat exemplo. Definit enim quid sit abalienatio eius rei
[1095A] quae mancipi est, dicens: ABALIENATIO EST EIUS REI QUAE
MANCIPI EST, AUT TRADITIO ALTERA NEXU, AUT CESSIO IN IURE, INTER QUOS
EA IURE CIVILI FIERI POSSUNT. Nam iure ciuili fieri aliquid non inter
alios, nisi inter ciues Romanos fieri potest, quorum est etiam ius
ciuile, quod duodecim tabulis continetur. Omnes uero res quae
abalienari possunt, id est quae a nostro ad alterius transire dominium
possunt, aut mancipi sunt, aut non mancipi. Mancipi res ueteres
appellabant, quae ita abalienabantur, ut ea ab alienatio per quamdam
nexus fieret solemnitatem. Nexus uero est quadam iuris solemnitas,
quae fiebat eo modo quo in Institutionibus Caius exponit. Eiusdem
autem Caii libro primo institutionem de nexu faciendo, haec uerba
sunt:
Est autem mancipatio, ut [1095B] supra quoque
indicauimus, imaginaria quaedam uenditio, quod ipsum ius
proprium
Romanorum est ciuium, eaque res ita agitur, adhibitis
non
minus quam quinque testibus Romanis ciuibus puberibus, et
praeterea alio eiusdem conditionis qui libram aeneam teneat,
qui
appellatur libripens. Is qui mancipium accipit, aes
tenens, ita
dicit: Hunc ergo hominem ex iure Quiritium meum esse aio,
isque
mihi emptus est hoc aere aeneaque libra. Deinde aere
percutit
libram, indeque aes dat ei a quo mancipium accipit, quasi
pretii
loco.
Quaecumque igitur res, lege duodecim tabularum, aliter
nisi
per hanc
solemnitatem abalienari non poterat. Sui iuris autem caeterae res nec
mancipi uocabantur, eaedem uero etiam in iure cedebantur. Cessio uero
tali fiebat modo ut secundo [1095C] commentario idem Caius exposuit.
In iure autem cessio fit hoc modo: apud
magistratum
populi Romani, uel apud praetorem, uel apud praesidem
prouinciae, is cui res in iure ceditur rem tenens ita uindicat:
Hunc
ego hominem ex iure Quiritium meum esse aio. Deinde postquam
hic
uindicauerit, praetor interrogat eum qui cedit an
contrauindicet;
quo negante, aut tacente, tunc ei qui uindicauerit, eam rem
addicit, idque legis actio uocabatur.
Res igitur quae mancipi sunt, aut nexu, ut dictum est,
abalienabantur,
aut in iure cessione. Has autem solemnitates quasdam esse
iuris, ex
superioribus Caii uerbis ostenditur. At si res ea quae mancipi est
nulla solemnitate interposita tradatur, abalienari non poterit, nisi
ab eo cui traditur, usucapiatur. Quae cum [1095D] ita sint, recte
definita est secundum diuisionem abalienatio rei mancipi, scilicet
quae aut nexus traditione, aut in iure cessione perficitur. Nam pura
traditione, abalienatio rei mancipi non explicatur. Species uero has
esse, non partes, hinc intelligitur, quia si quis nexu abalienet rem
mancipi, id quod suum fuit, in alterius potestatem pleno iure
transtulit. Quid si etiam in iure cedat, plenum abalienationis ius
erat. Ubi autem plenum nomen eius, quod diuidunt, partes suscipiunt,
illud genus, et has species esse paululum quoquo dialectica cognitione
imbutus intelligit.
Quae cum ita sint, diuisit Cicero definitionem in duas
partes,
unam
quae partium enumeratione [1096A] fieret, alteram quae per partium
diuisionem, utraque uero definitio partes enumerat. Sed hoc interest,
quia haec quidem species, illa uero membra partitur. Hic suboritur
quaestio ualde difficilis. Nam si definitio est etiam partitio, mirum
uideri potest quemadmodum alter sit a definitione locus, alter a
partium enumeratione. Quae res maximam confusionem praestat. Nam cum
superius in locorum enumeratione alter a definitione locus, alter sit
a partium enumeratione propositus, cumque nunc enumerationem partium,
uel diuisionem, definitionis species esse confirmet, non est dubium
quin cum idem sit partium enumeratio quod definitio (idem namque est
species quod genus), idem sit locus a [1096B] definitione, qui est a
partium enumeratione.
Cuius quaestionis ualde difficilis, facilior absolutio
est, si
definitionum ipsarum formas ac distantias colligamus. Multis namque
modis fieri definitio potest. Inter quos unus est uerus atque integer
definitionis modus qui etiam substantialis dicitur; reliqui per
abusionem definitiones uocantur. De quibus omnibus paulo posterius
integram faciam diuisionem. Nunc in commune sic disseram: nam quia
omnis definitio explicat quid sit id quod definitur. Explicatio autem
fit duobus modis: uno quidem cum pro re minime cognita planius aliquid
affertur; alio uero cum fit quaedam partium enumeratio. Ac de priore
quidem modo, posterius. Nunc uero de enumeratione partium ita dicendum
est, quod omnis definitio, quae per partium enumerationem fit, quasi
quaedam [1096C] partitio recte intelligitur. Dictum est, id quod in
nomine confuse significaretur, in definitione quae fit enumeratione
paritum, aperiri atque explicari. Quod fieri non potest nisi per
quarumdam partium nuncupationem; nihil enim dum explicatur oratione,
totum simul dici potest. Quae cum ita sint, cumque omnis huiusmodi
definitio quaedam sit partium distributio, quatuor his modis fieri
potest. Aut enim substantiales partes explicantur, aut proprietatis
partes dicuntur, aut quasi totius membra enumerantur, aut tanquam
species diuiduntur.
Substantiales partes explicantur, cum ex genere ac
differentiis
definitio constituitur. Genus enim quod singulariter praedicatur,
speciei totum est. Id genus sumptum in [1096D] definitione, pars
quaedam fit. Non enim solum speciem complet, nisi adiiciantur etiam
differentiae, in quibus eadem ratio quae in genere est. Nam cum ipsae
singulariter dictae totam speciem claudant, in definitione sumptae,
partes speciei sunt, quia non solum speciem quidem esse designant sed
etiam genus. Huius exemplum est:
Homo est animal rationale mortale.
Cum ergo tota definitio homini coaequetur, totiusque
definitionis
partes sint, tum anima, tum rationale, tum mortale, ipsius hominis
partes esse uidentur singula, quae eiusdem definitionis partes sunt.
Haec igitur proprio nomine definitio nuncupatur.
Item est illa definitio, quando in unum accidentia
colliguntur, atque
unum aliquid ex his [1097A] efficitur, et est ueluti quaedam partium
enumeratio, non in substantia sed in quadam accidentium collectione
posita; huius exemplum:
Animal est quod moueri propria uoluntate
possit.
Animali namque et motus est accidens, et uoluntas, et
possibilitas sed
haec iuncta perficiunt animal, non substantialiter constituentia sed
per quaedam accidentia designantia quod animalis quasi quaedam partes
sunt, et haec descriptio nuncupatur.
At si non accidentia rei sed quasi membra quaedam
dicamus, ex
quibus
componitur atque coniungitur, atque inde definitionem facere tentemus,
hoc modo dicimus:
Domus est quae fundamento parietibus tectoque
consistit
hic membra quaedam sumpta sunt ad definitionem, quibus
res
tota
coniungitur, et haec uocatur per enumerationem partium [1097B]
definitio.
At si quis ita definiat ut non in definitione ponat
membra sed
species, a diuisione specierum definitio nuncupatur: uelut si quis hoc
modo pronuntiet:
Animal est substantia quae uel sensu tantum
uel
sensu et ratione nitatur.
Haec igitur quatuor a se differre manifestum est. In ea
namque
definitione quae per substantiales partes efficitur, singulae partes
maiores esse uidentur, et substantialiter uniuersaliores ab ea requam
definiunt, ut animal maius est ab homine. Mortale etiam atque
rationale, singula hominis transgrediuntur naturam, quae in unum
conuenientia, eidem quo sigillalatim maiora sunt coaequantur.
Accidentia uero quae in definitione ponuntur, omnino a substantia
ratione [1097C] disiuncta sunt. In ea uero definitione quae ex partium
enumeratione perficitur, talia sunt quae enumerantur, ut singula
totius deflniti nomen capere non possint, atque idcirco eodem minora
sunt, ut fundamenta non possint domus uocabulo nuncupari: fundamenta
enim domo minora sunt, itemque caeterae partes. At uero in ea
definitione quae per diuisionem fit, singulae quidem partes tota ea re
quae definitur minores sunt, totum tamen definitae rei nomen
suscipiunt. Ut rationale nomen capit animalis, eodem modo irrationale.
Quibus ita discretis, quotiescumque ab ea definitione
quae per
substantiales partes efficitur, uel ab ea quae per accidentium
enumerationem colligitur, argumentatio fit, a definitione, id est a
toto tractum dicitur argumentum. [1097D] Quoties uero ab ea
definitione quae uel per membrorum enumerationem, uel per specierum
diuisionem perficitur, argumentatio fit, ab enumeratione partium
argumentum ductum esse perhibetur. Sed Tullius quia iam partitionem
definitionis ingressus est, etiam hanc interposuit, quae non ad
definitionem sed ad enumerationis partium locum pertinebat. Huius uero
rei argumentum est, quia cum post, de eisdem locis latius tractans, de
enumeratione partium loqueretur, nullam aliam enumerationem partium
posuit, nisi eam quam nunc definitionis speciem dixit.
Nec tamen est arbitrandum omnem partitionem definitionis
locum
posse
obtinere, ut si quis sic dicat, fundamenta, parietes et tectum domus
est, id non est nec esse. Potest namque esse porticus publicis [1098A]
usibus destinata, potest item aliud quodlibet, ut theatrum quod
propter ampliores sonitus exhibendos tegi solet. Sed id nunc
intelligere nos oportet, posse per partitionem aliquid saepe definiri,
cum partium illa collectio unam rem tantum possit efficere, ut si
nihil esset aliud quod fundamenta, parietes atque tectum posset
habere, nisi domus, iure definitio facta esse uideretur, domum esse
quam fun damenta, parietes tectumque perficiunt.
[6.28] SUNT ETIAM ALIA GENERA DEFINITIONUM, SED AD HUIUS
LIBRI
INSTITUTUM ILLA NIHIL PERTINENT; TANTUM EST DICENDUM QUI SIT
DEFINITIONIS MODUS.
Hunc locum Victorinus unius uoluminis serie aggressus
exponere
et
omnes definitionum differentias [1098B] enumerare, multas interserit,
quae definitiones esse pene ab omnibus reclamantur. Inter definitiones
enim penitet nomina, quod specialiter Aristoteli in omni doctrinarum
genere peritissimo non uidetur; pernegatque in Topicis nomine fieri
definitionem, ueluti si quis dicat:
Quid est conticescere?
et respondeatur:
Tacere!
hae nullo modo definitiones habendae sunt. Quod etiam ex
ipsius M.
Tullii definitione approbari potest, per quam definitio quid esset
ostendit; dixit enim esse definitionem orationem quae id quod
definitur explicat quid sit. Sed cum nomen non sit oratio, manifestum
est nomine definitionem non posse constitui, cum praesertim ne omnia
quidem qua oratione promuntur atque aliquid ostendunt, proprio
definitionis nomine designentur, [1098C] ueluti descriptiones,
omnisque alia oratio quae non ex substantialibus partibus sed ex
quolibet alio modo coniunctis efficitur.
Quod ne ipse quidem Victorinus ignorat. Sed uidetur id
definitionis
loco ipse sibi Victorinus ad disserendi sumpsisse propositum, quod
quoquo modo rem subiectam posset ostendere. Idcirco enim nomen quoque
in definitionum numerum recepit, quoniam saepe notiore uocabulo fit
clarius quod ignotiore antea prolatum latebat. Idcirco etiam nos
superius diximus explicationem fieri duobus modis: uno quidem cum pro
re minime cognita planius aliquid afferatur; alio uero cum fit per
quamdam partium enumerationem: ut ea quidem explicatio in qua notius
aliquid affertur, nominis sit; ea uero quae fit per partium
enumerationem [1098D] orationis, quanquam etiam in ipsis orationibus
semper planius aliquid atleratur quo notius fiat illud de quo
disseritur.
Ut igitur nihil expositio nostra praetermittat, et
definitionis
proprietas appareat, itaque omnia in notitiam deducantur, ut nec uera
definitio nesciatur, et quae non sit proprie uere quo definitio sub
scientiam cadat, talis definitionum differentia facienda est.
Definitionum enim aliae proprie definitiones sunt, aliae abusiuo
nuncupantur modo. Ac propriae quidem definitiones sunt quae ex genere
differentiisque consistunt, uelut haec:
Homo est animal rationale mortale
hic enim animal genus est; rationale uero et mortale
differentiae.
Earum uero definitionum quae non proprie sed abutendo definitiones
uocantur, aliae sunt quae singulis nominibus [1099A] denotantur, aliae
uero quas explicat ac depromit oratio.
Atque illarum quidem definitionum quae tantum nomine
designantur,
aliae sunt quae *kata lexin*, id est ad uerbum fiunt, cum pro
nomine redditur nomen, uelut si dicat aliquis:
Quid est conticere?
et respondeatur:
Tacere!
uel:
Quid est haurit?
Percutit!
Aliae uero, quae exempli gratia ponuntur, ut cum uolumus
designare
quid est substantia, exempli gratia dicimus:
Ut homo
haec uocatur Graece *typos* quae idcirco, ut dictum est,
inter
definitiones ponitur, quoniam id quolibet modo aliquid designat eius
quod designatur, et si non proprie, tamen aliquo modo uidetur esse
definitio.
Earum uero definitionum quae in oratione consistunt,
neque
tamen sunt
propriae, multae sunt diuersitates. Quarum est omnium nomen communis
descriptio. Harum [1099B] aliae fiunt partitione, aliae diuisione, de
quibus superius, ut dictum est. Aliae uero substantiales quidem
differentias sumunt sed genus non adiiciunt, atque haec quidem a
Victorino *ennoematike* dicitur, quasi quamdam communem continens
notionem, ueluti si quis dicat:
Homo est quod rationali conceptione uiget
mortalitatique subiectum est.
Hic igitur genus positum non est sed differentiae
substantiales.
Aliae uero sunt quae pluribus quidem qualitatibus
designantur
accidentibus tamen ita ut singulae qualitates, etiamsi non
coniungantur, possint tamen quod demonstratur efficere, ut:
Homo est ubi pietas est, ubi aequitas, et
rursus ubi
malitia et uersutia esse possunt
nam et si caetera nullus adiungat, [1099C] sufficit ad
ostendendum
hominem dicere:
ubi pietas inesse potest, uel ubi
iustitia, uel caetera
haec uocatur *poiotes*. Aliae uero sunt quae pluribus in
unum
accidentibus coniunctis efficiuntur, ut siquis luxuriosum definire
uelit, dicens:
Luxuriosus est qui pluribus et non necessariis
sumptibus in delicias affluit, et in libidinem fertur
effusior
omnia enim coniuncta luxuriosum uidentur efficere,
singula
uero
minime: haec uocatur *hypographike*.
Aliae quoque fiunt eo modo, ut ad signandam,
differentiam
proponantur
in his rebus quae in discreto fine coniunctae sunt, ut si dubitet
quis, Nero imperatorne an tyrannus fuerit, dicit eum tyrannum fuisse,
quoniam crudelis fueritatque intemperans. Haec enim adiuncta
differentia tyrannum ab imperatore seiungit. Aut etiam si de eodem
tyranno atque rege dubitetur quid uterque sit, iuncta differentia
utrosque designat, ut si temperantia quidem regi uel pietas, tyranno
uero et intemperantia et crudelitas conuenire dicatur: haec uocatur
*kata diaphoran*.
Alia quae per translationem dicitur, ut:
Adolescentia est flos aetatis.
Illa quoque definitio esse diciturquae fit ex priuatione
contrarii, ut:
Bonum est quod malum non est.
Illa quoque Victorinus definitionem ponit, quae tantum
propriis
nominibus aptari potest, quae etiam *hypotyposis* appellatur, ut:
Aenas est Veneris et Anchisae filius.
Praeter has etiam illa est quae fit per indigentiam
pleni, ut
quadrans
est cui dodrans deest ut sit as.
Ponit etiam Victorinus inter differentias definitionum
[1100A]
illam
quoque quae per quamdam laudem fieri potest, ut:
Lex est mens, et animus, et consilium, et
sententia
ciuitatis.
Quod maxime ratione caret. Non enim laudis modus
illi faciet
differentiam. Illa enim consideranda sunt quae in definitione
ponuntur, non quo animo constituta sunt. Quod si recipienda fuit
laudandi uoluntas inter differentias definitionum, cur non uituperandi
quoque uoluntas aliam differentiam definitionis efficiat? Sed hoc
apertissime inconueniens et ueritati uidetur esse contrarium.
Fiunt etiam definitiones per proportionum, ut si quis
dicat:
Homo est minor mundus.
Sicut etiam mundus ratione regitur, ita quoque quoniam
homo
multis
partibus iunctus, habet tamen in omnibus rationem ducem, minor mundus
dici potest. Fiunt etiam definitiones [100B] a relationibus, cum
dicitur:
Quid est pater?
respondetur:
Cui est filius.
Causa quoque solet efficere definitionem, ut cum
dicimus:
Quid est dies?
respondetur:
Sol super terram
causam enim, id est solem, pro re ipsa cuius causa est
interposuimus,
atqueita diem definitionem monstrauimus.
Hae sunt definitionum differentiae quas in eo libro quem
de
definitionibus Victorinus edidit, annumerauit, quas M. Tullius
praetermittit eo nomine, quod eas minime necessarias existimauerit.
Nos uero ne quid perfectio deesset operi, etiam quae sunt a Cicerone
praetermissa subiecimus.
[6.29] SIC IGITUR VETERES PRAECIPIUNT: CUM SUMPSERIS EA
QUAE
SINT EI
REI QUAM DEFINIRE VELIS CUM ALIIS COMMUNIA, USQUE EO PERSEQUI, DUM
PROPRIUM EFFICIATUR, QUOD [1100C] NULLAM IN ALIAM REM TRANSFERRI
POSSIT. UT HAEC: HEREDITAS EST PECUNIA. COMMUNE ADHUC; MULTA ENIM
GENERA PECUNIAE. ADDE QUOD SEQUITUR: QUAE MORTE ALICUIUS AD QUEMPIAM
PERVENIT. NONDUM EST DEFINITIO; MULTIS ENIM MODIS SINE HEREDITATE
TENERI PECUNIAE MORTUORUM POSSUNT. UNUM ADDE VERBUM: IURE; IAM A
COMMUNITATE RES DISIUNCTA VIDEBITUR, UT SIT EXPLICATA DEFINITIO SIC:
HEREDITAS EST PECUNIA QUAE MORTE ALICUIUS AD QUEMPIAM PERUENIT IURE.
NONDUM EST SATIS; ADDE: NEC EA AUT LEGATA TESTAMENTO AUT POSSESSIONE
RETENTA; CONFECTUM EST. ITEMQUE [UT ILLUD]: GENTILES SUNT INTER SE QUI
EODEM NOMINE SUNT. NON EST SATIS: QUI AB INGENUIS ORIUNDI SUNT, NE ID
QUIDEM SATIS EST, QUORUM MAIORUM NEMO SERVITUTEM SERVIVIT. ABEST ETIAM
NUNC: QUI CAPITE NON SUNT DEMINUTI. HOC FORTASSE SATIS EST. NIHIL
[1100D] ENIM VIDEO SCAEVOLAM PONTIFICEM AD HANC DEFINITIONEM
ADDIDISSE. ATQUE HAEC RATIO VALET IN UTROQUE GENERE DEFINITIONUM, SIVE
ID QUOD EST, SIVE ID QUOD INTELLEGITUR DEFINIENDUM EST.
Definitionis ratione proposita diuisaque per singulas
partes
tum
materiae, tum etiam formae; materiae quidem, cum definitionum esse
dixit, uel earum rerum quae corporeae essent, uel earum quae
incorporeae; formae uero cum aut partitionibus aut diuisionibus
definitiones fieri docuit; praetermissisque caeteris quaecumque ad
propositum opus minime pertinerent, nunc quod utilissimum est,
maximeque totam definitionem intelligentiam significare potest,
exsequitur.
Id autem est: Qui sit in omnibus, quaecumque [1101A]
quomodolibet
fiunt, definitionis modus. Est autem una atque omnibus communis
definiendi ratio, ut ex communitatibus inter semet iunctis atque
compositis in unam proprietatem rei definitio colligatur. Omnia enim
quae communia atque uniuersalia sunt, si quid eis fuerit adiectum,
determinatione minuuntur, et ad particularitatem redeunt, atque eo
ambitu quo concludebant cuncta, cohibentur, ueluti cum generi
adiicitur differentia, et fit species. Nam cum genus per se proprio
ambitu multas species contineat, ei si propriam adiicias differentiam,
minuitur, et in quamdam quodammodo particularitatem redit, ueluti cum
dicimus animal, hoc nomen multa concludit. At si ei rationale
adiiciae, faciasque animal rationale, minus erit a simplici. Minus
namque est animal rationale a simpliciter animali. [1101B] Ita additio
differentiae quod maius fuit in particularitatem quamdam redegit atque
cohibuit.
Quoties igitur aliqua res definienda est, sumitur id
quod ei
cum
pluribus aliis commune est, huic adiiciuntur differentiae, statimque
nec esse est minuatur id quod pluribus fuerat antecommune, et si hac
differentiae additione in tantum modum decreuerit, ut rei quae
definitur fiat aequalis, aiias differentiaa colligere atque aptare non
nec esse erit sed id ipsum quod ita decreuit, ut aequale sit ei quod
definitur, definitionem esse nec esse est. At si adhuc amplius sit ab
ea re quae definitur, quaeramus nec esse est aliam differentiam, qua
adiuncta numerus quidem crescat, uis autem communitatum differentiarum
additione decrescat, [1101C] atque id hactenus faciendum, quatenus, ut
dictum est, ea quae ad definitionem sumuntur ei quod definiendum est
adaequentur.
Ut igitur id non ratione solum, uerum conuenienti quoque
clarius fiat
exemplo, sumatur res notissima ad definitionem, id sit homo. Huius
igitur ita quaerimus definitionem: sumimus quod ei cum pluribus aliis
commune est, id est animal. Dicimus igitur hominem esse animal, nondum
est definitio, primum quia, ut dictum est, solo nomine definitio reddi
non potest; dehinc quia animal maius est homine. Ut igitur minuatur
animal et homini coaequetur, addimus differentiam, qua adiuncta, rerum
quidem numerus crescit, uis autem rei atque amplitudo minuitur. Addo
igitur rationale, efficioque animal rationale. Minus est igitur animal
[1101D] rationale quam proprie animal. Dico autem hominem esse animal
rationale. Sed id nondum coaequatur ad hominem, possunt enim esse
animalia rationabilia, sicut Platoni quoque de astris placet, quae
homines non sunt. Addo igitur rursus alium differentiam, si quoquo
modo iterum definitio contrahatur, ut fiat homini quod definitur
aequale; adiungo igitur mortale, ac dico hominem esse animal rationale
mortale, id aequatur ad hominem. Nam et qui homo est, animal rationale
mortale est. Dico igitur hominis hanc esse definitionem quae ex
pluribus communibus iunctis unum tamen quiddam homini proprium atque
aequale conficit. Atque in caeteris definitionibus eadem ratio est.
Ut definitiones fiant [1102A] collectis communitatibus,
in
unumque
copulatis, cum necesse sit illa copulatione quae communia sunt
contrahi atque in minorem cohiberi modum, eique quod definitur ex
communitatibus iunctis aliquid proprium atque aequale componitur. Hoc
est igitur quod ait Cicero, hunc esse definitionis modum, cum
sumpseris ea quae sint ei rei quam definire uelis cum aliis communia,
usque eo persequi, ut proprium efficiatur, quod in nullam aliam rem
transferri possit, ut his uerbis et hac sententia breuiter significare
uideatur hanc esse definitionem quae, ex substantialibus
communitatibus iuncta atque in minorem modum redacta, fit ei rei quae
definitur aequalis.
Exempla uero quae ponit huiusmodi suut, unum definiendae
haereditatis,
alterum gentilitatis. Haereditatis [1102B] quidem hoc modo: HAEREDITAS
EST PECUNIA. Commune hoc et multis aliis conueniens quae haereditates
non sunt, ut donationibus, ut furtis, uel quibuslibet aliis
pecuniariis rebus quae minime sunt haereditates. Huic igitur pecuniae
addendum aliquid fuit, id est: QUAE MORTE ALICUIUS AD QUEMPIAM
PERVENIT. Haereditas enim pecunia est ad quempiam alicuius morte
perueniens. Sed ne id quidem plenum haereditatis explicat
intellectum. Commune namque est. Et pecuniae mortuorum pluribus teneri
modis possunt, uelut si bello quis uictus est ac spoliatus. Addendum
igitur est aliquid: IURE, ut sit, HAEREDITAS EST PECUNIA QUAE MORTE
ALICUIUS AD QUEMPIAM IURE PERVENIT. Haereditates enim iure
capiuntur. Videatur forsitan hoc loco definitionem posse consistere
[1102C] sed minime; quid enim? si legata pecunia est, haereditas
quidem dici non potest, capta tamen morte alicuius iure pecunia
est. Nam si testamenta iure fiunt, pecunia etiam iure legatur,
adiiciendum est aliquid, id scilicet quo ab haereditatibus legata
separentur, ut dicamus, haereditatem esse pecuniam morte alicuius ad
quempiam peruenientem iure, quae legata non sit. Num satis est
definitioni? Minime. Quid enim si meum quidem dominium sit fundi, uel
alicuius pecuniariae rei, alterius uero ususfructus. Nam morte eius
cui ususfructus competit, ad me res illa reuertitur, quae in meo
dominio proprietatis possessione iure tenebatur? neque tamen
haereditas esse potest, adiiciendum igitur est, minime possessione
esse relentam, id est, ut proprietatis [1102D] possessione id quod ex
morte alicuius iure non legatam peruenit non retineatur. Hoc autem
modo possessione retineri potest, si sit nostra proprietas, et eius
qui decesserit ususfructus.
Coniuncta igitur omnia in unum facient haereditatis
definitionem hoc
modo:
Haereditas est pecunia quae morte alicuius ad
quempiam peruenit iure, non legata, neque possessione retenta.
Haec definitio est aequalis haereditati. Nam ut
haereditas
pecunia est
morte alicuius ad quempiam perueniens iure, neque legata, neque
possessione retenta, ita quaecumque pecunia alicuius morte ad aliquem
iure peruenerit, neque legata sit, neque retenta, hanc haereditatem
esse nec esse est.
Sed cum M. Tullius ad eum usque locum definiendo
uenisset,
[1103A] ut
diceret haereditatem esse pecuniam quae morte alicuius ad quempiam
peruenisset, iure ait: iam a communitate res disiuncta uidebitur, ut
sit explicata definitio sic: Haereditas est pecunia quae morte
alicuius ad quempiam iure peruenit. Idque ita dictum est, quasi iam
plena facta sit definitio. Quid enim est aliud explicatam esse
definitionem, et a communitate disiunctam, nisi perfectam, et cui
desit nihil? Sed rursus quasi non sit explicata definitio, nec a
communitate disiunctam, adiicit: NONDUM EST SATIS: ADDE: NEC EA AUT
LEGATA TESTAMENTO AUT POSSESSIONE RETENTA.
Cuius adiectionis haec ratio est, fecit enim
definitionem
aliis
adiunctis, aliis separatis. Itaque id quod definiebat, uel his quae
adiunxit, uel his quae separauit, a caeterorum omnium communitate
segregauit. [1103B] Haereditatem enim dixit esse pecuniam, huic
addidit, morte alicuius ad aliquem peruenientem. Separauitque eam ab
iis pecuniis, quae non morte alicuius ad aliquem sed contractu
uiuentium peruenirent, addidit IURE, ut ab his pecuniis separaret quae
per uim morte alterius ad quempiam peruenirent. His igitur duobus,
MORTE atque IURE, ea pecunia effecta est, quae a caeteris ita
separetur, ut tamen per legitimum acquireadi modum, non inter utrosque
uiuos sed inter unum uiuum atque alterum mortuum fieret. Haec igitur
una separatio ac caeteris facta est, atque ideo ait explicatam esse
definitionem et a communitate disiunctam.
Sed quoniam in ea ipsa pecunia quae morte et iure ad
aliquem
peruenit
inerant quaedam quae haeredites non essent, [1103C] harum separatione
plena effecta est haereditatis definitio. Nam cum diceret haereditatem
pecuniam esse, itemque quae morte alicuius ad aliquem peruenisset,
itemque et quae iure, haec omnia efficientia substantiam haereditatis
apposita sunt. Sed quoniam erant in hac collectione quaedam ad quae
huius collectionis intellectus transferri posset, nec tamen essent
haereditates, ueluti legatum aut possessionis retentio, his
substractis reliqua fuit haereditas, de qua intelligi possit pecunia
alicuius morte ad quempiam iure perueniens.
Non igitur legatum, aut possessionis retentio
substantiam
haereditatis
efficiunt, quippe quae impedirent ad eius substantiam demonstrandam,
nisi remouerentur. At uero nec negatio quidem cuiusquam substantiam
perficit sed tantum [1103D] quid non sit ostendit. Quod si legatum et
possessionis retentio haereditatis substantiam non modo non complent,
uerum etiam impediunt atque corrumpunt, nisi fuerint disiuncta atque
seposita; cumque harum negatio nihil ex haereditatis substantia
monstret sed tantum quid non sit ostendat; relinquitur pars superior,
id est pecunia morte alicuius ad quempiam iure perueniens, quae
substantiam haereditaiis ostendat, ea quae sit explicata definitio a
caeterisque disiuncta. Sed quoniam rursus, ut dictum est, quaedam sunt
ad quae deriuari huius definitionis intelligentia possit, idcirco ad
discretionem integram designandam reliqua pars additur. Itaque quoniam
ista demonstrant haereditatem, efficiuntque substantiam [1104A] iure
dictum est, IAM A COMMUNITATE RES DISIUNCTA VIDETUR, UT SIT EXPLICATA
DEFINITIO: HAEREDITAS EST PECUNIA QUAE MORTE ALICUIUS AD QUEMPIAM
PERVENIT IURE. Sed quoniam rursus hic intellectus ad plura intra se
posita poterat conuenire, non immerito additum est: NON EST SATIS et
caetera, quae legatum et possessionis retentionem ab haereditatis
definitione seiungunt: ac de priore quidem haereditatis exemplo haec
dicta sint.
Ad huius uero similitudinem etiam secundum tractat
exemplum,
quod de
definitione gentilitatis est positum. Gentiles enim sunt qui eodem
nomine inter se sunt, ut Scipiones, Bruti et caeteri. Quid si serui
sunt? num ulla gentilitas serorum esse potest? Minime. Adiiciendum
igitur: Qui ab ingenuis oriundi sunt. Quid si libertinorum nepotes
ciuium, [1104B] Romanorum eodem nomine nuncupentur? num gentilitas
ulla est? Ne id quidem, quoniam ab antiquitate ingenuorum gentilitas
ducitur; addatur igitur: Quorum maiorum nemo seruitutem seruiuit. Quid
si per adoptionem in alterius familiam transeat? tunc etiamsi eius
gentis ad quam migrauit nomine nuncupetur, licet ab ingenuis et ab iis
ortus parentibus sit qui nunquam seruitutem seruierint, tamen quoniam
in familia gentis suae non manet, ne in gentilitate quidem manere
potest; addendum igitur est: Neque capite sunt diminuti. Hoc fortasse,
inquit, satis est secundum Scaeuola, pontificis definitionem, nihil
enim ulterius adiecit, ut sit definitio gentilium haec: Gentiles sunt,
qui inter se eadem sunt nomine, ab ingenuis oriundi, quorum maiorum
nemo [1104C] seruitutem seruiuit, et ubi gentilitatem nulla capitis
diminutio destruxit. Haec quoque definitio facta est ex pluribus
communitatibus in unum confluentibus atque unam proprietatem eius rei
quae definiebatur, id est gentilitatis, facientibus.
Hic igitur definitionis modus in utroque genere rerum
ualet,
siue quae
sunt, siue quae non sunt, id est siue corporalium, siue incorporalium;
nam, ut superius ostensum est, id esse Cicero dicit quod corporale
sit, id non esse quod est incorporale. Ac postremo omnium definitionum
modus hic est, ut ex pluribus communitatibus aliqua proprietas
fiat. Sed distant a se definitiones, quod hae que proprie definitiones
uocantur ex his communitalibus coniunguntur quae substantiales
sunt. Hae uero quae non uerae sed abutendo definitiones [1104D]
dicuntur, ex accidentibus communitatibus congregantur.
[6.30] PARTITIONUM [AUTEM] ET DIVISIONUM GENUS QUALE
ESSET
OSTENDIMUS,
SED QUID INTER SE DIFFERANT PLANIUS DICENDUM EST. IN PARTITIONE QUASI
MEMBRA SUNT, UT CORPORIS CAPUT UMERI MANUS LATERA CRURA PEDES ET
CAETERA.
[7.30] IN DIVISIONE FORMAE, QUAS GRAECI *EIDE* VOCANT,
NOSTRI,
SI QUI
HAEC FORTE TRACTANT, SPECIES APPELLANT, NON PESSIME ID QUIDEM SED
INUTILITER AD MUTANDOS CASUS IN DICENDO. NOLIM ENIM, NE SI LATINE
QUIDEM DICI POSSIT, SPECIERUM ET SPECIEBUS DICERE; ET SAEPE HIS
CASIBUS UTENDUM EST; AT FORMIS ET FORMARUM VELIM. CUM AUTEM UTROQUE
VERBO IDEM SIGNIFICETUR, COMMODITATEM IN DICENDO NON ARBITROR
NEGLEGENDAM.
[7.31] GENUS ET [1105A] FORMAM DEFINIUNT HOC MODO: GENUS
EST
NOTIO AD
PLURIS DIFFERENTIAS PERTINENS; FORMA EST NOTIO CUIUS DIFFERENTIA AD
CAPUT GENERIS ET QUASI FONTEM REFERRI POTEST. NOTIONEM APPELLO QUOD
GRAECI TUM *ENNOION* TUM *PROLEPSIN*. EA EST INSITA ET ANIMO PRAECEPTA
CUIUSQUE COGNITIO ENODATIONIS INDIGENS. FORMAE SUNT [IGITUR] EAE IN
QUAS GENUS SINE ULLIUS PRAETERMISSIONE DIUIDITUR; UT SI QUIS IUS IN
LEGEM MOREM AEQUITATEM DIVIDAT. FORMAS QUI PUTAT IDEM ESSE QUOD
PARTIS, CONFUNDIT ARTEM ET SIMILITUDINE QUADAM CONTURBATUS NON SATIS
ACUTE QUAE SUNT SECERNENDA DISTINGUIT.
[7.32] SAEPE ETIAM DEFINIUNT ET ORATORES ET POETAE PER
TRANSLATIONEM
VERBI EX SIMILITUDINE CUM ALIQUA SUAUITATE. SED EGO A VESTRIS EXEMPLIS
NISI NECESSARIO NON RECEDAM. SOLEBAT IGITUR AQUILIUS COLLEGA ET
FAMILIARIS MEUS, CUM DE LITORIBUS AGERETUR, QUAE [1105B] OMNIA PUBLICA
ESSE VULTIS, QUAERENTIBUS EIS QUOS AD ID PERTINEBAT, QUID ESSET LITUS,
ITA DEFINIRE, QUA FLUCTUS ELUDERET; HOC EST, QUASI QUI ADULESCENTIAM
FLOREM AETATIS, SENECTUTEM OCCASUM VITAE VELDT DEFINIRE; TRANSLATIONE
ENIM UTENS DISCEDEBAT A UERBIS PROPRIIS RERUM AC SUIS.
[8.32] QUOD AD DEFINITIONES ATTINET, HACTENUS; RELIQUA
VIDEAMUS.
Quoniam definitionum formas in partitiouem
diuisionemque,
distribuit
nequaquam rerum auditor similitudine turbaretur, diuisionis ao
partitionis differentias prodit, ac primum aliud partes, aliud species
esse demonstrat. Species enim saepe partes, partes uero nunquam
species appellantur. Differant uero haec a se, quoniam partes totius
membra coniungunt, species uero genus diuidit atque dispertit. [1005C]
Nam, ut superius quoque dictum est, partes eius quod copulant non
suscipiunt nomen totius. Neque enim fundamenta uel tectum domus esse
dici possunt, nam nisi omnia quae quid efficiunt iuncta sint, totius
uocabulum singula non habebunt; at uero species etiam singulae generis
suscipiunt nomen, ut homo animalis. Quo fit, ut in his illa quoque
differentia possit agnosci, quod partes quidem, totius partes, species
uero non totius, scilicet uniuersalis rei, id est generis, species
esse dicuntur. Differt uero totum a genere, quod genus quidem
uniuersale est totum uero minime, quod probatur hoc modo. Si enim id
quod totum dicitur, ut domus, uniuersale esset, partes quoque eius
totius susciperent nomen; at non suscipiunt, ut saepe monstratum est;
quod igitur totum est, [1105D] uniuersale non est. Genus uero
uniuersale esse manifestum est, quoniam eius nomen deductae ab eo
formae suscipiunt.
Item alia differentia. Genus semper speciebus suis prius
est,
totum
uero suis partibus posterius inuenitur. Nisi enim partes fuerint,
totum non potest coniungi. Quo fit ut si genus pereat, species quoque
perimantur; si species intereat, maneat genus quod in partibus totoque
contrarium est. Nam si pars quaelibet una pereat, totum nec esse est
interire; si uero totum, quod partes iunxerant, dissipetur, partes
maneant distributae: ueluti si domus tecta et parietes, et fundamenta
a semetipsis extrinsecus posita intelligantur, domus quidem non erit
quia coniunctio destructa est, partes tamen manebunt.
Propriis [1106A] igitur nominibus M. Tullius partes
quidem
ueluti
totius membra appellat, species uero formas. Idcirco, quoniam non
satis ei apta uidetur inflexio casum ab eo nomine quod est species. Et
licet plures, inquit, usurpauerint hoc nomen, tamen quoniam dura est
huius nominis per casus inflexio, cum dicitur speciei, specierum,
speciebus, idcirco commoditatem in dicendo, ut ipse ait, non
arbitratus est negligendum, ut formas uocaret in cuius nominis casibus
nulla sentitur asperitas.
Et quoniam forma praeter genus esse non potest (nihil
enim
praeter
suum potest esse principium), utrorumque apposuit definitiones, dicens
genus esse notioncm ad plures differentias pertinentem. Notio uero
intellectus est quidam et simplex mentis conceptio, quae ad res plures
pertineat a se inuicem differentes. Id [1106B] uero genus esse
manifestum est, quod apertissimo liquet exemplo. Animalis quippe
intellectus ad plures differentias pertinet, ad rationale scilicet
atque irrationale, ad mortale etiam atque immortale, ad ambulabile,
reptibile, uolatile, natabile, et est eorum omnium quae sub his
differentiis sita sunt, genus. Idem uero significat haec definitio
quod etiam uetus, haec est huiusmodi: Genus est quod de pluribus
specie differentibus in eo quod quid est praedicatur, uelut animal,
genus ad plures res specie differentes, id est ad hominem atque equum,
in eo quod quid est praedicatur. Nam interrogantibus quid est homo uel
equus, animal dicitur.
Item formae definitionem talem dedit. Forma est notio
cuius
differentia [1106C] ad caput generis, quasi fontem, referri potest,
et recte. Nam si formae a genere deducuntur, species necesse est
referantur ad genus. Si igitur principium quoddam et fons formae genus
est, nec esse est ut intellectus formae ad primordium suum, id
est notionem generis, reuertatur. Intellectus enim hominis refertur ad
animal, itemque equi et caeterorum.
Notionem uero appellat quod Graeci *ennoian* dicunt,
huius
haec est
definitio: Notio est insita et ante percepta cuiusque formae cognitio
enodationis indigens. Haec uero definitio hinc tracta est quod Plato
ideas quasdam esse ponebat, id est species incorporeas substantiasque
constantes, et per se ab aliis naturae ratione separatas, ut hoc ipsum
homo quibus participantes caeterae res homines uel animalia
fierent. [1106D] At uero Aristoteles nullas putat extra esse
substantias sed intellectam similitudinen. plurimorum inter se
differentium substantialem genus putat esse, uel speciem. Nam cum homo
atque equus differant rationabilitate atque irrationabilitate, horum
intellecta similitudo efficit genus. Nam similitudo equi et hominis
substantialis in ea est, quod uterque substant; a est, uterque
animatus, uterque sensibilis, quae iuncta efficiunt animal, est animal
namque substantia animata sensibilis. Igitur hominis atque equi
similitudo est animal, quod est genus. Rursus cum Plato atque Cicero
numero accidentibusque distarent, horum similitudo, quae est humanitas
intellecta atque animo formata, species est. Ergo communitas [1107A]
quaedam et plurimorum inter se differentium similitudo notio est,
cuius notionis aliud genus est, aliud forma.
Sed quoniam similium intelligentia est omnis notio, in
rebus
uero
similibus necessaria est differentiarum discretio, idcirco indiget
adhuc notio quadam enodatione ac diuisione, uelut ipse intellectus
animalis sibi ipse non sufficit. Nam mox animus ad aliquod animal, id
est uel hominem uel equum, deducitur inquirendum, et hominis notio uel
ad Tullium, uel ad Platonem, uel ad quemlibet singularium personarum
refertur. Quae cum ita sint, quoties genus diuiditur in formas, nullam
praetermitti oportebit. Est enim uitium uel maximum, si qua diuidentem
forma praeterrat, ueluti si quis ius diuidere uelit, in legem, morem
atque aequitatem nec esse est partiatur. Nam et lex, et [1107B] mos,
et aequitas, et singula, et in commune, iuris uocabulo subiecta
sunt. Culpat uero illorum inscitiam qui idem species uel formas putant
esse quod partes, conturbarique eos inscitia dicit, quod res a se
plurimum differentes imperite atque improuide distinguere ac segregare
non curant.
Sed quoniam de definitione loquebatur, addit aliam
speciem
definitionis, quam nos superius enumerauimus, quae per translationem
non proprietatis ueritatisque sed splendoris [1108A] atque ornatus
ratione perficitur, quod poetarum atque oratorum esse autumat, quibus
luculenta oratio curae est. Huius definitionis exemplum a iure ciuili
Tullius petit, atque se non aliter ab exemplis notioribus Trebatio
recessurum quam si necessitae cogat. Per translationem uero definitio
est, ueluti cum Aquilius, littus definire uolens, dicebat littus esse
quo fluctus eluderet. Hoc eludere ab iis translatum est qui agitatione
aliqua, causa lusus, mouentur. Itemque adolescentia est flos aetatis,
id ab arboribus ductum est, quarum fructus flores praecedunt. Et
senectus, uitae occasus, id a die ductum est, qui desinit esse cum sol
occiderit: quae translationes a proprietate discedunt, et quadum
similitudine subiecta signant. Est enim translatio quoties [1108B]
habentis rei nomen, propter alterius rei similitudinem, a re simili
nomen imponitur, ut motus habet proprium nomen, item lusus suo
uocabulo nuncupatur. Sed qui dicit, qua fluctus eluderet, a
similitudine agitationis ad fluctuum motum uocabulum transfert.
Ac de definitionibus quidem disputationem terminans, ad
partitiones
transitum facit. Sed nunc tertio uolumini satis est reliqua in
posterum differamus.
LIBER QUARTUS
[1107C] Explicare non possum, mi Patrici, quantas saepe
in
difficillimi operis cursu uires afferat amicitiae contemplatio, cum et
iis studiosius componamus, quos reposito penitus amore diligimus, et
placare cupientibus multa sese rerum copia subministret. Huc accedit
quod ut quaeque in mentem uenerint iniudicata atque etiam incastigata
promuntur, quandoquidem apud cari pectoris secretum nihil est periculi
proferre quod sentias. Est igitur mihi, cum tuam beneuolentiam specto,
pronum omne atque, ut ita dicam, uoluptarium, quod in tuae
praescriptum iucunditatis impenditur. Sed cum memet ipse perpendo,
uereor ne imparato muneri par esse non possim, et deficientis culpa in
adhortantis cedat iniuriam. Quo fit ut tibi etiam atque etiam
prouidendum [1107D] sit, ne, tuis ipse moribus emendatus, nostri
alicuius erroris sarcinam feras. Nosti oblatrantis morsus inuidiae,
nosti quam facillime in difficillimis causis liuor iudicium
ferat. Quaeso igitur extremam nostro operi manum communis negotii
studiosus imponas, abundantia reseces, hiantia suppleas, errata
reprehendas, sis postremo nostri laboris tuaeque adhortationis
assertor, cum praesertim me securum peractum reddat officium, te amici
pudor dignus possit conuenire, si displicet. Sed haec alias, nunc
operis suscepti tramitem persequamur.
Quoniam locorum in ipsis de quibus quaeritur terminis
inhaerentium,
alii sunt a toto, alii a partibus, alii a nota, alii ex affectis, de
eo quidem loco qui a toto est, et in definitione est constitutus,
sufficienter disseruit [1108C] superiore tractatu. Nunc uero de
partium enumeratione dicere instituit, rectam ordinis uiam scilicet
insistens, ut non solum exemplo qualis esset partium enumeratio
perdoceret, uerum ratione quoque ostenderet quomodo partium
enumeratione in argumentationibus esset utendum.
[8.33] PARTITIONE TUM SIC UTENDUM EST, NULLAM UT PARTEM
RELINQUAS; UT,
SI PARTIRI VELIS TUTELAS, INSCIENTER FACIAS, SI ULLAM PRAETERMITTAS.
AT SI STIPULATIONUM AUT IUDICIORUM FORMULAS PARTIARE, NON EST VITIOSUM
IN RE INFINITA PRAETERMITTERE ALIQUID. QUOD IDEM IN DIUISIONE VITIOSUM
EST. FORMARUM ENIM CERTUS EST NUMERUS QUAE CUIQUE GENERI SUBICIANTUR;
PARTIUM DISTRIBUTIO SAEPE EST INFINITIOR, TAMQUAM RIUORUM A FONTE
DIDUCTIO.
[8.34] ITAQUE IN ORATORIIS ARTIBUS QUAESTIONIS GENERE
PROPOSITO,
[1108D] QUOT EIUS FORMAE SINT, SUBIUNGITUR ABSOLUTE. AT CUM DE
ORNAMENTIS UERBORUM SENTENTIARUMUE PRAECIPITUR, QUAE VOCANT
*SCHEMATA*, NON FIT IDEM. RES EST ENIM INFINITIOR; UT EX HOC QUOQUE
INTELLEGATUR QUID VELIMUS INTER PARTITIONEM ET DIUISIONEM INTERESSE.
QUAMQUAM ENIM UOCABULA PROPE IDEM VALERE VIDEBANTUR, TAMEN QUIA RES
DIFFEREBANT, NOMINA RERUM DISTARE VOLUERUNT.
Sensus huiusmodi est. Rerum quae partibus coniunguntur,
aliae
quidem
paucas sed facile intelligibiles comprehensibilesque partes habent,
aliae uero plures intellectuque difficiles. In his igitur partibus
quae sunt paucae ac facile sub intelligentiam cadunt, uel maximum
uitium est, si partiendo aliquid relinquatur. In his uero quarum, ut
ipse ait, infinitior numerus est et confusior perspectio, minus uitio
sum [1109A] est, si qua diuidentem pars in enumeratione praetereat.
Fit autem hoc non solum per eas res quae aliquibus
partibus
constant,
uerum etiam saepe per partes ipsas quas in distributione partimur, ut
si hominis corpus uelimus intellectu ac ratione per propria membra
disiungere, faciemus ita, caput, humeros, manus, thoracem, uentrem,
suras atque pedes. Et quoniam maiores partes sumpsimus ad diuidendum,
idcirco nihil pretermissum esse uidetur; at si minutissimas particulas
persequamur, tum oculi quoque, et labia, et nares, atque aures,
earumque partes persequendae sunt, idque in toto corpore faciendum
est, eodemque modo difficilior erit partitio, cum sit partium numerus
infinitior. Saepe etiam, ut dictum est, res ipsae his partibus iunctae
sunt, [1109B] quarum non sit facilis inspectio, ut si quis
stipulationem et iudiciorum formulas partiatur, uel etiam si figuras
loquendi, quae *schemata* Graeci uocant, diuidi nec esse sit. Hic
igitur si quid praetermissum sit, non erit uitium partientis, quia
partium natura multiplex sa pius obtendit errorem.
At si quis genus diuidat, perniciosum est aliquam
praeterire
formam,
quoniam formarum finita quantitas est. Nam quia semper in contrarium
diuiduntur, aut duae sunt semper species generis, aut tres, et tunc
tres, cum ea tertia, quae sumitur, ex contrariorum permistione
perficitur, utsi colorem diuidamus, dicendum est ita. Coloris aliud
est album, aliud nigrum, aliud medium. Idque medium ex albi coloris ac
nigri commistione coniunctum est, quamuis in quamlibet aliam coloris
speciem transferatur, [1109C] seu purpurei, seu rubri, seu
uiridis. Itaque si tale est quod diuidis, talesque sunt partes quas ad
diuisionem sumis, quas non difficulter intelligentia comprehendas,
uitium erit, si quid omiseris, uelut si tutelas partiaris. Tutela
quippe quatuor fere modis est, aut enim per consanguinitatis gradum
est, aut patronatus iure defertur, aut testamento patris tutor
eligitur, aut urbani praetoris iurisdictione formatur, et sunt
forsitan plures sed nunc istae sufficiunt. Hic igitur et paucae
partes, et facile comprehensibiles. At si stipulationum formulas et
iudiciorum comprehendere uelis, quoniam multae in his partes sunt, non
erit uitiosum si quid omiseris.
In promptu uero est exemplum partium, quod de tutelis
est
dictum,
magis enim ut genus in formas, quam [1109D] ut totum in partes, tutela
diuisa est. Nam siue per consanguinitatem sittutor, siue patronatus
iure, siue caeteris modis, integrum tutelae ius habet, quod in
singulis partibus non solet euenire, ut totius integrum capiant
nomen. Sed ut conueniens uideatur exemplum, requirendae sunt tales
tutelarum partes quae iunctae tutelas efficere possint, non quae
singulae tutelae nomine designentur, quod nescio an quisquam
iurisperitiae professor tales tutelae partes ediderit. Merobaudes uero
rhetor ita intelligendum putauit, ut id quod ait, PARTITIONE SIC
UTENDUM EST, ut nullam partem praetermittas, de diuisione dixerit, id
est de una parte propositae partitionis. Nam et diuisio et per membra
distributio, partitio nuncupatur; [1110A] in diuisione enim uitiosum
est aliquid praetermittere, in partitione membrorum minime. Ita
exemplum de tutelis, ei partitioni accommodatum dedit, quae est
diuisionis.
At si diuisionem facias, id est formarum a genere
partitionem,
summum
est uitium aliquid praetermittere, quoniam cum sit finitus formarum
numerus, si quid omissum sit, inscitia praeteritur: ut si oratorias
quaestiones in formas diuidere uelimus, dicemus omnem rhetoricam
quaestionem, aut de facto esse, aut de qualitate facti, aut de
nomine. At si locutionum figuras sententiarumque distribuam, non erit,
ut dictum est, uitium, transire aliquid, quandoquidem sententiarum
inter se atque locutionum figuree et multiplices, et uaria ratione
diuersa. Hic quoque figurarum partes non [1110B] ita uidentur accipi
posse, quemadmodum totius sed ut species generis; unaquaeque enim
figurarum quae infinitae sunt, uelut figura, generalis species est,
quod possumus intelligere ex his uerbis rhetorum, ubi de elocutione
tractatur. Nullae namque sunt figurarum partes quae figuras iungant,
ita ut singulae figurae nomen uniuersalis figurae non possint
admittere.
Sed obiici nobis potest: Et quomodo infinite sunt
figurae, si
species
sunt?
Sed respondebo leuiter: Elocutione mutata, figuram
quoque
mutari,
atque idcirco in potestate esse dicentis figuras facere, quas is qui
tractat difficile, antequam fiant, potest agnoscere; hae uero non
substantialibus quibusdam differentiis constituuntur sed potius
accidentibus explicantur. Unde fit ut tum communis nominis in [1110C]
significationes partitio fieri uideatur, cum figura diuiditur, potius
quam generis in species; omnia uero significata cuiusque nominis
diuisione includere, difficile est, quia noua plerumque finguntur sed
ne id quidem rerum ratio permittit. Nam unaquaeque figura generalis
figurae nomine et definitione comprehenditur. Quocumque enim modo
figura definitur, eadem erit definitio etiam uniuscuiusque figurae.
Quae res unamquamque figuram uniuersalis figure speciem esse declarat.
Uniuoca enim sunt species et genus.
Sed est illud uerius, partitionem figurarum ad
elocutionem
ipsam
Tullium retulisse, cuius pars quaedam est figura, non species. Variis
enim multiplicibusque figuris elocutio luculenta contexitur. [1110D]
Si quis igitur elocutionem partiri uelit in figuras, non genus in
species sed totum secabit in partes. Quae cum ita sint, ex hoc quoque
apparet quid intersit inter diuisionem partitionemque, cum partitio
interdum talis sit, ut si quid in ea praetermissum sit, nihil afferat
uitii. Diuisio uero formarum talis est, ut in ea non queat aliquid
sine culpa praeteriri. Quod factum est, ut quia res differebant,
diuersa etiam uocabula rebus inter se distantibus uiderentur.
[8.35] MULTA ETIAM EX NOTATIONE SUMUNTUR. EA EST AUTEM
CUM EX
VI
NOMINIS ARGUMENTUM ELICITUR; QUAM GRAECI *ETYMOLOGIAN* APPELLANT, ID
EST VERBUM EX VERBO VERILOQUIUM; NOS AUTEM NOVITATEM VERBI NON SATIS
APTI FUGIENTES GENUS HOC NOTATIONEM APPELLAMUS, QUIA SUNT [1111A]
VERBA RERUM NOTAE. ITAQUE HOC QUIDEM ARISTOTELES *OUMBOLON* APPELLAT,
QUOD LATINE EST NOTA. SED CUM INTELLEGITUR QUID SIGNIFICETUR, MINUS
LABORANDUM EST DE NOMINE.
[8.36] MULTA IGITUR IN DISPUTANDO: NOTATIONE ELICIUNTUR
EX
VERBO, UT
CUM QUAERITUR POSTLIMINIUM QUID SIT -- NON DICO QUAE SINT POSTLIMINI;
NAM ID CADERET IN DIVISIONEM, QUAE TALIS EST: POSTLIMINIO REDEUNT
HAEC: HOMO NAVIS MULUS CLITELLARIUS EQUUS EQUA QUAE FRENOS RECIPERE
SOLET -- SED CUM IPSIUS POSTLIMINI QUAERITUR ET VERBUM IPSUM NOTATUR;
IN QUO SERVIUS NOSTER, UT OPINOR, NIHIL PUTAT ESSE NOTANDUM NISI POST,
ET LIMINIUM ILLUD PRODUCTIONEM ESSE VERBI VULT, UT IN FINITIMO
LEGITIMO AEDITIMO NON PLUS INESSE TIMUM QUAM IN MEDITULLIO TULLIUM.
[8.37] SCAEVOLA AUTEM P. F. IUNCTUM PUTAT ESSE [1111B]
VERBUM,
UT SIT
IN EO ET POST ET LIMEN; UT, QUAE A NOBIS ALIENATE, CUM AD HOSTEM
PERVENERINT, EX SUO TAMQUAM LIMINE EXIERINT, HINC EA CUM REDIERINT
POST AD IDEM LIMEN, POSTLIMINIO REDISSE VIDEANTUR. QUO GENERE ETIAM
MANCINI CAUSA DEFENDI POTEST, POSTLIMINIO REDISSE; DEDITUM NON ESSE,
QUONIAM NON SIT RECEPTUS; NAM NEQUE DEDITIONEM NEQUE DONATIONEM SINE
ACCEPTIONE INTELLEGI POSSE.
Post enumerationem partium recto ordinede notatione
perpendit.
Notatio
igitur est quoties ex nota aliqua rei, quae dubia est, capitur
argumentum. Nota uero est quae rem quamque designat. Quo fit ut omne
nomen nota sit, idcirco quod notam facit rem de qua praedicatur, id
Aristoteles *symbolon* nominauit. Ex notatione autem sumitur
argumentum quoties aliquid ex notatione, id est nominis
interpretatione, [1111C] colligitur. Interpretatio uero nominis
*etymologia* Graece. Latine ueriloquium nuncupatur; *etymon* enim
uerum significat, *logos* orationem. Sed quia id ueriloquium minus in
uso Latini sermonis habebatur, interpretatione nominis notationem
Tullius appellat.
Ea est huiusmodi, ut si quaeras quid est postliminium.
In qua
quaestione non illud uidetur inquiri quae res postliminio reuertantur,
hoc enim in diuisionem caderet, id est earum omnium rerum
enumerationem quae postliminio redeunt postularet. Velut si ita
dicamus: Post liminio redeunt homo, nauis, mulus clitellarius, equus,
equa quae frenos recipere solet, id est domita, nunc enumeratae sunt
res quae postliminio reuertantur.
At cum quod sit ipsum postliminii ius quaeritur, potest
ex
ipsius
nominis [1111D] interpretatione cognosci. Postliminio enim redit
quisquis captus ab hostibus ad patriam remeauerit; namque dum
captiuitatem hostium putitur, ius ciuis amittit; ornnia uero iura
recipit, si postliminio reuertatur. Ergo ex notatione nominis ita ius
postliminii clarescere potest, ut quia semper post id significatur
quod retro relinquitur, postliminii uocabulo quaedam reuersio
significatur, ut Seruius probat, qui ex aduerbio post uim nominis
interpretatur, reliquem uocabuli partem protractionem esse confirmans;
nam in eo quod est postliminium, ex eo quod post dictum est
interpretationem nominis sumit, liminium uero superuacuo putat esse
productum. Ad horum nominum formam, meditullium; prima enim [1112A]
pars medium significat, Tullium uero nihil. Et legitimum et aeditimum
similiter. In utrisque enim, lex ibi, aedes ibi, aliquid, timum uero
nihil omnino designat. Id uero nomen quod est postliminium, Scaeuola
P. filius ex aduerbio post et limine putat esse compositum, nam quia
ad idem limen quod prius reliquit reuertitur is qui postliminio redit,
idcirco ex utrisque significationibus arbitratur nomen esse
compositum. Quaecumque enim a nobis abalienata ad hostem perueniunt,
cum a nostro limine exierint, si post ad id em limen reuertantur,
postliminio redeunt.
Quomodo etiam Mancini causa defendi potest, quem cum
populus
Romanus
ob foedus male dictum dedisset, hostes eum suscipere noluere? qui cum
reuersus esset, postliminio rediisse [1112B] uidebatur. Idcirco quia
si cum hostes recepissent deditum a ciuibus, etiamsi quo modo ab
hostibus effugisset, non uideretur postliminio regressus qui iudicio
ciuium omni libertatis iure fuisset exutus; sed quoniam neo deditio,
neo datio, neo donatio, praeter acceptionem uidetur posse consistere,
idcirco qui non sit susceptus, ne deditus quidem intelligi possit.
Recte ergo Mancinus qui non deditus in hostium, si ea uti uellent,
peruenerat potestatem, is cum in patriam remeauit, iure postliminio
rediisse defensus est.
[9.38] SEQUITUR IS LOCUS, QUI CONSTAT EX EIS REBUS QUAE
QUODAM
MODO
AFFECTAE SUNT AD ID DE QUO AMBIGITUR; QUEM MODO DIXI IN PLURES PARTES
DISTRIBUTUM. CUIUS EST PRIMUS [1112C] LOCUS EX CONIUGATIONE, QUAM
[GRAECI] *SYZYGIAN* UOCANT, FINITIMUS NOTATIONI, DE QUA MODO DICTUM
EST; UT, SI AQUAM PLUVIAM EAM MODO INTELLEGEREMUS QUAM IMBRI COLLECTAM
VIDEREMUS, VENIRET MUCIUS, QUI, QUIA CONIUGATA VERBA ESSENT PLUVIA ET
PLUENDO, DICERET OMNEM AQUAM OPORTERE ARCERI QUAE PLUENDO CREVISSET.
Cum locum qui ipsis de quibus quaeritur inhaereret in
quatuor
differentius supra distribuit, a toto, ab enumeratione partium, a
nota, ab affectis, quoniam diligenter de superioribus tribus paulo
ante tractauit, nunc quartum locum, id est affecta, persequitur. Et
quoniam locus ab affectis in plurimas differentias soluebatur, quarum
prima a coniugatis proposita est, primum loquitur de coniugatis.
Quae multum a notatione non differunt. Nam qui notatio
ex ui
nominis
trahitur, itemque coniugatio similitudine [1112D] uocabuli continetur,
aliquod inter se ueluti confinium tenent. Sed hoc interest, quia
notatio expositione nominis, coniugatio similitudine uocabuli ac
deriuatione perficitur.
Et quoniam facilis et intellectu et tractatu locus est,
tantum
ponere
sufficit exemplum, quod est huiusmodi: Aqua pluuia est quae pluendo
colligitur et crescit. Pluendo uero atque pluuia coniugata sunt. In
uno enim eodemque uocabulo diuersus nominum terminus differentiam
facit. Item: ius est aquam pluuiam arceri, id est, ut si in alicuius
agro pluuia aqua colligatur, et in alterius agrum defluat, eaque
uicini frugibus nocitura concrescat, arceat eam suis finibus ille
qulid sua putat inter esse ne defluat. Si fluuius igitur pluuia
[1113A] creuerit, quaeritur an debeat arceri, respondet, inquit,
Mutius, quoniam aqua pluuia a pluendodicta sit, fluuium quoque, qui
pluendo creuerit, aquam esse pluuiam, atque arceri deberi.
[9.39] CUM AUTEM A GENERE DUCETUR ARGUMENTUM, NON ERIT
NECESSE
ID
USQUE A CAPITE ARCESSERE. SAEPE ETIAM CITRA LICET, DUM MODO SUPRA SIT
QUOD SUMITUR, QUAM ID AD QUOD SUMITUR; UT AQUA PLUVIA ULTIMO GENERE EA
EST QUAE DE CAELO VENIENS CRESCIT IMBRI, SED PROPIORE, IN QUO QUASI
IUS ARCENDI CONTINETUR, [GENUS EST AQUA PLUVIA] NOCENS: EIUS GENERIS
FORMAE LOCI VITIO ET MANU NOCENS, QUARUM ALTERA IUBETUR AB ARBITRO
COERCERI ALTERA NON IUBETUR.
Talis generum specierumque intelligitur esse natura, ut
cum
colliguntur uel etiam diuiduntur, ab [1113B] indiuiduis per species et
genera usque ad maxima generapossitascendi, itemque a maximis
generibus per infra posita genera usque ad indiuidua ualeat esse
descensus. Id uero uno clarum fiet exemplo. Cicero quippe indiuiduum
est, huius species homo, huius genus animal, huius superius genus est
corpus animatum, et si longius ascendas, corpus alterius genus
inuenies, si prolixius egrediare, substantia ultimi loco generis
occurrit.
Cum igitur multa sint genera, si cuiuslibet speciei
genus
assignandum
sit, non nec esse erit, inquit, maxima et principalia genera semper
exquirere, uerum eorum quoque aliquid quae in medio locata sunt
oportebit adhibere, illa tamen ratione seruata, ut semper genus
superius sit eo ad quod praedicatur ut genus. Extrema [1113C] quippe
inscitia est, si dum genus semper natura speciebus propriis
superponatur, loco generis id quod est inferius collocetur. Quocirca
uitiosum est, si quis corporis genus dicat esse corpus animatum. Quo
fit ut si ad speciem aptandum est genus, eorum quae superiora sunt
aliquid aptemus, et non erit nec esse ultimum semper genus adhibere,
ut si homini genus proprium praeponere uolimus, non necesse est ut
substantiam praeponamus sed uel corpus, uel corpus animatum, uel quod
maxime fieri oportet animal. Illa enim semper genera sumenda sunt,
quaecumque proxima formis adhaerent, eaque in definitione maxime
requiruntur.
Sed in argumentationibus nihil differt utrum proximum
eligas,
an
superius genus. Nam quoniam ex continenti fit argumentatio, [1113D]
plus continet id quod est superius genus. Quocirca si de homine
aliquid ambigitur, et a genere argumentanrii sumitur locus, quidquid
de animali dicetur, id etiam de homine praedicabitur. Quo fit ut si
quid etiam de animato corpore praedicetur, idem etiam de homine dici
possit. Ut igitur argumentationes ex proximis generibus fiunt, ita
etiam ex alterius constitutis.
Sed in his omnibus illud est quod maxime considerandum
uidetur, ne id
quod est inferius superiori praeponatur ut genus. Et sententia quidem
talis est. Quod uero ad exemplum attinet, declarabitur hoc modo: Sit
aqua pluuia ea quae deiecta de caelo imbri colligitur, huius species
duplex est; alia enim aqua plouia nocens est, alia [1114A] non nocens.
Nocentis quoque duplex species est, alia manu, alia uitio. Sed aqua
pluuia manu nocens est, quae ita loco aliquo excipitur, inde profluens
uicino noceat, si locus is non sit naturaliter talis sed manu hominis
excipiendae aquae fuerit apparatus; uitio uero, quoties naturaliter
ita sese locus habet, ut excipere aquam possit et nocere uicino. Si
igitur eius aquae quam quis arceri uelit, ne sibi noceat, a uicino
genus uelit exquirere, non nec esse est ab ultimo usque genere
deducere, ut nicat aquae eius quam quis uelit arceri genus esse aquam
pluuiam sed potest id quod inquirit genus paulo inferius inuenire, ut
huius aquae quam arceri desiderat id genus esse dicat, quod est aqua
pluuia nocens. Quod si [1114B] genus proximum quaerat, illud poterit
adhibere quod est aqua pluuia manu nocens, hoc enim arceri quis
cogitur quod manu fit noxium. Quod uero loci forma uel uitio
incommoditatis aliquid apportat, arcere non cogitur.
Quod autem diximus, eius aquae quam arceri oporteat
genus esse
quam
pluuiam manu nocentem, ita intelligendum est, si aqua quae arceri
debet plurima sub se habet indiuidua et similia, tunc enim demum eius
aquae quae arceri debet, aqua pluuia manu nocens genus esse
poterit. Quod si aqua quae arceri dehet in nulla indiuidua diducatur,
ipsa est indiuidua, nec est eius genus aqua pluuia nocens manu sed
species. Quod si cui paululum uidetur obscurius hic si eos
commentarios quos de genere, specie, differentia, proprio, atque
accidenti, composuimus, libris quinque digestos inspexerit, [1114C]
nihil horum poterit incurrere quo caliget.
[9.40] COMMODE ETIAM TRACTATUR HAEC ARGUMENTATIO QUAE EX
GENERE
SUMITUR, CUM EX TOTO PARTIS PERSEQUARE HOC MODO: SI DOLUS MALUS EST,
CUM ALIUD AGITUR ALIUD SIMULATUR, ENUMERARE LICET QUIBUS ID MODIS
FIAT, DEINDE IN EORUM ALIQUEM ID QUOD ARGUAS DOLO MALO FACTUM
INCLUDERE; QUOD GENUS ARGUMENTI IN PRIMIS FIRMUM VIDERI SOLET.
Dictum est quemadmodum genus ad speciem debeat aptari,
atque
in eo
praescriptum est ut nisi id quod est superius adhiberi non
debeat. Nunc illud adiungitur, quemadmodum eius loci, qui a genere
ducitur, in argumentatione commodior usus esse possit. Quotiescumque
enim de re aliqua dubitatur, si, facta generis alicuius diuisione, sub
aliqua eius [1114D] generis parte id de quo ambigitur potuerimus
includere, tunc a genere tractum esse argumentum uidetur hoc modo: Sit
dolus malus, quando aliud agitur, aliud simulatur. Huius ergo si
species diuidantur, et id quod factum esse arguimus alicui earum
specierum quae a dolo malo deductae sunt potuerimus adiungere,
quidquid de dolo malo existimabitur, idem etiam de ea re quani
arguimus nec esse est iudicari, et factum est argumentum a genere. Nam
de quo quaeritur species est, et id a quo sumitur argumentum genus
est, scilicet ut si ita contingit dolus malus.
Locus uero hic ab eo qui est a partium enumeratione
diuersus
est. Nec
si enumeramus partes, id est formas aut species, idcirco non a genere
sed [1115A] ab enumeratione partium ducitur argumentum. Quoties enim
ipsa partium enumeratione utimur ad argumentationem, tunc ab eadem
partitione argumentum tractum esse dicimus, ut hoc modo: Si
fundamenta, et parietes, et tectum habet, et habitationi est
destinatus locus, domus est. Ipsa igitur partitione utentes, domum
esse probauimus. Quoties uero sub genere aliquid collocandum est,
diuisisque partibus alicui eorum quae a genere deducuntur id de quo
quaeritur aggregamus, ut hoc modo: Si Ciceronem animal esse
monstremus, dicemus ita: Omne animal aut rationale est, aut
irrationale; sed Cicero rationalis est, animal igitur est: non
partitione utimur principaliter ad argumentum constituendum sed
idcirco genus diuisimus, ut in unaqualibet diuisione id quod nitebamur
[1115B] ostendere posset includi, id est ut id de quo dubitatur in
assumpti continentia generis redigeretur, itaque de eo per generis
naturam fides fieret. Sic ergo a genere facta argumentatio iure
dicetur.
Amplius ita partium enumeratio totius efficere
substantiam
solet, siue
illud uniuersale sit ut genus, siue partium coniunctione completur
ut totum. At uero haec diuisio generis in cuius partes quaelibet illa
res de qua contenditur includenda est, non id efficit, ut totius
substantia constituatur sed ut illud quod approbare quaerimus intra
genus collocetur. Quem argumentationis modum imprimis M. Tullius
ualidum esse confirmat. Illa enim regula satis uera est atque
necessaria:
Quae de genere praedicantur, eadem de specie modis omnibus praedicari.
Illud uero quaeri [1115C] perutile est, cum aliquid de
particularibus
rebus probetur ex superposita proxima specie, ut si Socratem
rationalem esse approbemus, quoniam sit homo, cum sit homo rationalis,
utrum ex genere an ex forma argumentum ductum esse arbitremur. Nam si
dicamus ex genere, ultima species genus esee non potest; si ex specie,
superpositum genus semper species probare desiderat. Socrates uero cui
fidem praestat homo, quoniam rationalis est, genus hominis non est sed
dicendum est quoniam uelut a genere tractum uidebitur argumentum. Nam
exgenere quasi ex continenti atque ampliori, et de substantia fides
praedicati ducitur: quam sortem ad sua indiuidua speciem nemo dubitat
obtinere, nam et continet ea, et de eorum substantia
praedicatur. [1115D]
[10.41] SIMILITUDO SEQUITUR, QUAE LATE PATET, SED
ORATORIBUS
ET
PHILOSOPHIS MAGIS QUAM VOBIS. ETSI ENIM OMNES LOCI SUNT OMNIUM
DISPUTATIONUM AD ARGUMENTA SUPPEDITANDA, TAMEN ALIIS DISPUTATIONIBUS
ABUNDANTIUS OCCURRUNT ALIIS ANGUSTIUS. ITAQUE GENERA TIBI NOTA SINT;
UBI AUTEM EIS UTARE, QUAESTIONES IPSAE TE ADMONEBUNT.
[10.42] SUNT ENIM SIMILITUDINES QUAE EX PLURIBUS
COLLATIONIBUS
PERVENIUNT QUO VOLUNT HOC MODO: SI TUTOR FIDEM PRAESTARE DEBET, SI
SOCIUS, SI CUI MANDARIS, SI QUI FIDUCIAM ACCEPERIT, DEBET ETIAM
PROCURATOR. HAEC EX PLURIBUS PERUENIENS QUO UULT APPELLATUR INDUCTIO,
QUAE GRAECE *EPAGOGE* NOMINATUR, QUA PLURIMUM EST USUS IN SERMONIBUS
SOCRATES.
[10.43] ALTERUM SIMILITUDINIS GENUS COLLATIONE SUMITUR,
CUM
UNA RES
UNI, PAR PARI COMPARATUR HOC MODO: [1116A] QUEM AD MODUM, SI IN URBE
DE FINIBUS CONTROVERSIA EST, QUIA FINES MAGIS AGRORUM VIDENTUR ESSE
QUAM URBIS, FINIBUS REGENDIS ADIGERE ARBITRUM NON POSSIS, SIC, SI AQUA
PLUVIA IN URBE NOCET, QUONIAM RES TOTA MAGIS AGRORUM EST, AQUAE
PLUVIAE ARCENDAE ADIGERE ARBITRUM NON POSSIS.
[10.44] EX EODEM SIMILITUDINIS LOCO ETIAM EXEMPLA
SUMUNTUR, UT
CRASSUS
IN CAUSA CURIANA EXEMPLIS PLURIMIS USUS EST, QUI TESTAMENTO SIC
HEREDES INSTITUISSET, UT SI FILIUS NATUS ESSET IN DECEM MENSIBUS ISQUE
MORTUUS PRIUS QUAM IN SUAM TUTELAM VENISSET, HEREDITATEM
OBTINUISSENT. QUAE COMMEMORATIO EXEMPLORUM VALUIT, EAQUE VOS IN
RESPONDENDO UTI MULTUM SOLETIS.
[10.45] FICTA ENIM EXEMPLA SIMILITUDINIS HABENT VIM; SED
EA
ORATORIA
MAGIS SUNT QUAM VESTRA; QUAMQUAM UTI ETIAM UOS SOLETIS, SED HOC MODO:
[1116B] FINGE MANCIPIO ALIQUEM DEDISSE ID QUOD MANCIPIO DARI NON
POTEST. NUM IDCIRCO ID EIUS FACTUM EST QUI ACCEPIT? AUT NUM IS QUI
MANCIPIO DEDIT OB EAM REM SE ULLA RE OBLIGAVIT? IN HOC GENERE
ORATORIBUS ET PHILOSOPHIS CONCESSUM EST, UT MUTA ETIAM LOQUANTUR, UT
MORTUI AB INFERIS EXCITENTUR, UT ALIQUID QUOD FIERI NULLO MODO POSSIT
AUGENDAE REI GRATIA DICATUR AUT MINUENDAE, QUAE *HYPERBOLE* DICITUR,
MULTA ALIA MIRABILIA. SED LATIOR EST CAMPUS ILLORUM. EISDEM
TAMEN EX
LOCIS, UT ANTE DIXI, ET [IN] MAXIMIS ET MINIMIS [IN] QUAESTIONIBUS
ARGUMENTA DUCUNTUR.
De similitudinis loco plene aeque expedite disseruit,
omnemque
aperuit
intellectum, similitudinum diuidens formas, praescripsitque
apertissime quibus magis ex similitudine argumenta contingerent, id
est philosophis atque oratoribus; et enim similitudo [1116C]
persuasionibus uidetur aptissima. Nam quod in unam uel plures extra
eam de qua quaeritur causam cadere solet, facile credi potest in eam
quoque de qua ambigitur conuenire. Idcirco ex similitudine tractae
argumentationes magnum oratoribus usum praestant, philosophis quoque,
quoniam non in omnibus quaestionibus demonstratione utuntur sed
aliquoties uerisimilia colligunt, quo id facilius persuadeant quod
nituntur ostendere, similitudo rerum saepe est inquirenda atque
idcirco locus a similitudine oratoribus maxime philosophisque
conducit, non tamen solis. Omnes enim loci communes sunt cuiusque
materiae sed in aliis uberius incidunt, in aliis angustius
inueniuntur. Quocirca cognitis atque ante perceptis [1116D] locis
quaestiones ipsae quae tractabuntur quibus locis uti debeat solertem
animum poterunt admonere.
Omnis uero similitudo duplex est: aut enim ex pluribus
similitudo
colligitur, et inductio nuncupatur, quod Graeci *epagoge*
nominant, aut singulae res per similitudinem comparantur.
Ac prior quidem huiusmodi est: Si tutor fidem praestare
debet,
si
socius, si cui mandaueris, si qui fiduciam acceperit, debet etiam
procarator. Nam cum in pluribus rebus fides praestari debeat, unaque
similitudo sit in fide praestanda tam in tutore quam socio, atque eo
cui mandatum sit, eoque qui fiduciam acceperit, debet eadem similitudo
procuratori etiam conuenire. Fiduciam uero accepit cuicumque res
aliqua mancipatur, ut eam mancipanti remancipet, uelut si quis tempus
dubium timens [1117A] amico potentiori fundum mancipet, ut ei cum
tempus quod suspectum est praeterierit reddat; haec mancipatio
fiduciaria nominatur, idcirco quod restituendi fides interponitur. Hac
similitudinis collectione plurimum Socrates esse usus dicitur, ut in
Platonis aliorumque eius sectatorum uoluminibus inuenitur.
Quoties uero una res uni rei per similitudinem
comparatur, hoc
modo
colligitur argumentum. Regendorum finium arbitri esse dicuntur, qui
finalia litigia discernunt, ut si fuerit de finibus orta contentio,
eorum dirimatur arbitrio. Sed fines in agrorum tantum limitibus esse
dicuntur, arbitri autem finiam regendorum in ciuitate esse non
poseunt. Item arceri aquam in agris tantum dici solet, ubi si ex
aliquo loco aqua pluuia colligatur, et defluens in campos [1116B]
uicini pascua frugesue corrumpat, arbitri arcendae aquae a
magistratibus statuebantur. Quaeritur ergo an in urbe arcendae quae
arbitrium possimus adigere. Et argumentum capitur ex similitudine. Si
regendorum finium, quia solius agri sunt, in urbe arbitrum adigere non
possis, ne aquae quidem arcendae, quia solorum esse uidetur agrorum,
in urbe arbitrum possis adigere. Hic igitur una res uni rei
similitudine coniuncta est.
Ex eodem etiam similitudinis loco illa sumi Cicero
proponit
quae
uocantur exempla, ueluti Crassus in causa Curiana, quae fuit
huiusmodi: Quidam praegunutem uxorem relinquens scripsit haeredem
posthumum, eique alium substituit secundum, qui Curius uocabatur, ea
conditione, ut si posthumus, qui intra menses decem proximos
nasceretur, ante [1117C] moreretur quam in suam tutelam peruenisset,
idem ante obiret diem, quam testamentum iure facere posset, secundus
haeres succederet; quod si ad id tempus peruenisset quo, iam firmo
iudicio in suam tutelam receptus, iure ciuili instituto posset haerede
defungi, secundus haeres, id est Curius, non succederet quae uocatur
substituto pupillaris: quaesitum est an ualeret ita instituta
ratio. Crassus, igitur multa protulit exempla, quibus ita institutis
haeres obtinuisse haereditatem, quae exemplorum commemoratio iudices
mouit.
Dicit etiam ipsos quoque iurisconsultos uti saepius
exemplis,
ueluti
cum fingitur, id est imaginatur, propositio, ut casus de quo agitur
per similitudinem intelligatur, hoc modo: Si quis enim iurisperitus
adiiciat id quod non iure contractum [117D] est nullius esse momenti,
adhibeatque exemplum tale, uelut si quis rem non mancipi mancipauerit,
num idcirco aut rem alienauit, aut se reo facto potuit obligasse?
minime, quod enim non iure contractum est nil retinet firmitatis. Et
alia huiusmodi apud iurisperitos inueniuntur, in quibus oratores
maxime ualent, quibus etiam in tantum fingere licet, ut eorum ratione
etiam mortui saepe ab inferis excitentur, quod Tullius in ea facit
oratione qua Caelium defendit. Sed latior, inquit, est illorum campus,
id est oratorum, quibuss patiari ac deuagari licet: nec idcirco minus
caeteris quoque facultatibus similitudines prosunt, quoniam eadem
argumenta maximis minimisque causis conueniunt; quo fit ut [1118A]
loci quoque argumentorum diuersarum artium quaestionibus accomodentur.
[11.46] SEQUITUR SIMILITUDINEM DIFFERENTIA REI MAXIME
CONTRARIA SUPERIORI; SED EST EIUSDEM DISSIMILE ET SIMILE INVENIRE. EIUS
GENERIS HAEC SUNT: NON, QUEMADMODUM QUOD MULIERI DEBEAS, RECTE IPSI
MULIERI SINE TUTORE AUCTORE SOLVAS, ITEM, QUOD PUPILLO AUT PUPILLAE
DEBEAS, RECTE POSSIS EODEM MODO SOLVERE.
Eiusdem facultatis est similitudines differentiasque
cognoscere; qui
enim scit quid sit idem, nosse poterit quid sit diuersum. Omnis uero
similitudoidem aliquid esse constituit, quod enim idem est secundum
qualitatem, id simile esse necesse est. Omnis quippe res aut
substantia eaedem sunt, aut qualitate, aut caeteris praedicamentis.
Quod si ita est, et animus [1118B] intelligere hoc idem in pluribus
praedicamentis potest. Sed eam hoc ipsum idem in praedicamentis notat,
eodem modo in eisdem praedicamentis quod diuersum est intuetur; sed
simile idem est, differentia uero diuersum. Idem igitur animus
eademque intelligentia similitudinem differentiamque cognoscit.
Differentiarum uero multae sunt species, aliae quippe
sunt
substantiales, ut homini rationale, aliae non substantiales sed
inseparabiles, ut nigrum Aethiopi atque coruo; aliae uero mobiles
neque constantes, ut sedere, stare, et huiuscemodi caeterae quibus et
ab aliis hominibus et a nobis ipsis saepe distamus. Item differentiae
aliae aliquo modo sunt generum diuisibiles, aliae aliquo modo
specierum constitutiuae; sed si a constitutiuis argumentum ducatur,
uelut a genere [1118C] ducitur. Nam sicut genus continet speciem, ita
differentiae continent species. Sane si differentiae constitutiuae ut
genera intelligentur, fides ab his ad ea aptabitur quae
constituunt. Haec enim talium differentiarum ueluti formae quaedam
sunt. Sin uero sint diuisibilis, siquidem ad ea probanda, id est
genera, quae diuidunt, earum ducitur fides, a forma argumentum fieri
uidetur, nam tales differentiae eorum quae diuiduntur formae quaedam
sunt. Quod ei ad ea probanda referuntur quae in contrariam
partem
genus diuidunt, tunc proprie a differentia fieri argumentum uidetur,
quia contrariae ueluti differentiae comparantur.
Quod uero ad exemplum attinet Tullii huiusmodi est:
Mulieres
antiquitus perpetua tutela tenebantur, pupilli item sub tutoribus
agunt; sed mulieribus [1118D] si quid debitum fuisset, sine tutoris
auctoritate poterat solui, pupillis uero minime. Ergo si quaeratur an
id quod debeatur pupillo cuilibet, renuente tutore, possit exsolui, a
differentia sumitur argumentum, sic: Non sicut mulieri sine tutoris
auctoritate debitum possis exsoluere, eodem modo, nisi auctoritas
tutoris accesserit, pupillo soluere quod debeas possis; illas enim
perpetua tutela, etiam prouecta iam aetate, continentur, illorum
tutelae certus annorum numerus terminum facit; atque idcirco solui
pupillo sine auctoritate non poterit. Differt enim persona mulierum a
persona pupillorum, uel in eo quod pupilli non perpetua reguntur
tutela, mulieres uero perpetua; uel quod pupillus nullum suae rei
administrandae utilitatis iudicium [1119A] habere potest cum sit
aliquis mulieribus etsi non firmus, in explicanda familiaris rei
utilitate delectus.
[11.47] DEINCEPS LOCUS EST QUI E CONTRARIO DICITUR.
CONTRARIORUM AUTEM
GENERA PLURA; UNUM EORUM QUAE IN EODEM GENERE PLURIMUM DIFFERUNT, UT
SAPIENTIA STULTITIA. EODEM AUTEM GENERE DICUNTUR QUIBUS PROPOSITIS
OCCURRUNT TAMQUAM E REGIONE QUAEDAM CONTRARIA, UT CELERITATI TARDITAS,
NON DEBILITAS. EX QUIBUS CONTRARIIS ARGUMENTA TALIA EXISTUNT: SI
STULTITIAM FUGIMUS, SAPIENTIAM SEQUAMUR ET BONITATEM SI MALITIAM. HAEC
QUAE EX EODEM GENERE CONTRARIA SUNT APPELLANTUR ADVERSA.
[11.48] SUNT ENIM ALIA CONTRARIA, QUAE PRIVANTIA LICET
APPELLEMUS
LATINE, GRAECI APPELLANT *STERETIKA*. PRAEPOSITO ENIM 'IN' PRIVATUR
VERBUM EA VI, QUAM HABERET SI 'IN' PRAEPOSITUM NON FUISSET, DIGNITAS
INDIGNITAS, HUMANITAS INHUMANITAS, [1119B] ET CAETERA GENERIS EIUSDEM,
QUORUM TRACTACTIO EST EADEM QUAE SUPERIORUM QUAE ADVERSA DIXI.
[11.49] NAM ALIA QUOQUE SUNT CONTRARIORUM GENERA, VELUT
EA
QUAE CUM
ALIQUO CONFERUNTUR, UT DUPLUM SIMPLUM, MULTA PAUCA, LONGUM BREVE,
MAIUS MINUS. SUNT ETIAM ILLA VALDE CONTRARIA QUAE APPELLANTUR
NEGANTIA; EA *APOPHATIKA*; GRAECE, CONTRARIA AIENTIBUS: SI HOC EST,
ILLUD NON EST. QUID ENIM OPUS EXEMPLO EST? TANTUM INTELLEGATUR, IN
ARGUMENTO QUAERENDO CONTRARIIS OMNIBUS CONTRARIA NON CONVENIRE.
Diuisio, differentiae loco, nunc de contrariis tractat.
Quare
uti
rerum ordo clarius colliquescat, pauca mihi ex Aristotele sumenda sunt
quae ille uir omnium longe doctissimus de hac diuisione tractauit,
quanquam M. Tullius re quidem Aristoteli fere consentit sed
ab eo
nominum interpretatione [1119C] diuersus est. Nam quae Aristoteles
opposita, id est *antikeimena* uocat, ea Tullius contraria nominat;
sed haec paulo posterius.
Nunc Aristotelis diuisio consideretur. Oppositorum
igitur
secundum
Aristotelem alia sunt contraria, alia priuatio et habitus, alia
relatiua, alia contradictoria. Contraria quidem, ut album atque
nigrum; habitus uero et priuatio, ut uisus et caecitas, dignitas et
indignitas; relatiua uero, ut pater, filius, dominus, seruus;
contradictioria, ut est dies, non est dies: horum omnium tales inter
se differentiae considerantur.
Nam quae contraria sunt, partim mediata sunt, partim
uero
medio
carent. Mediata sunt, ut album, nigrum, est enim horum medius quilibet
alius color, ut rubeas uel pallidus, et horum contrariorum non nec
esse est alterum [1119D] semper inesse corporibus. Neque enim omne
corpus aut album aut nigrum est; sed aliquoties in horum medietate est
constitutum, ut sit rubrum uel pallidum. Immediata uero contraria sunt
quorum nihil medium poterit inueniri, ut grauitas et leuitas: horum
enim nihil est medium. Nam quae leuia sunt, sursum feruntur, quae
grauia, deorsum. Quod autem sit corpus quod neque sursum neque deorsum
feratur, nihil poterit inueniri. Sed immediata contraria talia sunt,
ut allerum eorum accidere semper inhaereat, ut in propositio superius
exemplo. Necesse est enim omne corpus uel leue esse uel
graue, quia
leuitas et grauitas medium non habent, [1120A] quod praeterea inesse
corporibus possit.
At ea quae in priuatione et habitu sunt, ut caecitas et
uisus,
distant
quidem ab his contrariis quae claudunt aliquam medietatem, quod ipsa
medietatem non habent; ab his uero contrariis differunt quae sunt
immediata, quoniam horum contrariorum alterum semper subiecto inesse
est, ut corpori grauitatem uel leuitatem; priuationem uero et habitum
non semper, ut cum sit habitus quidem uisus, priuatio autem caecitas,
non omne quod uideri potest, aut uidet, aut caecum est: infans quippe
nondum editus neque uidet, quia nondum processit in luce, neque caecus
est, quia nondum habuit uisum, quem potuisset amittere. Idem de
catulis dici potest, qui statim nati nequeunt intueri, nam tunc eos
nec caecos dicere [1120B] possumus, nec uidentes. Et postremo
contraria semper in suis qualitatibus considerantur; priuationes
autem, non quod ipsae sint aliquid sed ex habitus absentia colliguntur
neque enim caecitas est aliquid sed a uisus intelligitur abscessu.
Tam uero priuatio quam contrarietas differt a relationis
oppositione,
eo quod neque contraria, neque priuatoria simul esse possunt; idem
enim in uno eodemque tempore, uno eodemque in loco album et nigrum,
uidens et caecum esse non poterit; sed relatiua a se nequeunt
separari, neque enim potest esse filius sine patre, nec seruus, si
dominus non sit. Amplius, contraria ad se et priuatoria non
referuntur. Nemo enim dicit album nigri, uel nigrum albi, uel
caecitatem uisus, uel uisum caecitatis. Quae uero in [1120C] relatione
sunt posita in ipsa relationis praedicatione consistunt, ut duplum
dimidii, dominus serui, et caetera ad hunc modum.
Tam uero contraria quam etiam relationes differunt a
contradictionibus, quoniam contradictiones quidem semper in oratione
consistunt, et in altera earum parte ueritas, in altera falsitas
inuenitur, contraria uero priuatoria et relationes in simplicibus
partibus orationis inuenitur et in his neque ueritas neque falsitas
inest. Nam cum dico album, nigrum, caecitas, uisus, dominus,
seruus,
simplices orationis partes sunt, neque uerum, neque mendacium
continentes; in simplicibus enim partibus orationis ueritas uel
falsitas nulla est: cum autem dico dies est, dies non est, utraeque
propositiones, una in affirmatione, altera in negatione posita,
orationes [1120D] sunt.
Sed M. Tullius non tam propriis nominibus quam
notioribus
utitur; ait
enim contrariorum alia esse quae aduersa uocantur, alia quae
priuantia, alia quae in comparatione sunt, alia quae aientia et
negantia nuncupantur. Sed quae contraria nominat, opposita uerius
dicerentur; quae aduersa dicit, contrariorum melius susciperent nomen;
quae in collatione nominat, ea relatiua uel ad aliquid certius
uocarentur: sed utatur nominibus ut uolet, dum res ipeae certa
proprietatis suae ratione signentur; nos uero in caeteris quos
edidimus libris eo nuncupauimus modo, quo superius in Aristotelis
dictum est diuisione. Secundum M. Tullium igitur contrariorum [1121A]
alia sunt aduersa, ut sapientia, stultitia; alia priuantia, ut
dignitas et indignitas; alia quae cum aliquo conferuntur, ut duplum,
simplum; alia quae appellantur negantia, e contrario aientibus
constituta, ut si hoc est, illud non est.
Aduersa igitur sunt quae, sub uno genere posita,
plurimum
differunt,
ut album, nigrum, quae a se plurimum distant sub uno genere posito, id
est sub colore. Item celeritati tarditas aduersa est, positis utrisque
sub motu, neque enim celeritati debilitus opponenda est, quia
debilitati firma ualetudo contraria est, quod in diuisione omisit
Cicero sed docuit exemplo; illa quoque dicuntur aduersa, quae, in
diuersis generibus sita, plurimum a se discrepare intelliguntur, ut
sapientiae stultitia. Illa enim sub genere boni est, [1121B] haec uero
sub mali, quamquam huiusmodi exemplum priuationem potius spectare
uideatur; nam stultitia priuatio est sapientiae, nec quidquam est
aliud stultitia nisi sapientiae et rationis absentia; sed quae sint
quae priuantia Cicero appellat, posterius demonstrabo. Ex his aduersis
hoc modo sumitur argumentum. Si stultitiam fugimus, sapientiam
sequamur; si bonitatem appetimus, malitiam fugiamus, quanquam malitia
quoque, secundum eumdem modum qui superius dictus est, priuationibus
possit adiungi.
Priuantia uero secundum Ciceronem sunt, quae Graece
*steretika*
appellantur, quae habent eam partem orationis praepositam, quae cum
fuerit adiecta, semper fere aliquid demit ut ea <in>
praepositio; haec
enim syllaba cui fuerit apposita, demit [1121C] fere aliquid ex ea ui
quam esset res quaelibet habitura, si in syllabam praepositam non
haberet, ut humanitati inhumanitas: in namque praeposita id de quo
dicitur humanitate priuauit, ut dignitas, indignitas; et Tullius
quidem ea tantum priuantia esse confirmat, in quibuscumque syllaba
ista praeponitur: priuantium quippe natura secundum Tullium huius
syllabae commemoratione finitur; a Peripateticis uero accepimus
priuationes cum simplicibus nominibus, tum priuatoriis syllabis
efferri, cum simplicibus norninibus, ut caecitas, cum priuantibus uero
syllabis, ut indignitas, inhumanitas. Quocirca, secundum M. Tullium,
caecitas non erit priuatio uisus sed ei aduersum, atque idcirco
forsitan stultitiam inter aduersa numerauit, quoniam non habet in
syllabam [1121D] ex qua priuationes arbitrantur existere.
Ex quibus eodem modo, ut in superius positis aduersis,
argumenta
ducuntur: Inhumanitalem auersemur, si humanitas consectanda est.
Illa uero contraria, ut ait Tullius, quae cum aliquo
conferuntur,
talia sunt, ut duplum simpli. Id tantumdem est tanquam si diceret
duplum dimidii simplum enim dupli dimidium est, et pater filii; eaque
sunt semper reciprocantia, aliquoties quidem septimo casu, aliquoties
uero genitiuo, nam filius patris est filius et pater filii, haec
secundum genitiuum conuersio est, et duplum simplo duplum est, haec
secundum septimum casum; sunt etiam quae accusatiuo, ut pauca ad
multa, et magnum ad paruum.
Item negantia sunt quae in affirmationibus [1122A] et
negationibus
posita sunt, ut si hoc est, illud non est, ueluti si dies est, nox non
est, atque hanc oppositionem Cicero ualde dicit esse contrariam.
Ex quibus omnibus secundum superius dictum modum
argumentorum
facultas
est, nam ex relatiuis contrariis ita sumimus argumentum si pater est,
fieri non potest quin ei filius sit. Ex negantibus autem quae
*apophatika* (ut ait) Graeci uocant, ita:
Si sol supra terram fuit, nox esse non potuit
haec enim affirmatio illam perimit negationem; cur uero
haec
negantia
esse constituerit mirandum est. Nam quae negantia sunt aientibus
opponuntur, et simul esse non possunt, ut diem esse ac diem non esse,
hoc uero consequens est cum ita dicatur, si hoc est, illud non est, ut
si dies est, nox non est. [1122B] Atque affirmationem negationemque
Tullius ualde dicit esse contrariam sed in hac consequentia nequeunt
csse contraria: nam quod est consequens, contrarium non est.
[11.50] AB ADIUNCTIS AUTEM POSUI EQUIDEM EXEMPLUM PAULO
ANTE,
MULTA
ADIUNGI, QUAE SUSCIPIENDA ESSENT SI STATUISSEMUS EX EDICTO SECUNDUM
EAS TABULAS POSSESSIONEM DARI, QUAS IS INSTITUISSET CUI TESTAMENTI
FACTIO NULLA ESSET. SED LOCUS HIC MAGIS AD CONIECTURALES CAUSAS, QUAE
VERSANTUR IN IUDICIIS, VALET, CUM QUAERITUR QUID AUT SIT AUT EUENERIT
AUT FUTURUM SIT AUT QUID OMNINO FIERI POSSIT.
[12.51] AC LOCI QUIDEM IPSIUS FORMA TALIS EST. ADMONET
AUTEM
HIC
LOCUS, UT QUAERATUR QUID ANTE REM, QUID CUM RE, QUID POST REM
EVENERIT. "NIHIL HOC AD IUS; AD CICERONEM" INQUIEBAT GALLUS NOSTER, SI
QUIS AD EUM QUID TALE [1122C] RETTULERAT, UT DE FACTO QUAERERETUR. TU
TAMEN PATIERE NULLUM A ME ARTIS INSTITUTAE LOCUM PRAETERIRI; NE, SI
NIHIL NISI QUOD AD TE PERTINEAT SCRIBENDUM PUTABIS, NIMIUM TE AMARE
VIDEARE. EST IGITUR MAGNA EX PARTE LOCUS HIC ORATORIUS NON MODO NON
IURIS CONSULTORUM, SED NE PHILOSOPHORUM QUIDEM.
[12.52] ANTE REM ENIM QUAERUNTUR QUAE TALIA SUNT:
APPARATUS
COLLOQUIA
LOCUS CONSTITUTUM CONVIVIUM; CUM RE AUTEM: PEDUM CREPITUS, [STREPITUS
HOMINUM,] CORPORUM UMBRAE ET SI QUID EIUS MODI; AT POST REM: PALLOR
RUBOR TITUBATIO, SI QUA ALIA SIGNA CONTURBATIONIS ET CONSCIENTIAE,
PRAETEREA RESTINCTUS IGNIS, GLADIUS CRUENTUS CAETERAQUE QUAE
SUSPICIONEM FACTI POSSUNT MOVERE.
Qui sit ab adiunctis locus breui superius monstrauit
exemplo,
eo
scilicet quo dixit: Si secundum [1122D] mulieris nunquam capite
diminutae tabulas possessio bonorum daretur, consequens esss ut
secundum quoque puerorum et seruorum tabulas possessio
permitteretur. Sed nunc formam ipsam et quasi subiectum loci monstrare
proponit, quae est huiusmodi: Ab adiunctis enim locus est, cum ex eo
quod proponitur aliquid aliud uel esse, uel fuisse, uel futurum esse
argumentatione colligitur, ut in eo ipse quod dudum posuit
exemplo. Approbatur enim non debere secundum mulieris nunquam capite
diminutae tabulas bonorum possessionem dari, quia si id fuerit
positum, id futurum est, ut secundum puerorum quoque ac seruorum
tabulas honorum possessio permittatur. Talia uero sunt quae dicuntur
adiuncta, ut [1123A] circa rem fere quae quaeritur inueniantur, neque
tamen nec esse sit ei semper adhaerere; et forma quidem huius loci
talis est, ut hanc quoque definitionem possit admittere. Ab ad iunctis
locus est cum ex aliquibus, quae sunt proxima eis de quibus quaeritur
rebus, id quod quaeritur uel inesse, uel esse, uel futurum esse
monstratur.
Qui locus est coniecturalibus causae, maxima
necessarius. Cum
enim de
facto quaeritur, tum si id factum est quod dubitatur, qui uel fuerit,
uel sit, uel futurum sit, considerari solet: multa enim sunt quae
unicuique adiuncta rei uariorum euentu temporum colliguntur. Idcirco
enim quid ante rem, quid cum re, quid post rem euenerit, in
coniecturalibus causis inquiritur, quae ab oratoribus tractantur
solis, neque iurisconsultis in huiusmodi [1123B] negotiis cum
rhetorica facultate ulla communio est, iuris enim peritus de facti
qualitate, non etiam de ipsius facti ueritate respondet. Idcirco
quoties ad Gallum peritum iuris facti quaestio deferebatur, NIHIL AD
NOS inquiebat, et ad Ciceronem potius consulentes, id est ad rhetorem
remittebat. In quo Tullius facere ad Trebatium locum miscuit dicens:
Quanquam locus hic ab adiunctis coniecturalibus causis maxime utilis,
nihil consultorum iuris prudentiam iuuet, patiere me tamen, inquit,
nullam suscepti operis partem praeterire, ne si in hoc libro nihil
praeter tuae artis exempla conscripsero, tuae tantum gratiae uideatur
addictus.
Ab adiunctis uero locus qui non modo iurisconsultis sed
ne
philosophis
quidem praeter oratores non patet, [1123C] trium saepe temporum
ratione tractandus est. Nam de facto si quaeritur, quid uel ante id,
uel cum eo, uel post id fuerit nec esse est uestigari. Ante rem
quidem hoc modo, apparatus; uerisimile est enim effecisse aliquem quod
ante efficiendum parauit, colloquia fieri enim potuit ut amauerit, qui
saepe fuerit collocutus.
LOCUS, uelut cum ad aliquid faciendum opportunus locus
eligitur.
CONSTITUTUM CONVIVIUM, uelut si quis constituto ante
conuiuio
in eo
fecisse aliquid arguatur capiaturque coniectura facti, ex eo ipse quod
sit conuiuium constitutum, atque horum omnium ante rem de qua
quaeritur exempla sunt. Cum re uero hoc modo: Pedum crapitus, uelut si
isse in quempiam locum aliquis accusetur, pedum crepitu deprehensus
esse probabitur; uel si [1123D] fuisse adulter in cubiculo ex umbra
corporis designetur, haec cum ipsis de quibus quaeritur inspecta,
eisdem tamen intelliguntur adiuncta. Post rem uero, si quas
conscientiae maculas pallor, rubor, titubatioque prodiderit:
restinctus ignis, uelut si clam factum aliquid exstincto igni uelimus
ostendere, ut tutius notitiam submouentibus tenebris
committeretur. Item gladius cruentus peractum facinus monstrat. Haec
omnia post rem facto intelliguntur adiuncta.
Et semper ante rem cum re, et post rem, secundum
rationem
temporum
intelligendum est, neque ita ut in antecedentibus et consequentibus.
Illic enim naturae ratio consideratur. Omnia quippe simul sunt: nam
quod antecedit, si positum sit, statim est id quod [1124A]
consequitur, ut si ponas hominem statim animal esse nec esse est, nec
ante secundum tempus homo dici potest, post uero subsequi animal, ut
ante aliquis apparatus est secundum tempus, posterior effectus. Itaque
illic antecedentia et consequentia nominantur, hic ante rem, cum re,
et post rem. Idcirco quod illud quidem, non secundum tempus, sed
secundum principalitatem naturae secum simul aliquid trahentis
antecedens dicitur, consequens id quod antecedens comitatur. Ea uero
quae secundum temporis priorem posterioremue rationem considerantur,
adiuncta, idcirco ante rem, cum re et post rem coepere uocabulum.
[12.53] DEINCEPS EST LOCUS DIALECTICORUM PROPRIUS EX
CONSEQUENTIBUS ET
ANTECEDENTIBUS ET REPUGNANTIBUS. NAM CONIUNCTA, [1124B] DE QUIBUS
PAULO ANTE DICTUM EST, NON SEMPER EVENIUNT; CONSEQUENTIA AUTEM
SEMPER. EA ENIM DICO CONSEQUENTIA QUAE REM NECESSARIO CONSEQUUNTUR;
ITEMQUE ET ANTECEDENTIA ET REPUGNANTIA. QUIDQUID ENIM SEQUITUR QUAMQUE
REM, ID COHAERET CUM RE NECESSARIO; ET QUIDQUID REPUGNAT, ID EIUS MODI
EST UT COHAERERE NUMQUAM POSSIT.
Expedito adiunctorum loco, nunc de antecedentibus et
consequentibus
et repugnantibus disserit. Qui locus sit unus in tria uelut membra
diuisus est. M. quidem Tullius loci huius uocabulum tacuit, mihi
autem totus conditionalis appellandus uidetur. Cuius cum promptissime
natura claruerit, nomen quoque ei, quod nos posuimus, recte inditum
manifestius apparebit.
Primum igitur singularum partium definitio [1124C]
prodenda
est. Itaque
antecedens est, quo posito aliud nec esse est consequatur: itemque
consequens alicuius est, quod esse nec esse est, si illud cuius est
consequens praecessisse constiterit. Repugnans est quod simul cum eo
cui repugnare dicitur esse non possit.
Antecedentium igitur, atque consequentium, et
repugnantium,
unum esse
locum praediximus, qui quomodo sit unus, paucis ostendam. Primum
igitur dum quaereretur quonam modo unus esset locus a consequentibus,
antecedentibus et repugnantibus, dicebatur quoniam eiusdem mentis
esset atque intelligentiae tam consentanea sibimet quam dissidentia
praeuidere, idcirco hunc quoque locum unum uideri. Consentaneorum
namque duae sunt partes, antecedens una, altera consequens. Nam
[1124D] cum altero praecedente comitatur alterum, illa sibi in ipsa
naturae consequentia consentire necesse est. Repugnantium uero tametsi
duae partes sint, unum tamen est utriusque uocabulum, utraque enim
repugnantia nominantur. Duae uero esse, quae sibimet repugnent, atque
a se dissentiant nullus ignorat; sed eo distant, quod antecedentium et
consequentium duo sunt nomina, licet unus sit utriusque consensus;
repugnantibus uero unum nomen est, cum sit unus in utrisque dissensus,
ergo eadem mens, eademque intelligentiae ratio id quod praecedit et id
quod comitatur, intelligit. Neque enim fieri potest ut
antecedens
aliquid intelligatur, nisi in eodem quid sit consequens consideretur:
eodem quoque modo [1125A] nec consequens, nisi appareat quid
praecedat; item repugnans aliquod intelligere nemo potest, nisi
intelligat cui repugnet: sed quoniam eadem ratio potest similia
dissimiliaque perspicere, antecedentium uero et consequentium
consensus quidam et per naturae similitudinem concordia est, dissensus
uero in repugnantibus dissimilitudo, nec esse est ut una atque eadem
ratio antecedentium consequentiumque naturam et repugnantium spectet;
quo fit ut unus quoque locus sit eorum quae una intelligentia
comprehendit.
Sed huic opponebatur: Cur igitur alium ex similitudine,
alium
ex
contrario locum Marcus Tullius superius enumerauit? Nam secundum
propositam rationem, quoniam similitudinem et contrarietatem
intelligentia una perpendit, unus locus similium contrariorumque
[1125B] esse debuisset. Sed respondebatur quoniam non eodem modo sibi
antecedentia et consequentia consentire dicuntur, sicut ea qum similia
nuncupantur. In his namque una tantum qualitas inuenitur, et secundum
eamdem qualitatem similia esse dicuntur; at in antecedentibus et
consequentibus non qualitatis similitudo sed quidam naturae consensus
est. Et quae similia sunt sine se esse possunt, antecedentia uero et
consequentia sine se esse non possunt, atque idcirco non uidetur esse
consequentium et antecedentium cum similitudine ulla communio
naturae. Quae ratio non ualde uidentur idonea, nec explicat quod
demonstrare conabatur.
Illud certe firmissimum esse constat, quod huius loci
tractatus
conditionalibus semper propositionibus accomonodaretur. [1125C]
Conditionalis uero propositio est quae cum conditione pronuntiat esse
aliquid, si aliud fuerit, ueluti cum dicimus:
Si dies est, lucet.
Haec igitur rerum consequentia facile in repugnantiam
uertitur. Nam si
rebus consequentibus negatio interponatur, ex consequentibus
repugnantia redduntur, hoc modo:
Si dies est, lux est.
Repugantia sunt ita:
Si dies est, lux non est
repugnant enim diem esse et lucem non esse. Quae
repugnantia
in
conditione consistit. Dicimus enim:
Si dies est, lux non est
nam diei contrarium est nox. Consequens uero noctis,
lucem non
esse ,
quare esse diem et non esse lucem repugnat.
Argumentum uero est, hanc repugnantiam in conditione
consistere, quia
si conditio deficiat, nulla est repugnantia, hoc modo:
Dies est
Lux [1125D] non est
utraeque enim disiunctae propositiones suas sententias
gerunt,
nec
quidquam intelliguntur habere commune, atque ideo diuersis acceptae
temporibus uerae sunt, nec repugnant. Nam sicut in his
propositionibus, dies est, lux est, nulla est consequentia, quoniam
conditio deest, quae propositionem facit connexam sed utraeque a se
disiunctae suam sententiam claudunt, ita in his quibus proponitur,
dies est, lux non est nulla est repugnantia, quoniam seruat suam
utraque separata sententiam. At si his conditio interueniat superiorum
quidem, ita sententia copulatur, ut consequentes fiant, posteriorum
uero ita ut repugnantes, hoc modo:
Si dies est, lux est.
Haec consequens propositio ex duabus [1126A] per
conditionem
mediam effecta
est una. At si sit ita, si dies est, lux non est, repugnat. Negatum
enim quod sequitur repugnare necesse est.
Amplius, argumentum quod ex antecedentibus et
consequentibus
fit ex
unius propositionis connexae partibus nascitur, nam conditionalis
propositionis connexae una pars est antecedens, alia consequens. Quod
si a repugnantibus argumentum fiat, rursus ab unius propositionis
membris tale argumentum nasci oportebit. Igitur ex his
propositionibus, dies est, lux est, una esse non potest nisi a
conditione copulentur, ut unum sit antecedens, aliud consequens, et
ideo in his ex antecedenti et consequenti argumentum esse non potest,
quoniam duae sunt ex illis quoque propositionibus quae sunt, dies est,
lux non est: una esse non [1126B] poterit, nisi conditionis
adiunctione in unius quodammodo propositionis sententiam reducantur
cuius propositionis partes sunt repugnantes. Nam, ut in connexa
propositione una pars antecedens, alia est consequens, ita in
repugnanti utraque pars propositionis a semet inuicem repugnat ac
dissidet.
Amplius: repugnans propositio connexae partem
contrariarm
tenet, nam
ut in illa quod antecedit secum id quod sequitur trahit, ita in hac
propositione partes simul esse non possunt. Contrariae uero
differentiae sub eodem genere poni solent. Si igitur connexa
propositio in conditione est constituta, repugnans quoque in
conditione subsistit; quod si et consequentiam propositionum et
repugnantiam conditio facit, non est dubium quin locus hic iure
conditionalis uocetur, ac sit unus positus in conditione diuisis
partibus, id est in antecedentem consequentemque et
repugnantem. Connexaeque namque propositionis una pars antecedens est,
alia consequens. Repugnantis uero propositionis utraque repugnatae
dissidet. Itaque connexae propositionis partes antecedens et
consequens sunt, repugnantis uero repugnantes. Nec illud
intelligentiam turbet quod dies est et lux est quadam sibi ratione
consentiunt. Item dies est et lux non est, quasi a se dissentiunt
atque discordant, nam connexa est propositio si cum aliud
antecesserit, aliud consequatur. Item repugnans, si uno posito aliud
inferatur, quod esse non potest nisi id ius conditionis
efficiat. Quocirca aperte demonstratum esse arbitror conditionalem
hunc locum uocari et [1126D] recte unum esse a M. Tullio
constitutum. Quomodo uero fiat ab antecedentibus et consequentibus et
repugnantibus argumentum, posterius dicam.
Sed quoniam nullius facultatis alterius est, quid uel
quamque
rem
consequitur, uel quid cuique repugnet inspicere, nisi dialecticae
tantam, quae huius quam maxime rei perititiam profitetur, idcirco ait
hunc esse locum totum dialecticorum.
Qui etiam ab adiunctis longe lateque diuersus est.
Primum quod
adiuncta prodere sese atque ostendere inuicem poesunt, non uero
perficere atque adimplere naturam, ueluti ambulationem pedum strepitus
significare quidem ac denuntiare potest, efficere uero non
potest. Neque etiam ambulationem efficit pedum strepitus, [1127A] nec
uero ex neccssitate ambulatio ut sit pedum strepitus auctor est sed
saepe ita ambulatur, ut nullus pedum strepitus exaudiatur; saepe non
mulato loco moueri pedes ac strepere praeter ambulationem queunt;
idcirco non semper inueniunt ad iuncta: propositoque termino quem
probare contendimus, saepe ex adiunctis argumenta deficiant, quia ipsa
quoque aliquoties deficere uidentur adiuncta. Praecedentia uero et
consequentia et repugnantia numquam desunt omne enim quidquid in rebus
est, habet quod se aut sequatur naturaliter, aut praecedat. Est etiam
a quo per naturae diuersitatem dissideat, uelut animal sequitur quidem
hominem, praecedit uero substantiam; dicimus enim:
Si homo est, animal est
substantiam uero praecedit, cum proponimus, si animal
[1127B]
est,
substantia est. Repugnat uero mortuo cum enuntiamus, si
animal est,
mortuum non est.
Praeterea quae sunt adiuncta temporibus distributae
sunt, ut
ante rem,
cum re, post rem. Quae uero sunt antecedentia, consequentia, et
repugnantia, quomodolibet modo in temporibus sint, nihil refert. Nam
priora saepe temporibus comitantur, et temporibus posteriora
praecedunt, et quae simul temporibus sunt, alias praecedunt, alias
uero consequuntur, ut superius quoque saepe diximus.
Amplius, quae antecedentia sunt et consequentia
relinquere
sese non
possunt, nec sibi repugnantia cobaerere, et sunt repugnantia
necessario sibimet inconnexa; quae uero sunt adiuncta nihil obtinent
necessitatis, quia et iungi sibimet, et a se separari queunt.
Quae cum ita sint, quaestio [1127C] difficilis
uehementer
oboritur,
uidetur enim minus intuentibus nihil hic locus differre his locis qui
dicti sunt uel a genere, uel a specie, uel a contrariis. Nam genus
semper speciem sequitur, speciem genus praecedit, contraria simul esse
non possunt.
Quae soluenda est hoc modo: Primum quia non omne
consequens
genus est,
nec omnis species antecedens. Repugnantia uero ipsa contraria sed
contrariorum sunt consequentia, ut in locorum qui a M. Tullio
propositi sunt expositione monstrauimus. De hinc quia cum a genere fit
argumentum, ipsum genus assumitur, eodem quoque modo et species, cum
ab ea aliquid uolumus approbare, cum uero ab antecedentibus aliquid
monstrare contendimus, eo quod in conditionali propositione praecessit
utimur in assumptione, [1127D] etiamsi non fuerit genus. Item si a
consequenti argumentum fiat, etiamsi species non sil, a consequenti
parte conditionalis propositionis ducitur argumentum, ueluti cum ita
dicimus: Si ignis est, leuis est, ignis anteoedit, leuitas sequitur;
sed neutrum neutri est genus aut species, assumitur itaque, atqui
ignis est. Nunc igitur id quod antecedebat assumpsi, ex quo monstratur
conclusio, leuis igitur est. At si ita assumamus sed non est leuis, id
quod consequebatur assumpsi. Concluditur ergo atque monstratur, non
est igitur ignis.
Vides igitur ut de his praecedentibus etconsequentibus
nunc
biquamur
quae in conditionali propositione posita, uel praecedere uel consequi
intelliguntur. Cum uero fit ex genere [1128A] argumentum, species
quidem est de qua aliquid probare contendimus; genus uero assumimus
non quasi praecedens sed quasi continens, ut quidquid esse
consideratur in genere, id formae quoquo debeat aptari. Genus enim
quoad permanet, a sua specie non recedit: cum uero de specie sumimus
argumentum, genus quidem est de quo aliud quaeritur; sed id laboramus,
ut quod de genere conamur ostendere, id ex specie possit facilius
agnosci. Ut cum uxori Fabiae relictum fuisset legatum, si
materfanilias esset, quoniam non conuenit in manum, scilicet, ab in
manus conuentione, quae est species uxoris, uxorem quod est matris
familiae genus a legati iure seiungimus, et legatum ad speciem, id est
matremfamilias deriuamus.
Sed illud interius dispiciendum uidetur, [1128B] num
locus ab
antecedentibus et consequentibus totus superuacaneus esse uideatur,
cum quolibet modo fuerint ex eo argumenta composita, a caeteris locis
quos superius deseripsimus non recedant. Nam quodcumque ab
antecedentibus et consequentibus ducitur argumentum, id uel a toto,
uel a partibus, uel a coniugatis, uel ab aliquo reliquorum tractum
esse perpenditur hoc modo: Si utilis est acquitas constituta ad res
suas obtinendas, utile est ius ciuile, ad id quod praecedit, quod
sequitur igitur, hoc est a definitione argumentum, scilicet ab
assumptione praecedentis. At si ita dicam: Sed non est utile ius
ciuile, non est igitur utilis aequitas constituta ad res suas
obtinendas, hic per consequentis assumptionem a definitionis loco
sumptum est argumentum. [1128C] Item a partium enumeratione, si neque
censu, neque caeteris non est liber, at censu uel caeteris, est igitur
liber: at non est liber; neque censu igitur, neque caeteris manumissus
est.
Sed notandum est quae sit uis uniuscuiusque argumenti,
et
quonam
modo proferatur. Sunt enim argumenta quae predicatiuis apta sint
syllogismis ut a definitione fiat sic: ius ciuile est aequitas
constituta his qui eiusdem sunt ciuitatis ad res suas obtinendas. Id
uero utile est, utile est igitur ius ciuile. Item a partibus: Qui neque
censu neque uindicta, neque testamento est manumissus, hic ex
seruitute liber factus non est; Stichus uero neque testamento, neque
censu, neque uindicta manumissus est; Stichus igitur liber non est: et
in caeteris, eodem modo.
Omnia uero quaecumque per [1128D] categoricum
syllogismum
proferri
possunt, eadem per conditionalem syllogismum dici queunt. Omnis namque
praedicatiua propositio in conditionalem uerti potest, hoc modo: omnis
homo animal est, praedicatiua est; haec facile uertitur in
conditionalem ita, si homo est, animal est. Non uero omnis
conditionalis in praedicatiuam uerti potest, uelut haec: si peperit,
cum uiro concubuit. Nemo enim dicere potest ipsum peperisse, id esse
quod cum uiro concumbere, quo modo dicimus hominem, id esse quod
animal sit.
Alia enim ratio est in his propositionibus quae ita
dicuntur,
quae
peperit, cum uiro concubuit. Haec enim similis est ei quae dicit, si
peperit, cum uiro concubuit sed praedicatiua propositio [1129A] id
esse subiectum dicit, quod fuerit praedicatum. Conditionalis uero id
ponit, ut si id quod antecedens fuerit necessario comitetur quod
subsequitur. Cum uero praedicatiua est propositio, si ea uertetur
in conditionalem, alia nimirum redditur propositio. Nam cum dicitur,
omnis homo animal est, ipse homo animal esse proponitur; cum uero, si
homo est, aninial est, non id sentitur, ut ille qui homo est, animal
sit sed proposito esse hominem, consequi ut sil animal.
Ergo conditionalis syllogismus in antecessione et
consecutione
positus, licet per definitionem, et per partium enumerationem, et per
coniugationem, et quolibet alio fiat modo, tamen in propria forma se
continet, et est conditionalis, id est utens propria potestate, ut
quodammodo caetera [1129B] argumenta suae ueluti naturae uideatur
habere subiecta. Ut cum sit a definitione argumentum, si quidem per
praedicatiuam formam factus fuerit syllogismus, a definitione ductum
esse dicatur. Sin uero per hypothesin facta fuerit argumentatio,
conditionalis fit syllogismus, quem discernat assumptio, utrum ab
antecedentis, an a consequentis parte promatur. Quo fit ut etiamsi per
caeteros locos conditionale argumentum proferatur, tamen suam quamdam
habeat formam, quandoquidem in antecessione et consecutione est
constitutus. Tunc enim definitio, partes, coniugatio, et caetera
ueluti res ipsa, fiunt ac non locus, cum uenerint in conditionem; at
si conditio cesset, ex ipsis profectum uidebitur argumentum. Quod si
propositionem conditio copulauerit, ipsa [1129C] quidem ea sunt quae
in propositionibus continentur ueluti quaedam argumenti partes, locus
uero in conditione est constitutus.
Atque haec ita dicta sunt, quasi aliter conditionalis
hic
locus
tractari non ualeat, [1130A] nisi eorum aliquem quos praediximus
includat: nam potest praeter eos etiam saepe reperiri, ut cum dicimus:
si homo est, risibilis est; si coruus est, niger est. Hic enim nec
definitionem, nec partes, nec ullum alium locum superius enumeratum
continet argumentum. Amplius, facile est in singulis eorum
differentias praeuidere: locus quippe a toto a substantia trahitur, a
partibus uero a rei compositione. Nam in simplicibus terminis tale
argumentum non potest inueniri, a nota, ab interpretatione; a
coniugatis; ab eo quod ex eodem utrumque deducitur; a genere; a
continenti; a forma, ab eo quod continetur; a differentia, ab eo quod
discrepat; a similibus, ab eadem qualitate; a contrariis, ab eo quod a
se longe diuersa sunt; a causis, ab his qui efficiendi uim habent;
[1130B] ab effectis, ab his quae uim alterius efficientiae
susceperunt; ab adiunctis, a uicinitate naturae; a comparatione
maiorum, parium uel minorum; a relatione, ad aequalem uel inaequalem
quantitatem. Ab antecedentibus uero longe alius modus est: constat
enim in eo quod si propositum quid fuerit, aliud quiddam modis omnibus
existet, quod consequens appellatur; huius uero intelligentia
consistit in eo quod praecedente quolibet, aliud subsecutum;
repugnantium uero intelligentia consistit, non modo quod neque sequi,
neque antecedere possunt, uerum etiam quod simul esse non possunt,
quae in conditione consistere dubium non est.
His igitur ita expeditis, quoniam M. Tullius
proprietatem loci
succincte, ut in transcursu potuit, euidenter expressit, [1130C] nunc
quibus modis eodem loco uti conueniat, adiungit. Quae Topicorum pars,
quoniam diligentius explananda est, finem quarto uolumini faciam,
quinto caetera redditurus.
LIBER QUINTUS
[1129C] De omnibus quidem hypotheticis syllogismis,
Patrici
rhetorum
peritissime, plene abundanterque digessimus his libris, quos de eorum
principaliter institutione conscripsimus, a quibus integram
perfectamque doctrinam, cui resoluendi illa uacuum tempus esi, lector
accipiet. Sed quia nunc Ciceronis [1129D] Topica sumpsimus exponenda,
atque in his aliquorum M. Tullius modorum meminit, dicendum mihi
breuiter existimo de his septem conditionalibus syllogismis, que eorum
natura sit, propositionumque contextio, ut cum haec ad scientiam rite
praelibata peruenerint, Tulliana facilius noscantur exempla.
Omne igitur quod in quaestione dubitatur, aut
uerisimilibus
aut
necessariis probabitur argumentis. Argumentum uero omne aut in
syllogismi ordinem cadit, aut ex syllogismo uires accipit. Syllogismus
uero omnis propositionibus constat.
Propositiones autem uel simplices sunt, uel compositae.
Simplices sunt
quae simplicibus orationis partibus coniunguntur. Copulant autem
incompositam propositionem simplices orationis partes, nomen et
uerbum, ueluti cum dicimus, dies est, uel dies uernus est, uel dies
serenus est; hic [1130C] enim omnem uim propositionis nomen connectit
et uerbum.
Omnis autem simplex propositio ex subiecto praedicatoque
consistit.
Subiectum est de quo dicitur id quod praedicatur. Praedicatum est quod
de eo dicitur quod subiectum est. Verbum autem aliquoties praedicato
nomini adiungitur, aliquoties ipsum praedicatur. [1130D] Praedicato
nomini adiungitur, ut in hac propositione quae dicit, dies serenus
est: dies enim subiectus est, serenus praedicatus; est uero uerbum
sereno adiunctum est, quod diximus esse praedicatum. At si talis sit
propositio, quae solo nomine constet et uerbo, ueluti cum dicimus,
dies est, tunc dies subiicitur, est uerbum sine dubio praedicatur;
sine uerbo autem nulla est propositio: omnis enim propositio uel uera
uel falsa est; nisi autem uerbum sit quodlibet adiunctum, quo esse
aliquid aut non esse dicatur, nulla ueritas aut falsitas in
propositionibus deprehenditur.
Saepe autem propositiones etiam ex totis orationibus
constant;
ut si
dicamus: Transire in Africam utile est Romanis; hic enim subiectum
quidem est transire in Africam, utile autem Romanis praedicatum, est
uero praedicato coniungitur.
Huiusmodi [1131A] igitur omnes propositiones
praedicatiuae
dicuntur. Praedicatiuae uero appellantur, quia aliud de alio
praedicant. Omnesque qui ex his propositionibus fiunt syllogismi,
secundum
enuntiationum suarum formas praedicatiui appellantur.
Ex his autem praedicatiuis propositionibus existunt
compositae
propositiones, quarum alia quidem copulatiua coniunctione nectuntur,
ut et dies est, et lux est; alia uero per conditionem fiunt, quae
etiam conditionales enuntiationes uocantur. Hae uero sunt quae
coniunctione quadam partibus interposita ad consequentiam
conditionemque ducuntur. Age enim sint duae propositiones
praedicatiuae: una quidem, quae dicit, animal est; alia uero quae
proponit, homo est. His si coniunctis interueniat, faciet, si homo
est, animal est. Vides [1131B] igitur ut duas praedicatiuas
propositiones in unam conditionem coniunctio copulauerit. Quae cum ita
sint, omnes hae propositiones hypotheticae, id est conditionales,
uocantur, atque ex his syllogismi tales existunt, quibus hypotheticis
uel conditionalibus nomen est.
Omnis autem hypothetica propositio, uel per connexionem
fit,
uel per
disiunctionem. Per connexionem hoc modo, si dies est, lux est. Per
disiunctionem ita, aut dies est, aut nox est. Earum uero quae per
connexionem fiunt, aliae ex duabus affirmatiuis copulatae sunt, ut si
dies est, lux est, namque dies est, et lux est, utraeque aliquid
affirmant; aliae ex duabus negatiuis, ut si lux non est, dies non est,
nam lucem non esse, et diem non esse, utraque negatio est; aliae uero
ex affirmatiua negatiuaque coniunctae [1131C] sunt, ut si dies est,
nox non est; aliae uero ex negatiua affirmatiuaque copulantur, ut si
dies non est, nox est: omnes tamen in connexione positae sunt. Aut
enim affirmatio affirmationem sequitur, aut negatio negationem, eique
connexa est, aut affirmationem negatio, aut negationem affirmatio.
Sed ex connexis repugnantes manifestum esi nasci, namque
ubi
affirmatio sequitur affirmationem, his si media negatio interposita
sit, repugnantiam facit hoc modo:si dies est, lax est. Hic affirmatio
sequitur affirmationem; at cum dico, si dies est, lux non est,
repugnant inter se partes propostionis connexae, interposita
negatione. Item quoties negatio sequitur negationem, si posteriori
propositionis parti negatiuum dematur aduerbium, repugnantes fiunt hoc
modo, si animal [1131D] non est, homo non est; haec connexio est ex
duabus proposita negatiuis. At si posteriori parti, id est homo non
est, negatiuum detrahatur aduerbium, fiet, si animal non est, homo
est, quod repugnat; at si affirmatio negationem sequatur, siue
posteriori parti negatio iungatur, siue priori auferatur, repugnantes
fiunt, hoc modo, si dies non est, nox est. Hic igitur affirmatio
sequitur negationem. Siue igitur posteriori parti, id est, nox est,
negatio copuletur, ut sit ita, si dies non est, nox non est, siue
priori auferatur, ut sit ita, si dies est, nox non est, repugnantem
fieri propositionem nec esse est. Quod si negatio affirmationem
sequatur, et posteriori parti negatiuum aduerbium subtrahatur,
propositionis connexae partes in [1132A] repugnuntiam cadunt, hoc
modo, si uigilat, non stertit. Hic affirmationem sequitur negatio sed
si posteriori parti, id est, non stertit, negatio dematur, fiet, si
uigilat stertit, et erit repugnans.
Sed in connexis atque disiunctis propositionibus illud
intelligendum
est, quod in earum partibus et uis quaestionis includitur et
argumenti. Age enim dubitetur an lux sit, idque approbandum sit ex eo
quod dies est. Si igitur ita fiat propositio, si dies est, lux est, ea
quidem pars totius propositionis quae sequitur, id est, lux est,
quaestionis est. De ea namque quaeritur an lux sit. Ea uero quae
prior est, id est, dies est, uim continet argumenti. Ex eo enim quod
dies est, lux esse probabitur, et in caeteris quidem uel connexis, uel
disiunctis eadem ratio est.
In omnibus uero his quoniam [1132B] syllogismus atque
argumentatio ad
demonstrandam partem alteram quaestionis accommodatur, quaestio uero
omnis dubitabilis est, oportet syllogismos qui acommodantur ambiguae
quaestioni indubitabiles esse atque perspicuos, qui ut tales sint, ex
claris atque apertis et in ueritate patentibus propositionibus necesse
est constent; propositiones uero partim per se notae sunt, partim
aliquibus probationibus indigebunt. Omnis uero syllogismus
enuntiatione proposita habet alicuius partis assumptionem ut quod est
in quaestione concludat, hoc modo: Si dies est, lux est. Ut igitur
lucem esse demonstrem, assumam unam partem propositionis superius
constitutae, dicamque sed dies est, ac tunc demum id quod est in
quaestione concludam, lux est igitur, Ergo cum ad syllogismi
conclusionem, [1132C] et tota enuntiatione in proponendo, et in
assumendo parte enuntiationis utamur, nec esse est ut ea quibus utimur
nil habeant dubitabile, siquidem ex his ea quae sunt ambigua capient
fidem.
Quod si propositio aliquoties quidem per se nota est
atque
perspicua,
uliquoties uero probationis indigens inuenitur, assumptio quoque
aliquoties per se uera esse notabitur aliquoties approbationis
indiget adiumentis. Quo fit ut si et propositio et assumptio
demonstrandae sint, quinquepartitus (ut Cicero etiam in Rhetoricis
auctor est) syllogismus fiat, constans ex propositione eiusque
probatione, assumptione, eiusdemque probatione, et conclusione. Quod
si neutra sit approbanda. tripartitus sit, ex propositione scilicet,
assumptione et conclusione. Quod si altera [1132D] earum demonstranda
sit, fit quadripartitus, ex propositione scilicet, et assumptione,
atque unius earum approbatione et conclusione. Conclusionis uero
ipsius probatio praecedente propositione atque assumptione perfcitur.
Quae cum ita sint, cumque omnis propositio hypotheticam
connexionem
disiunctionemque diuidatur, in connexis propositionibus aliud dicimus
praecedens, aliud consequens. Idem autem consequens et connexum
uocamus, uelut in hac propositione, si dies est, lux est. Dies est
praecedit, annectitur lux est. In disiunctis autem non est eadem
ratio, quia cum ea quae proponuntur simul esse non possint, nullo modo
dicuntur esse connexa. Praecedens autem et subsequens inde iudicatur,
quia [1133A] quod primum ponitur, iure antecedens uocatur, quod
posterius, iure subsequens dicitur.
Ex his igitur propositionibus, quae connexae sunt, fit
primus
et
secundus hypotheticorum syllogismorum modus. Addita uero negatione
propositioni connexae et ex duabus affirmationibus copulatae, atque
insuper denegata, tertius accedit modus. Ex disiunctis autem
propositionibus diuerso modo assumptionibus tactis, quartus et
quintus. Utrisque uero per negationem compositis, sextus et
septimus. Atque hae septem sunt hypotheticae conclusiones, quarum
M. Tullius in Topicis meminit, quarum omnium deinceps ordo atque
exempla subdenda sunt.
Primus igitur modus est, cum in connexa propositione
assumpto
eo quod
praecedit, uolumus monstrare quod sequitur, itaque esse oportere,
[1133B] ut est in connexione prolatum. In quo si id quod connexum est
ac sequitur, assumpserimus, nullus omnino fit syllogismus. Huius
exemplum tale est:
Si dies est, lucet;
si igitur lucere monstremus, assumamus, nec esse est
diem
esse, hoc
modo, atqui dies est; consequitur ergo ex necessitate, lucere. Quod si
lucere assumamus, itaque dicamus, atqui lucet, non nec esse est diem
esse, atque ideo nulla necessitas euenit conclusionis; ubi uero nulla
necessitas est, ne syllogismus quidem intelligi potest. Est igitur
primus modus in hanc formam:
Si dies est lucet;
Dies autem est,
Lucet igitur.
Inueniuntur tamen in quibus aequo modo ualet assumptio,
siue
praecedens, siue subsequens assumatur, ut in homine atque risibili.
Si enim homo est, risibile [1133C] est;
Atqui homo est,
Risibile igitur est.
Atqui risibile est,
Homo igitur est.
Sed in his haec causa est, quia homo atque risibile
aequi sunt
termini, atque idcirco uno posito alterum comitari nec esse est. Sed
quia hoc in omnibus non est, idcirco dicimus non esse uniuersale, ut
assumpto posteriore, quod praecedebat probetur.
Secundus uero modus est quoties assumpto posteriore
atque
consequenti
quod antecesserat aufertur, hoc modo, si dies est, lucet; hic si
assumamus non lucere, contrario modo atque in propositione prolatum
est; assumamus dicentes, atqui non lucet, in eo igitur sequitur non
esse diem; quod si diem negemus, id est quod antecedit in assumptione
contrario modo atque positum est in propositione proferamus, non
tollitur quod [1133D] est connexum, ut si dicamus, atqui non est dies,
non mox sequitur, non lucere, potest enim non esse dies; et tamen
lucere. Est igitur secundi modi forma huiusmodi:
Si dies est, lucet;
Atqui non lucet,
Non est igitur dies.
Primus igitur modus assumit quod praecessit, ut approbet
quod
connexam
est; non potest uero assumere quod connexum est, ut approbet quod
praecessit. Secundus autem assumit econtrario quod sequitur, ut quod
praecessite uertat; non potest autem econtrario assumere quod
praecessit, ut id quod connexum est auferatur.
Tertius modus est, cum inter partes connexae atque ex
duabus
affirmationibus copulatae propositionis negatio interponitur, eaque
ipsa negatio denegatur, quae propositio [1134A] *hyperapophatike*
Graeco sermone appellatur, ut in hac ipsa quam superius proposuimus,
si dies est, lux est; si inter huius propositionis partes negatio
interueniat, fiet hoc modo, si dies est, lux non est; hanc si ulterius
denegemus, erit ita, non si dies est, lux non est: cuius propositionis
ista sententia est, quia si dies est, fieri non potest ut lux non
sit. Quae propositio superabnegatiua appellatur, talesque sunt omnes
in quibus negatio proponitur negationi, ut non est dies, et rursus,
Necuon Ausonit Troia gens missa coloni.
In hac igitur si priorem partem, id est diem esse, in
assumptione
ponamus, consequitur etiam lucem esse hoc modo:
Non si dies est, lux
non est;
Atqui dies est,
Lux igitur est.
Qui modus a superioribus plurimum distat, quod in eo
modo
[1134B] qui
sit ab antecedentibus, ponitur antecedens, ut id quod sequitur
astruatur. In modo uero qui sit a consequentibus, perimitur
consequens, ut id quod praecesserat, auferatur. In hoc uero neutrum
est, nam neque antecedens ponitur, ut quod sequitur, confirmetur, nec
interimitur subsequens, ut id quod praecesserat, euertatur; sed
ponitur antecedens, ut id quod sequitur, interimatur.
Hic autem propositionis modus partes inter se suas
continet
repugnantes, aduersum quippe est ac repugnat, si dies est, non esse
lucem. Sed idcirco rata positio est, quia consequentium repugnantia
facta per mediam negationem alia negatione destruitur, et ad uim
affirmationis omnino reuocatur. Nam quia consequens esse intelligitur,
ac uerum, si dies est esse lucem, [1134C] repugnat ac falsum est, si
dies est, non esse lucem, quae denegata rursus uera est ita, non si
dies est, lux non est, et si consimilis affirmationi, si dies est, lux
est, quia facit affirmationem geminata negatio.
Similiter uero fiunt ex repugnantibus propositionis
partibus
argumenta, uel si duabus negationibus, uel si negatione et
affirmatione, uel si affirmatione et negatione iungatur. Quomodo uero
fiant ex talibus connexis repugnantes, superius dictum est. Fit uero
ex ea propositione quae duabus iungitur negatiuis ex repugnantibus
argumentum hoc modo: sit propositio, si non est lux, dies non est;
fiat repugnans ita, si non est lux, est dies; huic iungamus negationem
ut fiat uera ita:
Non si lux non est, dies est;
Atqui lux non est,
Dies igitur non est.
Item fit ex negatione [1134D] atque affirmatione
propositio
haec: si
dies non est, nox est; huic additur ex posteriore parte negatio, et
fit ita: si dies non est, nox non est; fit repugnans, haec nihilominus
abnuatur ut sit uera, non si dies non est, nox non est, assumimusque,
atqui dies non est concludimus, nox igitur est.
Item ex eadem propositione, quae ex negatiua
affirmatiuaque
coniungitur et dicit: si dies non est, nox est, si a priori parte
negatio subtrahatur, fiet repugnans, hoc modo: si dies est, nox est;
huic apponatur negatio, ut uera esse possit, hoc modo: non si dies
est, nox est, assumamque, atqui dies est, concluditur, nox igitur non
est.
At si sit ex affirmatione et negatione propositio
coniuncta,
uelut
haec: [1135A] si uigilat non stertit, demitur posteriori parti
negatio, ut fiat ita: si uiglat stertit; sed haec repugnat. Tota
rursus propositio denegatur, ut fiat uera hoc modo: non si uigilat
stertit; assumimus, at qui uigilat; concludamus necesse est, non
stertit igitur.
Sed hae quatuor ex repugnantibus conclusiones in tertio
modo
consistere intelliguntur, quarum quidem Tullius tres commemorauit,
unamque praecepto docuit, eam quam propositio talis efficit, quae
duabus iungitur affirmatiuis; duas uero exemplo, scilicet eam quae ex
tali propositione nascitur, quae duae copulant negationes, et eam quae
ex propositione tali connexa procreatur, quae ex affirmatione
negationeque consistit. Reliquam uero praeteriit, quod illarum
similitudine etiam haec in tertium conclusionis modum uidebatur
[1135B] incidere.
Quartus modus in disiunctione consistit, hoc modo:
Aut dies est, aut nox est;
Sed dies est,
Nox igitur non est.
Huius haec ratio est, quia disiunctiua enuntiatione
proposita,
prior
pars eius assumitur affirmando, ut subsequens auferatur; ex ea enim
propositione quae dicit, aut dies est, aut nox est, assumimus, atqui
dies est, scilicet affirmantes esse diem, quam assumptionis
affirmationem consequitur non esse noctem.
Quintus modus est, cum in eadem disiunctiua
propositione, id
quod
primum est, negando assumitur, ut id quod est posterius inferatur, hoc
modo aut dies est, aut nox est, atqui dies non est, per negationem
scilicet facta est assumptio, consequitur esse noctem.
Sextus uero [1135C] modus ac septimus ex quarti et
quinti modi
disiunctiua propositione deducuntur, una negatione uidelicet adiuncta,
et disiunctiua propositione detracta, additaque coniunctiua his
propositionibus quae superius in disiunctione sunt positae, hoc modo:
non et dies est et nox est. Dudum igitur in disiunctiua ita fuit, ut
aut dies est, aut nox est. Ex hac igitur propositione sublata, aut
coniunctione, quae erat disiunctiua adlecimus, et quae copulatiua est,
praeposuimusque negationem. Itaque fecimus ex partibus disiunctiuae
propositionis copulatis, addita negatione, propositionem sexti atque
septimi modi, quae est, non et dies est et nox est, in qua is
assumatur esse diem, noctem non esse consequitur ita, atqui dies est,
non est igitur nox. Septimus [1135D] uero modus est, cum prima pars
prorositionis negando assumitur, ut posterior subsequatur, hoc modo:
Non et dies est et nox est;
Atqui dies non est,
Nox igitur est.
Atque hic modus propositionum in solis his inueniri
potest,
quorum
alterum esse nec esse est, ut diem uel noctem, aegritudinem uel
salutem, et quidquid medium non habet.
Quo autem modo omnium syllogismorum conditionalium
ueritas
sese
habeat, his diligentissime expliculmus libris quos de hypotheticis
conscripsimus syllogismis. Nunc uero, non quod de his perfectior
consideratio inueniri potest apposuimus sed id quod ad explanandum
M. Tullii sententiam poterat accommodari.
Ut igitur cuncta quae diximus breuiter colligantur,
primus
modus est
quoties in connexa propositione primum ut in [1136A] propositione
locatur, assumitur, ut consequatur secundum, hoc modo:
Si dies est, lux est,
Atqui dies est,
Lux igitur est.
Secundus modus est quoties in connexa propositione
secundum
econtrario
assumitur quam in propositione collocatum est, ut id quod primum est
auferatur, hoc modo:
Si dies est, lux est;
Atqui non est lux,
Non est igitur dies.
Tertius modus estcum connexa propositionis partes ex
affirmationibus
iunctae, negatione diuiduntur, totique propositioni negatio rursus
adiungitur, assumiturque, quod prius est, sicut in propositione est
enuntiatum, ut econtrario concludatur secundum quod in propositione
prolatum est, hoc modo:
Non si dies est, lux non est;
Atqui dies est,
Lux igitur est.
Hic ergo posito quod praecedebat, id est esse diem,
euersum
[1136B]
est quod sequebatur, id est, non esse lucem; negatione quippe
affirmatio omnis euertit, uel cum connexae propositionis ex
negationibus iunctae, secundae parti negatio detrahitur, totaque
propositio denegatur, positaque priore propositionis parte,
interimitur quod subsequebatur, hoc modo: non si lux non est, dies
est, atqui lux non est, dies igitur non est; uel si connexae
propositionis ex negatione atque affirmatione compositae, secundae
parti negatio iungatur, eaque insuper denegetur, ponaturque quod prius
est, ut id quod sequitur auferatur, hoc modo: non si dies non est, nox
non est atqui dies non est, nox igitur est; uel si in eadem
propositione, quae ex negatione atque affirmatione copulata [1136C]
est, priori parti negatio subtrabatur, eaque insuper denegetur,
ponaturque quod primum est, ut id quod sequitur auferatur, hoc modo:
non si dies est, nox est, atqui dies est, nox igitur non est; uel si
connexae propositionis ex affirmatione et negatione copulatae,
posteriori parti denegatio dematur, totaque insuper denegetur,
positoque priore, id quod sequitur interimatur, hoc modo: non si
uigilat sterlit, atqui uigilat, non stertit igitur.
Atque haec omnia in tertio modo esse intelliguntur,
atque ex
repugnantibus fiunt, et semper id quod antecedit, ponitur, ut id quod
sequitur, auferatur. Nam non sicut non propositione conditionali quia
negata repugnantia partium fit uera, prior pars ponitur, siue
affirmatiue, siue negatiue, ita eam reddit assumptio. Sed ut prior
pars fuerit assumpta, reliqua contraria enuntiatione concluditur.
[1136D] Nam si assumptio fuerit affi rinatiua, erit negatiua
conclusio. Si assumptio negatiua, erit conclusio affirmatiua.
Quartus modus est cum in disiunctiua propositione primum
ponitur, ut
auferatur secundum hoc modo:
Aut dies est, aut nox est;
Atqui dies est,
Nox igitur non est.
Quintus modus est quoties in disiunctiua propositione
auferatur quod
prius est, ut ponatur secundum, hoc modo:
Aut dies est, aut nox est;
Non est autem dies,
Nox igitur est.
Sextus modus cum his rebus quae in disiunctionem uenire
possunt, id
est contrariis uel repugnantibus medictate carentibus, negatio
praeponitur, et copulatiuae coniunctiones adiunguntur, poniturque quod
primum est, ut id quod est subsequens auferatur, hoc [1137A] modo:
Non et dies est et nox est;
Dies autem est,
Nox igitur non est.
Septimus modus est cum in eadem propositione aufertur id
quod
praecedit, ut ponatur id quod consequitur, hoc modo:
Non et dies est et nox est;
Atqui dies non est,
Nox igitur est.
His igitur ita praedictis ad Ciceronis uerba ueniamus.
[13.53] CUM TRIPERTITO IGITUR DISTRIBUATUR LOCUS HIC, IN
CONSECUTIONEM
ANTECESSIONEM REPUGNANTIAM, REPERIENDI ARGUMENTI LOCUS SIMPLEX EST,
TRACTANDI TRIPLEX. NAM QUID INTEREST, CUM HOC SUMPSERIS, PECUNIAM
NUMERATAM MULIERI DEBERI CUI SIT ARGENTUM OMNE LEGATUM, UTRUM HOC MODO
CONCLUDAS ARGUMENTUM: SI PECUNIA SIGNATA ARGENTUM EST, LEGATA EST
MULIERI. EST AUTEM PECUNIA SIGNATA ARGENTUM. LEGATA IGITUR EST; AN
ILLO MODO: SI NUMERATA PECUNIA NON EST LEGATA, NON EST NUMERATA
PECUNIA [1137B] ARGENTUM. EST AUTEM NUMERATA PECUNIA ARGENTUM; LEGATA
IGITUR EST. AN ILLO MODO: NON ET LEGATUM ARGENTUM EST ET NON EST
LEGATA NUMERATA PECUNIA. LEGATUM AUTEM ARGENTUM EST; LEGATA IGITUR
NUMERATA PECUNIA EST?
Eum locum qui ex antecedentibus, consequentibus et
repugnantibus
esset, unum recte uideri, eumque in conditione esse positum, sed trina
partiione distribui, superius explicatum est; idque M. Tullius
euidentius notat dicens, intellectum quidem eius considerationemque in
conditione positam unam esse sed per argumentationis tractationem
tripartito diuidi. Cuius rei per primum ac secundum et tertium
hypotheticorum syllogismorum modum, sicut paulo superius diximus,
exempla subiecit. Quae quoniam implicatiora uidentur quam ut primo
statim auditu [1137C] comprehendantur, uisum paulisper est
apertioribus exemplis animum lectoris imbuere, ut in facilioribus
primum exercitata intelligentia, sine magno negotio, qua sunt
difficiliora perpendat.
Ab antecedentibus igitur argumentatio fit, quoties
enuntiata
propositionis conditione sumitur id quod antecedit, ut id quod
sequitur inferatur, hoc modo: sit enim dubium an Tullius animal sit,
concedaturque eumdem Ciceronem esse hominem, et sit rata propositio
haec: Tullius si homo est, animal est; homo antecedit, animal
sequitur; si igitur ex antecedenti uelim facere argumentationem,
assumam id quod praecedit, hoc modo: sed homo est Cicero, consequitur
animal esse Ciceronem; et est hic primus quem supra [1137D] diximus
modus.
Rursus a consequenti argumentatio fit quoties in
conditione
proposita
id quod consequitur tollit assumptio, ut id quod praecesserat
interimatur, hoc modo: si homo est Cicero, animal est. Antecedit homo,
sequitur animal. Si igitur ex consequenli facere argumentum uelim,
dicam, atqui non est animal, sequitur ne esse hominem quidem, sed id
perspicue falsum est, esse enim hominem constat falsum est igitur
animal non esse. Tullius igitur animal est; et hic dictorum superius
secundus est modus.
Quod si a repugnantibus fiat, in tertio scilicet modo
digestarum
superius conclusionum, faciemus ita: non si homo est Tullius, animal
non est, repugnat enim esse hominem et animal non esse; hic si
assumamus esse hominem, animal quoque esse, [1138A] recta ratione
concludimus, hoc modo: atqui homo est, animal igitur est, atque hic
quidem modus ex ea propositione connexa conuersus est, quae ex
duabus coniuncta est affirmatiuis.
His igitur tribus modis Tullius qui homo esset, animal
quoque
monstratus est esse: nunc quidem dum id quod antecedit assumimus, id
est esse hominem; nunc uero dum id quod consequitur, in assumptione
denegamus, id est non esse animal; nunc autem repugnantiam denegantes
eorum quae sibi sunt consequentia, posito quod praecedebat, id quod
sequebatur intulimus.
Quibus ita precognitis, nunc M. Tullii tractemus
exempla. Cum
enim
dixisset loci in consecutione, antecessione et repuguantia positi,
reperiendi quidem argumenti simplicem esse intellectum, tractandi
[1138B] autem triplicem, adiecit: Nam quid interest, cum tibi
sumpseris ad demortstrandum, pecuniam numeratam mulieri deberi, cui
sit argentum omne legatum, utrum id ab antecedentibus, an a
consequentibus, an a repugnantibus probes? Namque eadem sententia in
conclusione colligitur, et argumentationum diuersitas non in re sed in
antecedenium et consequentium et repugnantium tractatu est constituta.
Primum igitur ponatur quod testamento aliquis omne suum
argentum
mulieri legauerit, quaeraturque an numerata quoque pecunia mulieri
legata sit, concedaturque numeratam etiam pecuniam argentum appellari,
argumentum igitur in primo modo ex antecedentibus tali ratione
contexitur: proponimus enim sic, si pecunia signata numerataque
argentum [1138C] est, eadem pecunia signata numerataque legata mulieri
est; hic igitur praecedit numeratam atque signatam pecuniam argentum
esse, sequitur legatam esse mulieri; id igitur quod praecessit
assumimus dicentes: at est signata ac numerata pecunia argentum;
concludimus numeratam signatamque pecuniam mulieri esse legatam,
eritque totius argumentationis hic textus:
Si pecunia signata numerataque argentum est,
legata
mulieri est;
At est pecunia signata numerataque argentum,
Igitur legata est mulieri.
In quo si ad saepius praemissa plurimisque exemplis
superius
enodata lectoris animus reuertatur, hanc argumentationem in primo
modo ab antecedentibus esse compositam non ignorabit.
A consequentibus uero hoc modo: Si numerata pecunia non
est
[1138D]
legata mulieri cui sit argentum omne legatum, numerata peculia non est
argentum. Hic igitur praecedit numeratam pecuniam non esse legatam,
cum sit argentum omne legatum; sequitur numeratam pecuniam argentum
non esse. Si igitur id quod est posterius auferamus, id est numeratam
pecuniam non esse argentum, dicemus: Atqui est numerata pecunia
argentum, affirmatio namque tollit negationem. Sequitur igitur ut pars
praecedens auferatur, ea quae erat non esse legatam mulieri pecuniam
numeratam, cum argentum ei fuisset omne legatum. Sed cum sit, omnis
negatio affirmatione consumitur, dicimusque in conclusione: Est igitur
numerata pecunia mulieri legata, cum ei sit argentum omne legatum;
eritque huiusmodi argumentatio:
Si non est mulieri [1139A] legata pecunia
numerata,
cum ei sit argentum omne legatum,
non est argentum numerata pecunia;
Atqui est argentum numerata pecunia,
Legata est igitur mulieri numerata pecunia,
cum ei
fuerit argentum omne legatum.
Sed quod Tullius breuitatis causa praeteriit, id est,
illam
partem
propositionis quae ait: Cum sit mulieri argentum omne legatum, nos
apertioris intelligentiae causa subiunximus.
Nec perturbare lectorem debet, quod cum in superioribus
exemplis in
secundo modo per negationem facta fuerit semper assumptio, et per
negationem rursus illata conclusio, nunc per affirmationem et
assumptio et conclusio facta est. Cuius rei euidentissima ratio
est. Nam cum in superioribus exemplis prima propositio ex
affirmationibus fuerit constituta, atque [1139B] in secundo modo
assumptio id quod sequebatur auferret, atque interimeret id quod
praecedebat, necessarium erat duplicem affrmationem geminata negatione
consumi, hoc modo: Si dies est, lux est, utraeque ex affirmatione sunt
constitutae. Ut igitur posterior pars, id est lux est, quae affirmatio
est, interimatur, deneganda est. Dicam igitur: Atqui non est lux, quo
fit ut praecedentem quoque partem, id est, dies est, quam
affirmationem esse manifestum est, negatione tollamus, concludentes,
dies igitur non est. At in hoc Ciceronis exemplo utraque pars primae
atque hypotheticae propositionis negationibus enuntiata est, quae in
assumptione uel confusione non ab allis nisi ab affirmationibus
auferuntur, hoc modo. Est enim tale Ciceronis exemplum: si legata non
[1139C] est mulieri numerata pecunia, non est numerata pecunia
argentum, uides ut sit utraque negatio? Nam et non esse legatam
mulieri pecuniam numeratam, et non esse numeratam pecuniam argentum,
utraeque in negatione sunt positae; quod si auferenda est per
assumptionem propositionis consequens pars, quoniam negatio est, non
esse numeratam pecuniam argentum, dicendum est argentum esse pecuniam
numeratam; quod si in conclusione auferenda est pars praecedens, ea
quae negatio est, id est, non esse legatam mulieri pecuniam numeratam,
dicendum est: Legata igitur mulieri numerata pecunia est. Et secundus
quidem modus rite a consequentibus factus huiusmodi est.
Illud tamen est diligentius adnotandum. quod superius M.
Tullius, cum
locorum omnium breuiter exempla disponeret, loci huius, qui a
consequentibus ducitur, inconueniens secundo conditionalium
syllogismorum modo subiecit exemplum, potiusque primo conuenit modo
quia non a consequentibus conclusionem sed ab antecedentibus
facit. Ita quippe posuit a consequentibus, si mulier cum fuisset nupta
cum eo quicum connubii ius concessum non esset, nuntium remisit,
quoniam qui nati sunt patrem non sequuntur, pro liberis manere nihil
oportet. Hic igitur cum quaeratur an dotis pars apud uirum debeat
permanere, id quod praecedit assumitur, ut fiat rata conclusio hoc
modo: Sed mulier cum eo nupta est qui cum connubii ius non fuit,
concluditur: Quoniam igitur qui nati sunt patrem [1140A] non
sequuntur, pro liberis manere nihil oportet, et ita non est a
consequentibus argumentum, quia non id quod consequebatur assumptum
est sed id quod praecedebat. Erat quippe antecedens, nupta mulier
praeter connubii ius; sequebatur, cum filii patrem non sequebantur,
pro eis nihil ex dote retineri. Sic igitur Tullius pro eo quod est a
consequentibus argumentum, ab antecedentibus potius dedit exemplum.
Potest uero ita fieri a consequentibus argumentum, si id
de
quo
quaeritur prius ponatur, et id quod assumendum; est posterius, hoc
modo: Si quid ex dote pro liberis manere oportebit, quia patrem liberi
sequuntur, cum eo nupta est mulier qui cum connubii ius esset. Sumo
igitur id quod consequitur per negationem, ita: Sed non est nupta
mulier [1140B] cum eo quicum connubii ius erat, atque ideo qui nati
sunt, patrem non sequuntur. Perimitur ergo in conclusione id quod in
propositione praecesserat. Ita pro liberis igitur manere nihil
oportet.
Sed de secundo modo ista sufficiant, nihil namque, ut
arbitror,
praetermissum est.
Tertius modus a repugnantibus longe perspicuus hoc modo
est:
Non et
legatum omne argentum est, et non est legata mulieri pecunia
enumerata. Hic namque consequens erat: Si argentum esset omne legatum,
pecuniam quoque numeratam fuisse legatam; ut igitur fieret repugnans,
huic consequentiae interposita negatio est, dictumque est, si argentum
omne legatum esset, numeratam pecuniam non esse legatam; quod quia
pugnat et falsum est, ad ueritatem alia negatione sic reducitur:
[1140C] Non si legatum argentum est, non est legata numerata pecunia,
ut scilicet ei affirmationi conueniat, quae dicit, si legatum argentum
est, legatam esse pecuniam numeratam. Assumimus igitur huic
propositioni argentum omne esse legatum, et consequitur omne in
numeratam pecuniam mulieri esse legatam, ut sit forma argumentationis
huiusmodi:
Non si legatum argentum est, non est legata
numerata pecunia;
Atqui legatum argentum est,
Legata est igitur numerata pecunia.
M. uero Tullius propositionem ita formauit: Non et
legatum
argentum
est, et non est legata numerata pecunia. Sed nos idcirco casualem
coniunctionem apposuimus eam quae est "si", ut ex quo esset genere
talis propositio monstraremus. Namque id ex consequenti connexo
negatione [1140D] addita fit repugnans. Connexum uero nulla aeque ut
sit coniunctio posset ostendere, quanquam idem efficiat et copulatiua
coniunctio. Nam quae connexa sunt, etiam coniuncta esse intelliguntur,
ex hoc quod paulo ante diximus, quod argumentum ex ea propositione
profectum est, quae duabus affirmationibus copulabatur, et iuncta
negatione insuper denegata est.
In omnibus igitur illud est approbatum, pecuniam
numeratam
mulieri
deberi, cum sit argentum omne legatum. Sed nunc quidem ex supradictis
propositionibus, id quod antecedebat, assumpsimus; nunc uero, id quod
consequebatur; nunc autem, id quod repugnabat. Ac de explanandis
Ciceronis exemplis, ut arbitror, satis est. [1141A]
Illud autem dubitationem mouere potest: nam si quis
minus
callidus ad
Ciceronis exempla respiciat, eumdem locum arbitrabitur esse a genere,
quem ab antecedentibus, et consequentibus, et repugnantibus esse
diximus; illo falsus errore, quod in utrisque locis eodem Cicero
utitur exemplo, argenti uidelicet et numeratae pecuniae. Sed
diligentius intuenti, in eisdem rebus diuersus argumentationum
uidebitar esse tractatus. Aliud quippe est dicere, cum argenti species
sit numerata; pecunia, si genus legatum sit, et speciem esse legatam,
quoniam nunquam species a genere separatur, aliud est in conditione
enumerationem proponere, et eisdem partibus assumptis argumentationem
uaria ratiocinatione formare, ut superius demonstratum [1141B] est,
cum praesertim huiusmodi ex consequentibus, antecedentibus et
repugnantibus, argumentationes etiam praeter genera ac species fieri
possint, uelut nos superuns indicauimus in die atque luce. Nam neque
dies lucis, neque lux dici species, aut genus est. Sed id tantum in
his considerari debet, quia posito altero, alterum necessaria ratione
subsequitur. Differunt igitur loci a genere uel a specie ab eo loco
qui in conditione est constitutus, quoniam illi ex uniuersalitatis
speciei ac partis ratione ducuntur, hic autem in consequentiae ac
repugnantiae ordine tractatur.
Post haec igitur Tullius hypotheticorum syllogismorum
modos
conclusionesque dinumerat hoc modo:
[13.54] APPELLANT AUTEM DIALECTICI EAM CONCLUSIONEM
ARGUMENTI,
[1141C]
IN QUA, CUM PRIMUM ASSUMPSERIS, CONSEQUITUR ID QUOD ANNEXUM EST PRIMUM
CONCLUSIONIS MODUM; CUM ID QUOD ANNEXUM EST NEGARIS, UT ID QUOQUE CUI
FUERIT ANNEXUM NEGANDUM SIT, SECUNDUS IS APPELLATUR CONCLUDENDI MODUS;
CUM AUTEM ALIQUA CONIUNCTA NEGARIS ET EX EIS UNUM AUT PLURA SUMPSERIS,
UT QUOD RELINQUITUR TOLLENDUM SIT, IS TERTIUS APPELLATUR CONCLUSIONIS
MODUS.
[13.55] EX HOC ILLA RHETORUM EX CONTRARIIS CONCLUSA,
QUAE IPSI
*ENTHYMEMATA* APPELLANT; NON QUOD OMNIS SENTENTIA PROPRIO NOMINE
*ENTHYMEMA* NON DICATUR, SED, UT HOMERUS PROPTER EXCELLENTIAM COMMUNE
POETARUM NOMEN EFFICIT APUD GRAECOS SUUM, SIC, CUM OMNIS SENTENTIA
*ENTHYMEMA* DICATUR, QUIA VIDETUR EA QUAE EX CONTRARIIS CONFICITUR
ACUTISSIMA, SOLA PROPRIE NOMEN COMMUNE POSSEDIT. EIUS GENERIS [1141D]
HAEC SUNT:
HOC METUERE, ALTERUM IN METU NON PONERE!
EAM QUAM NIHIL ACCUSAS DAMNAS, BENE QUAM MERITAM
ESSE AUTUMAS
MALE MERERE? ID QUOD SCIS PRODEST NIHIL; ID QUOD
NESCIS OBEST?
[14.56] HOC DISSERENDI GENUS ATTINGIT OMNINO VESTRAS
QUOQUE IN
RESPONDENDO DISPUTATIONES, SED PHILOSOPHORUM MAGIS, QUIBUS EST CUM
ORATORIBUS ILLA EX REPUGNANTIBUS SENTENTIIS; COMMUNIS CONCLUSIO QUAE A
DIALECTICIS TERTIUS MODUS, A RHETORIBUS *ENTHYMEMA* DICITUR. RELIQUI
DIALECTICORUM MODI PLURES SUNT, QUI EX DISIUNCTIONIBUS CONSTANT: AUT
HOC AUT ILLUD; HOC AUTEM; NON IGITUR ILLUD. ITEMQUE: AUT HOC AUT
ILLUD; NON AUTEM HOC; ILLUD IGITUR. QUAE CONCLUSIONES IDCIRCO RATAE
SUNT QUOD IN DISIUNCTIONE PLUS UNO VERUM ESSE NON POTEST.
[14.57] ATQUE EX EIS CONCLUSIONIBUS [1142A] QUAS SUPRA
SCRIPSI
PRIOR
QUARTUS POSTERIOR QUINTUS A DIALECTICIS MODUS APPELLATUR. DEINDE
ADDUNT CONIUNCTIONUM NEGANTIAM SIC: NON ET HOC ET ILLUD; HOC AUTEM;
NON IGITUR ILLUD. HIC MODUS EST SEXTUS. SEPTIMUS AUTEM: NON ET HOC ET
ILLUD; NON AUTEM HOC; ILLUD IGITUR. EX EIS MODIS CONCLUSIONES
INNUMERABILES NASCUNTUR, IN QUO EST TOTA FERE *DIALEKTIKE*. SED NE HAE
QUIDEM QUAS EXPOSUI AD HANC INSTITUTIONEM NECESSARIAE.
Etsi multipliciter superius cuncta digessimus, nec
expositionis
indiget repetita toties disputatio, erit tamen operae pretium, si quam
breuissime potero M. Tullii uerbis mediocris lucem commentationis
interseram. Septem igitur modos hypotheticos enumerans ait, cum in
connexis propositionibus id quod [1142B] est primum assumitur, ut
ostendatur secundum, primum a dialecticis modum uocari, hoc modo: Si
hoc est, illud est; quod dicit hoc, primum est, quod uero ait illud,
secundum. Assumatur ergo quod primum est, atqui hoc est; concluditur
igitur id quod secundum est, illud igitur est, uelut in his rursus
exemplis: si homo est, animal est, assumitur, atqui homo est,
concluditur, animal igitur est.
Secundum uero modum ait esse Tullius connexis
propositionibus
textum,
in quo si secundum negatur, sequitur ut id etiam quod primum est
abnuatur hoc modo;
Si hoc est, illud est;
Illud autem non est,
Igitur ne hoc quidem est.
In exemplis ita: si homo est, animal est; animal autem
non
est, homo
igitur non est. Sed Tullius ita dixit, cum id quod annexum est
negaris, [1142C] ut id quoque cui fuerit annexum negandum sit,
secundum esse modum, quasi connexa propositione affirmatiuis partibus
iuncta; uniuersaliter autem rectius diceretur, cum id quod annexum
est, id est secundum, perimitur, perimi iliud quoque cui annexum est,
id est primum, ut si affirmatiuum est id quod annexum est, negatione
perimatur; sin uero negatiuum affirmatione; et de eo quoque cui
annexum est, id est primum, idem est ut si in connexa propositione
affirmetur, in conclusione denegetur, secundum nunc propositum
Ciceronis exemplum; si uero negatiua sit propositionis prior pars, in
conclusione contraria affirmatione tollatur.
Tertium uero modum ait esse Cicero cum ea quae coniuncta
sunt,
[1142D]
denegantur, et his alia negatio rursus ad iungitur, ut quia animal
homini coniunctum est, ita dicamus: Non et homo et non animal est,
atque ex his unum ponitur, ut quod relinquitur auferatur, hoc modo:
Ponimus hominem esse, dicentes: Atqui homo est; quod ergo relinquitur,
non est animal, aufertur, atque concluditur, animal igitur est. Fit
argumentatio hoc modo:
Non et homo est et non animal;
Atqui homo est,
Animal igitur est.
Ex his nasci dicit enthymemata ex contrariis conclusa,
quibus
plurimum
rhetores uti solent; atque haec enthymemata nuncupantur, non quod
eodem nomine omnis inuentio nuncupari non possit (enthymema namque est
mentis conceptio, quod potest omnibus inuentionibus conuenire) sed
quia haec inuenta, quae breuiter ex contrariis [1143A] colliguntur,
maxime acuta sunt, propter excellentiam speciemque inuentionis commune
enthymematis nomen proprium factum est, ut haec a rhetoribus quasi
proprio nomine enthymemata uocentur. Sicut apud Graecos quoque poeta
Homerus tantum dicitur, et quisquis ex Homero aliquid profert, ita
dicere consueuit: Hunc uersum poeta locutus est, et tunc non alius
intelligitur praeter Homerum, non quod caeteri non sint poetae sed
quod excellentia huius commune nomen uertit in proprium. Fiunt uero
haec enthymemata hoc modo, ex contrariis uidelicet texta:
Hunc metuere, alterum in metu non ponere
(uelut si de Lentulo et Cethego, caeterisque diceretur)
Paucos ciues interficere metuis, ne respublica
intereat nihil laboras.
Connexum quippe est [1143B] ut quicumque noluit interire
paucos ciues,
rempublicam multo magis nolit exstingui.
Quibus cum interponitur negatio, fit ex repugnantibus
argumentum. Sed
hoc breuiter Tullius enuntiauit, nos uero argumentum in syllogismum
redigamus, a repugnantibus scilicet, ex quo enthymemata nasci solent,
hoc modo: Sit connexum, si quis metuit ciues paucos interfici, is
metuit interire rempublicam, hic interponitur negatio sic: Si quis
metuit ciues paucos interfici, is non metuit interire rempublicam,
iungitur alia negatio: Non si quis metuit paucos ciues interfici, non
metuit interire rempublicam. Quae duae negationes uni affirmationi
partes sunt, quae dicit: Si quis metuit hoc, metuit et illud, cuius
quidem assumptio est, at metuit hoc, conclusio sequitur, metuit igitur
et [1143C] illud, quae tantumdem ualet, si negando interrogetur ita,
hoc metuis, illud non metuis. Sed quia non totus (ut supra posuimus)
in his argumentationibus ponitur syllogismus sed propositio, cuius
assumptio et conclusio notae sunt, idcirco enthymema dicitur, quasi
breuis animi conceptio. Et in caeteris exemplis idem modus est.
Sed haec quidem Ciceronis similitudo non tam ex
repuguantibus
quam ex
contrariis argumentum intelligitur continere. Metuere quippe et non
metuere contraria sunt, nisi hoc ipsa uerborum prolatio a contrariis
argumentum ad repugnantiam retrahat. Nam quod dicit hunc metuere,
alterum in metu non ponere, tale est ut repugnantia uideantur. Etenim
metuere et non metuere contraria sunt. In metu autem non ponere, et
metuere, prolatione ipsa tam contraria [1143D] quam repugnantia
intelliguntur, licet eadem probetur esse sententia.
His adiecit alia rursus in exempla.
"Eam quam nihil accusas, damnas." Huius enthymematis
talis est
integer
syllogismus:
Non si nihil accusas damnas;
Sed nihil accusas,
Non damnas igitur.
Venit ergo hoc argumentum ex ea propositione connexa,
quae ex
duabus
componitur negatiuis, ita: si nihil accusas, non damnas; posteriori
uero parti detracta negatio est, et insuper tota est propositio
denegata hoc modo, non si nihil accusas, damnas, et ex ea factum est
argumentum, quod positum in interrogatione efficit enthymema, hoc
modo: quam nihil accusas, damnas, bene quam meritam esse autumas, male
mereri.
Huius quoque [1144A] enthymematis talis est ratio
</collectio>:
Non et bene meritam esse autumas, et male
mereri;
Atqui bene meritam esse autumas,
Non male igitur mereri.
Quod enthymema ex ea propositione connexa perticitur,
quae
constat ex
affirmatione et negatione, ita: si bene meritam esse autumas, non male
mereri. Cuius ex posteriore parte dempta negatione, totaque
propositione denegata, fiet propositio: non si bene meritam esse
autumas, male mereri; quod in interrogationem deductum tacit
enthymema: bene quam meritam esse autumas, male mereri.
Item: "Id quod scis prodest, nihil id quod nescis,
obest?" Hoc
quoque
enthymema tali nectitur syllogismo:
Non id quod scis prodest, et id quod nescis
non
obest;
At id quod scis prodest,
Obest igitur id quod nescis.
Hoc argumentum [1144B] ex ea propositione compositum
est, quae
duabus
affirmationibus iuncta acceperit mediam negationem et insuper denegata
est. Quod interrogatum fit enthymema hoc modo: "Id quod scis prodest,
nihil id quod nescis obest?"
Omnium uero superius exemplorum ista sententia est. Nam
quam
quisquam
nihil accusat, eam damnare recte non potest; et eam quam bene meritam
esse autumat, male mereri de ea turpe est; et si id quod scit quisque
in causa proderit, oberit, si est contrarium id quod nescit. Hunc uero
locum communem esse oratoribus ac philosophis dicit sed apud illos
tertium modum, apud rhetores uero enthymema nuncupari.
Reliqui, inquit, modi plures sunt, nam cum tres superius
enumerasset
modo adiungens quatuor, plures [1144C] dixit. Hi sunt in
disiunctionibus constituti hoc modo:
Aut hoc aut illud;
Hoc autem,
Non igitur illud
qui est quartus modus a nobis quoque suprapositus ita:
Aut dies est aut nox est;
Dies autem est,
Non igitur nox est
et semper quod ait Cicero 'hoc' ad praecedens spectat;
quod
uero ait
'illud' ad consequens, siue inconnexis propositionibus siue
disiunctis.
Item:
Aut hoc aut illud
Non autem hoc,
Illud igitur.
Hic quoque quintus modus est, uelut in his exemplis:
Aut dies est aut nox est;
Non autem dies,
Nox igitur est.
Quarum conclusionum, necessitatem ex eo dicit euenire,
quia
quae in
disiunctione posita, medium non uidentur admittere, ut esse aliud
praeter eorum alterum possit, atque ideo uno sublato alterum esse,
unoque posito alterum non esse concluditur. Quod [1144D] si sit
medium, quod preter alterutrum esse possit, nec uera propositio, nec
rata est conclusio, uelut in his, aut album est, aut nigrum, id falsum
est. Esse enim praeter ea rubrum potest. Sed si ponamus esse album uel
auferamus, non nec esse erit non esse uel esse nigrum, quia quod
rubrum est, medium esse potest.
Deinde, inquit Tullius, addunt coniunctionum negantiam,
in
disiunctiuis scilicet propositionibus, hoc modo:
Non et hoc et illud;
Hoc autem,
Non igitur illud.
Idem est:
Non et nox et dies est;
Nox autem est,
Non igitur dies est.
Hic igitur sextus modus esse praedictus est.
Septimus autem est ex eadem ueniens propositione, hoc
modo:
Non et hoc et illud;
Non autem hoc,
Illud igitur
uelut si ita dicamus: [1145A]
Non et nox et dies est;
Nox non autem est,
Dies igitur est.
Quae propositiones nisi in disiunctis medioque
carentibus
rebus ratam
conclusionem habere non poterunt. Age enim ita dicamas, non et album,
et nigrum, ponamusque non esse album, non consequitur ut sit nigrum,
potest enim esse quod medium est. Huiusmodi igitur per negationem
coniunctionum (ut Tullius ait) propositio si ratas factura est
conclusiones in disiunctis rebus, medioque carentibus accommodetur,
alias non erit rata conclusio.
Distat uero propositio tertii modi a propositione sexti
et
septimi,
quod tertii modi propositio ex coniunctis nascitur. Haec uero sexti et
septimi ex disiunctis terminis existit, ut in superioribus patet
exemplis.
Ex his igitur, inquit, modis conclusiones [1145B]
innumerabiles
nascuntur, unus enim quilibet eorum modus infinitis conclusionibus
aptari potest, ueluti primus ac secundus in omnibus quae sibi connexa
sunt, quorum nullus est numerus, si quis per. sequi uelit; itemque
repugnantium infinitaest multitudo, in quibus tertius modus est
utilis; item plura disiuncta sunt in quibus quartus, et quintus, et
sextus, et septimus pluriumum ualent. Atque in his, inquit, omnis fere
est dialectica sed ad topicos locos tres primi modi sunt necessarii,
qui antecessionem, consecutionem et repugnantiam tenent. Reliqui uero
complendae disputationis magis gratia quam quod ad hanc institutionem
necessarii fuerint uidentur adiecti. [1145C]
[14.58] PROXIMUS EST LOCUS RERUM EFFICIENTIUM; QUAE
CAUSAE
APPELLANTUR; DEINDE RERUM EFFECTARUM AB EFFICIENTIBUS CAUSIS. HARUM
EXEMPLA, UT RELIQUORUM LOCORUM, PAULO ANTE POSUI EQUIDEM EX IURE
CIVILI; SED HAEC PATENT LATIUS.
[15.58] CAUSARUM [ENIM] GENERA DUO SUNT; UNUM, QUOD VI
SUA ID
QUOD SUB
EAM VIM SUBIECTUM EST CERTE EFFICIT, UT IGNIS ACCENDIT; ALTERUM, QUOD
NATURAM EFFICIENDI NON HABET SED SINE QUO EFFICI NON POSSIT, UT SI
QUIS AES STATUAE CAUSAM VELIT DICERE, QUOD SINE EO NON POSSIT EFFICI.
[15.59] HUIUS GENERIS CAUSARUM, SINE QUO NON EFFICITUR,
ALIA
SUNT
QUIETA, NIHIL AGENTIA, STOLIDA QUODAM MODO, UT LOCUS TEMPUS MATERIA
FERRAMENTA ET CAETERA GENERIS EIUSDEM; ALIA AUTEM PRAECURSIONEM
QUANDAM ADHIBENT AD EFFICIENDUM ET QUAEDAM AFFERUNT PER SE ADIUVANTIA,
ETSI NON NECESSARIA, UT: AMORI CONGRESSIO CAUSAM ATTULERAT, [1145D]
AMOR FLAGITIO. EX HOC GENERE CAUSARUM EX AETERNITATE PENDENTIUM FATUM
A STOICIS NECTITUR. ATQUE UT EARUM CAUSARUM SINE QUIBUS EFFICI NON
POTEST GENERA DIVISI, SIC ETIAM EFFICIENTIUM DIVIDI POSSUNT. SUNT ENIM
ALIAE CAUSAE QUAE PLANE EFFICIANT NULLA RE ADIUVANTE, ALIAE QUAE
ADIUUARI VELINT, UT: SAPIENTIA EFFICIT SAPIENTIS SOLA PER SE; BEATOS
EFFICIAT NECNE SOLA PER SESE QUAESTIO EST.
Post eum locum qui in conditione est constitutus,
consequens
erat is
qui considerabatur ex causis; post hunc is enumeratus locus est qui,
in effectis causarum positus, argumenta praestabat. Quorum quidem
superius M. Tullius exempla proposuit, nunc rationem latius tractat.
Cum igitur Aristoteles quatuor posuerit causas, quibus
unumquodque
conficitur: [1146A] primam, quae mouendi principium est; secundam, ex
qua fit aliquid, quam materiam uocat; tertiam rationem ac speciem, qua
unumquodque formatur; quartam, finem propter quem quodlibet efficitur,
at uero M. Tullius principalem causarum diuisionem facit in ea quae
efficiant aliquid et in ea sine quibus effici nequeant, ut id quod
efficit, ad eam causam referatur in qua motus principium constitutum
est, id uero sine quo non fit aliquid, tum ad intellectum materiae
transferatur, uel eorum quae coniuncta materiae efficientis adiuuant
facultatem, tum ad reliquas causas ducatur, ut paulo posterius
apparebit.
Eius igitur causae, quae ui sua id quod subiectum est
efficit,
tale
proponit exemplum, ut ignis accendit: nam accensionis ipsius causa
ignis [1146B] est, et id efficere potest, atque illud quod accenditur,
mouet atque permutat. Eam uero causam, sine qua id quod faciendum est
fieri nequit, ab una eius parte designat, ueluti cum dicit aes causam
esse statuae, quod sine eo status noc possit existere: hoc enim, ut
per faciendam diuisionem clarescet, non ea ipsa est causa sine qua non
efficitur sed pars eius esse monstrabitur.
Eam uero causam sine qua id quod faciendum est, effici
non
potest,
diuidit hoc modo: alia enim sunt quieta, nihil agentia sed stolida
quodammodo, ac per se, nisi agendi extra motus accesserit, immobilia:
horum exempla, ut locus, tempus, materia, instrumentum. Omne enim
quod fit, locum nec esse est habere subiectum, in quo nisi aliquid
[1146C] fiat, locus ipse immobilis est, ad aliquid explicandum.
Itemque materia et instrumenta, nisi manu moueantur artificis, ipsa
naturaliter nihil egerint. Tempus quoquo operationi subiectum est,
quae si desit, nihil ipsum propriae naturae ratione perfecerit. Atque
haec quidem sunt quae nihil agentia, tamen causae sunt, si his
efficiens operatio superueniet.
Alia uero quae in motu posita praecursionem quamdam ad
efficientiam ac
praeparationem uidentur afferre, uelut amoris causa est congressio,
quae praecessit, et amor flagitii. Ex his, inquit, causis Stoica
disputatio fatum connectit. Fatum enim dicunt esse praecedentium
causarum subsequentiumque perplexionem quamdam et catenae more
continentiam, hoc modo: Ideo profectus est peregre, quoniam parentum
iracundiam [1146D] ferre non puterat; idcirco parentum iracundiam
successione non ferebat, quia amicae amore detinebatur, idcirco
amabat, quod saepe fuerat ante congressus; ideo congressus est, quia
aliquid ut congrederetur praecessit. Itaque ordine praecedentium
consequentiumque rerum fatum (ut dicit) a Stoicis nectitur.
Item diuidit eam causam quae ui sua efficit aliquid in
eam
quae ad
etficiendum sibi sufficit, eamque qua extrinsecus adminiculationis
indigeat. Sufficit igitur sibi ad efficiendum causa, ut sapientia
efficere sapientes per se nullo penitus adiuta solet. Sed haec an sola
beatos efficere possit, quaeritur an ei sint extrinsecus addenda quae
iuuent, uel fortunae bona, uel corporis, itaque ea causa quae ui sua
efficit aliquid, aut talis est, ut ei nulla sint extrinsecus adiuncta
[1147A] quaerenda, ueluti artifici instrumenta quaedam, quibus id quod
efficiendum est explicet atque conformet.
Earum uero omnium quae Tullius statuit in alterutra
diuisione
causarum, illa quidem quae ui sua explicant ea quorum causae sunt,
omnia tam per se ad efficiendum ualentia, quam quaesiti extrinsecus
iuuaminis indigentia, in ea Aristotelicae diuisionis causa locabuntur,
quae est principium motus. Quanquam de sapientia tali causae non
conuenit exemplum sed potius ad rationem formamque contendit Namque
sapientia ratione quadam atque forma efficit sapientes. Eius uero
causae quam Tullius refert, sine qua non fit aliquid, materia quidem,
tempus et locus, id est, ex quo fit, uel in quo fit, quae sunt
efficienti substantia naturae: ut uno intellectu comprehendantur,
[1147B] uel materia sunt, uel materiae uice supposita; instrumenta
uero ei causae sunt quae ad finem spectant sed non ipsa finis, quia
non finis instrumenta respicit sed haec tinem. Instrumenta
namque
propter aliquem finem parantur.
Sed mirum uideri potest cur congressionem amoris causam
non
interea
enumerauit, quae habent efficiendi uim sed inter eas posuerit causas,
sine quibus effici non potest, cum tamen agat aliquid atque
moueat. Nam ipsa congressio aliquid uidetur efficere, similisque est
ei caasae quae ipsa quidem habet efficiendi uim sed sine adminiculo
non potest, ueluti cum quaeritur de sapientia an sola beatum possit
efficere. Sed Merobaudes rhetor ita disseruit, earum causarum, quae
efficiendi uim haberent, eam esse facultatem, ut [1147C] etiamsi
adiumentis extrinsecus indigeant, effectus tamen earum ad id spectet
quod efficiendum est. At in his causis quae sunt praecursoriae,
etiamsi eis antecedentibus aliquid existit, non tamen id quod existere
intelligitur praecursio principaliter operatur. Sed ista quidem ueluti
sub quadam occasione praecurrit, illa uero res quae existeret dicitur,
aliis operantibus nascitur, uelut in congressione solum est
fieri. Fortasse enim non propter amorem quisque congreditur sed
praecedente congressione amor existit, quem non congressio
principaliter appetebat. Itaque quoniam praeter congressionem amor
existere non potuit, recte intereas causas congressio locata uidetur
sine quibus non efficitur; quoniam uero non efficit ui sua,
quandoquidem nec principaliter ut efficiat, spectat [1147D] sed tantum
ea ante aliquid existit, recte inter praecursorias, ac non inter
efficientes causas est collocata.
[15.60] QUA RE CUM IN DISPUTATIONEM INCIDERIT CAUSA
EFFICIENS
ALIQUID
NECESSARIO, SINE DUBITATIONE LICEBIT QUOD EFFICITUR AB EA CAUSA
CONCLUDERE.
[16.60] CUM AUTEM ERIT TALIS CAUSA, UT IN EA NON SIT
EFFICIENDI
NECESSITAS, NECESSARIA CONCLUSIO NON SEQUITUR. ATQUE ILLUD QUIDEM
GENUS CAUSARUM QUOD HABET VIM EFFICIENDI NECESSARIAM ERROREM AFFERRE
NON FERE SOLET; HOC AUTEM SINE QUO NON EFFICITUR SAEPE CONTURBAT. NON
ENIM, SI SINE PARENTIBUS FILII ESSE NON POSSUNT, PROPTEREA IN
PARENTIBUS CAUSA FUIT GIGNENDI NECESSARIA.
[16.61] HOC IGITUR SINE QUO NON FIT, AB EO IN QUO CERTE
FIT
DILIGENTER
EST SEPARANDUM. ILLUD ENIM EST TAMQUAM:
UTINAM NE IN NEMORE PELIO --
NISI ENIM 'ACCIDISSENT ABIEGNAE AD TERRAM [1148A]
TRABES,'
ARGO ILLA
FACTA NON ESSET, NEC TAMEN FUIT IN HIS TRABIBUS EFFICIENDI VIS
NECESSARIA. AT CUM IN AIACIS NAVEM CRISPISULCANS IGNEUM FULMEN
INIECTUM EST, INFLAMMATUR NAVIS NECESSARIO.
Prima quidem causarum diuisio, secundum Tullium, fuit in
ea
quae
efficerent aliquid, et ea sine quibus effici non posset, atque illud
quidem quod efficeret, in gemina item partitus est, scilicet in id
quod ad efficiendum aliquid necessariam uim possideret, neque ullius
indigeret extrinsecus adiumenti, etinid quod nisi illis adiuuantibus
operari atque efficere non posset. Ac primum de ea loquitur causa quae
efficiendi uim tenet, eius enim ea pars cui efficiendi necessitas
adest, statim secum conclusionem comitem [1148B] trahit; dicta enim
causa, quae necessario ac quid efficit, effectus etiam nec esse est
consequatur, ueluti si solem adfuisse quis dixerit, lucem quoque
adfuisse monstrabit, aut cum alicui ad esse sapientiam dixerimus,
sapientem nec esse est fateamur.
At in his causis efficientibus quae extrapositis
indigent
adiumentis,
non eadem ratio est; neque enim ut quaeque huiusmodi causa dicitur,
ita nec esse est affectum sequi. Non enim huiusmodi causa necessario
efficit quod uult, nisi extrapositis auxiliis adiuuetur; idem est
etiam in ea causa quae ipsa quidem efficiendi uim non habet sed sine
ea non prouenit effectus. Nam, ut Tullius quoque commemorat, nullam in
efficiendis rebus adhibet necessitatem, atque ideo dicta causa non
statim sequitur effectus. Neque enim si congressus [1148C] est, mox
amauit, nec si fuit aes, statuam quoque fuisse nec esse est.
Ex quo aliarum causarum partitio nascitur. Aliae namque
causae
sunt
necessariae, aliae minime. Non necessariarum aliae sunt efficientes,
aliae sine quibus non efficitur. Necessariarum uero causarum conclusio
non solet conturbare: ut enim haec causa fuerit dicta, statim in
conclusione sequustur effectus. Non necessariarum uero, quae sunt
partim efficientes, quod nunc tacuit sed paulo ante praedixit, non
habent subsequentem effectae rei conclusionem. Neque enim si liberi
sine parentibus non sunt, idcirco in parentibus efficiendi causa
necessaria fuit, cum uideamus in hominum esse potest ate ne
gignant. Ea uero causa quae ipsa quidem non efficit sed sine
ipsa effici non potest, huiusmodi est quemadmodum [1148D] Enniano uersu
declaratur: NISI ENIM CECIDISSENT ABIEGNAE TRABES AD TERRAM, ARGO ILLA
FACTA NON ESSET. Ex trabibus namque Argo facta est sed nulla inerat
trabibus necessitas, ut ex eis fieret nauis; at uero ea causa quae est
efficiens, et quae in se suam continet necessitatem, talis est. Quale
CUM IN AIACIS NAVEM IGNEUM CRISPISULCANS FULMEN INIECTUM EST,
statim enim accendi nec esse est nauim, quia ignis accendend
necessaria causa est.
Et sensus quidem est huiusmodi, ordo autem paulo
confusior
est, ait
enim hoc modo: ATQUE ILLUD QUIDEM GENUS CAUSARUM, QUOD HABET VIM
EFFICIENDI NECESSARIAM, ERROREM AFFERRE NON FERE SOLET; HOC AUTEM SINE
QUO NON EFFICITUR, SAEPE CONTURBAT. Quod cum dixisset, cumque [1149A]
uel utriusque uel alterius exemplum ponere debuisset, neutro
conueniens exemplum similitudine dedit. Namque cum uel necessariam
causam efficientem, uel eam sine qua non efficitur, proposuisset, eius
causae posuit exemplum, quae efficiat quidem aliquid sed non sine
extrapositis adiumentis, hoc modo: NON ENIM SI SINE PARENTIBUS FILII
ESSE NON POSSUNT, PROPTEREA CAUSA FUIT IN PARENTIBUS GIGNENDI
NECESSARIA. Parentes enim et maxime masculini sexus efficiens causa
est sed non sine femina, id est non sine materia quadam, et ea causa
sine qua fieri non possit, cum ipsa uim efficiendi non habeat.
Itaque nec causa necessariae et efficientis posuit
exemplum,
nec eius
sine qua fieri nihil possit sed efficientis quidem, non tamen
necessariae sed uidetur tacuisse [1149B] in propositione id cuius
posuit exemplum; ita enim apertius dici potuisset: ATQUE ILLUD QUIDEM
GENUS CAUSARUM, QUOD HABET VIM EFFICIENDI NECESSARIAM, ERROREM AFFERRE
NON FERE SOLET; HOC AUTEM quod non habet efficiendi uim necessariam;
uel HOC SINE QUO NON EFFICITUR, SAEPE CONTURBAT. Itaque sic
intelligendum est quasi ita sit dictum; nam de necessaria causa nullum
posuit exemplum. Quod uero subiecit, utrisque causis conuenit
posterius enumeratis, tam efficienti non necessariae, quam eius sine
qua nihil efficitur. Parentes namque tam masculini sexus quam feminini
esse dicuntur, quorum quidem masculini sexus ea causa est quae
efficiat sed non necessaria. Feminini uero ea quae non efficiat sed
sine qua effici [1149C] non possit.
Quae cum ita sint, discernendae sunt causae et
peruidenda
necessitas,
nec omnis causa praemittenda ut subsequatur effectus sed ea tantum in
qua est efficiendi necessitas, etiamsi extrinsecus adiumenta
defuerint.
[16.62] ATQUE ETIAM EST CAUSARUM DISSIMILITUDO, QUOD
ALIAE
SUNT, UT
SINE ULLA APPETITIONE ANIMI, SINE VOLUNTATE, SINE OPINIONE SUUM QUASI
OPUS EFFICIANT, VEL UT OMNE INTEREAT QUOD ORTUM SIT; ALIAE AUTEM AUT
VOLUNTATE EFFICIUNT AUT PERTURBATIONE ANIMI AUT HABITU AUT NATURA AUT
ARTE AUT CASU: VOLUNTATE, UT TU, CUM HUNC LIBELLUM LEGIS;
PERTURBATIONE, UT SI QUIS EVENTUM HORUM TEMPORUM TIMEAT; HABITU, UT
QUI FACILE ET CITO IRASCITUR; NATURA, UT VITIUM IN DIES CRESCAT; ARTE,
UT BENE PINGAT; CASU, UT PROSPERE NAVIGET. NIHIL HORUM SINE CAUSA NEC
QUIDQUAM OMNINO; SED HUIUSMODI CAUSAE NON NECESSARIAE. [1149D]
Facit aliam rursus causarum diuisionem ita: CAUSARUM
enim
ALIAE SUNT
quae sua quadam ui, SINE APPETITIONE, SINE VOLUNTATE, SINE OPINIONE
unum atque eumdem in efficiendis rebus ordinem tenent, ut est interire
omnia quae orta sunt. Nam quia ortum est, idcirco etiam nec esse
interire, nec tamen ipse ortus, ut caetera intereant, uel appetitu
aliquo, uel uolutate uel opinione efficit; sed ita est ab aeterno
rerum statu, ut quidquid ortum est, quia accepit esse, aliquando etiam
esse desistat. Item ALIAE sunt causae quae AUT in VOLUNTATE AUT in
PERTURBATIONE ANIMI AUT in HABITU AUT in NATURA AUT in ARTE CASUue
consistunt. VOLUNTATE, ut si quaerat aliquis cur Trebatius [1150A]
librum legat, respondebitur, quia legendi uoluntas est. PERTURBATIONE
animi, ut si quis timore pallescat, aut urbem fugiat, bellis ciuilibus
conturbatas. HABITU, UT si idcirco Trebatius FACILE. de iuris ratione
responderit, quoniam multo usu constantem ciuilis scientiae habitum
tenet, uel si quis idcirco irascatur facile, quia eius animus per
iracundiae habitum efferatus est. NATURA, ut si quis idcirco dicatur
irasci, quia naturaliter iracundus est, id quod in dies uitium
crescat. ARTE, ut si idcirco bene quisque pingat, quia eius artis
peritus esse proponatur. CASU, ut quae in nostra potestate nullo modo
sunt, fiunt tamen, uelut in certo praesertim tempore, prosperitas
nauigandi. Atque horum omnium nihil a causa uacuum est, nec [1150B]
quidquam est in rebus quod non aliqua causa perficiat. Omnia enim quae
fiunt habent aliquam rationem cur facta sint, quam si quis reddere
possit, causam quoque reddiderit. Id est enim causa propter quam
unumquodque fit.
Omnes uero causae quae uel ex uoluntate, uel
perturbatione
animi
intelliguntur, ad eam causam pertinent quae est mouendi principium, ut
in Aristotelica diximus diuisione. Haec enim ut aliquid efficiatur,
mouendi principium sunt, at in arte, uel habitu, uel natura, illa
causa est, quae in ratione consistit. Species enim ac ratio
uniuscuiusque efficiendae rei in arte et habituet natura posita
est. Casus uero exterior causa, nec inter principales annumeratur
secundum Aristotelem. Secundum uero M. Tullium casus est latens
effectae rei causa; quod quale sit paulo posterius designabitur.
[1150C]
[16.63] OMNIUM AUTEM CAUSARUM IN ALIIS INEST CONSTANTIA,
IN
ALIIS NON
INEST. IN NATURA ET [IN] ARTE CONSTANTIA EST, IN CAETERIS NULLA.
[17.63] SED TAMEN EARUM CAUSARUM QUAE NON SUNT
CONSTANTES
ALIAE SUNT
PERSPICUAE, ALIAE LATENT. PERSPICUAE SUNT QUAE APPETITIONEM ANIMI
IUDICIUMQUE TANGUNT; LATENT QUAE SUBIECTAE SUNT FORTUNAE. CUM ENIM
NIHIL SINE CAUSA FIAT, HOC IPSUM EST FORTUNAE EVENTUS; OBSCURA CAUSA
ET LATENTER EFFICITUR. ETIAM EA QUAE FIUNT PARTIM SUNT IGNORATA PARTIM
VOLUNTARIA; IGNORATA, QUAE NECESSITATE EFFECTA SUNT; VOLUNTARIA, QUAE
CONSILIO.
[17.64] [QUAE AUTEM FORTUNA, VEL IGNORATA VEL
VOLUNTARIA.] NAM
IACERE
TELUM VOLUNTATIS EST, FERIRE QUEM NOLUERIS FORTUNAE. EX QUO ARIES
SUBICITUR ILLE IN VESTRIS ACTIONIBUS: SI TELUM MANU FUGIT MAGIS QUAM
IECIT. CADUNT ETIAM IN IGNORATIONEM [1150D] ATQUE IMPRUDENTIAM
PERTURBATIONES ANIMI; QUAE QUAMQUAM SUNT VOLUNTARIAE -- OBIURGATIONE
ENIM ET ADMONITIONE DEICIUNTUR -- TAMEN HABENT TANTUS MOTUS, UT EA
QUAE VOLUNTARIA SUNT AUT NECESSARIA INTERDUM AUT CERTE IGNORATA
VIDEANTUR.
Rursus causarum diuisionem aliam claram ac perspicuam
prodit.
Causarum
namque aliae sunt constantes, alia uero inconstantes. Constantes sunt,
quarum non fereuariatur effectus; inconstantes uero, quae huc atque
illuc facilioribus mutationibus transferuntur.
Omnia igitur quae ex natura atque arte descendunt,
constantia
sunt. Natura quippe atque ars suum semper opus efficiunt, nisi
subiectae materiae obstet incertum. Nam quod unus idemque artifex ex
eadem saepe materia non admodum similes statuas [1151A] format, non
est haec in arte uarietas sed tum in artificis manu, quae integritatem
artis assequi non potest, tum in ipsa materia, quae efficientiae atque
formae non aequaliter cedit. Idem est in natura, seruat namque
constantiam suam, cum hominem format ex homine. Itaque similia in
caeteris ex similibus gignit: at cum monstrosum aliquid effertur, non
naturae uitio sed materiae potius applicatur, ex qua id quod efficere
contendebat, non ita potuit natura explicare.
Sed inter constantes causas habitus quoque debuit
adiungi; nam
quod
habitu cuiusque lit, id constans, nec mutabile esse solet;
quandoquidem idcirco habitus dicitur, quia diuturnitate habendi in
naturae similitudinem uertitur. Sed forsan Tullius uidit quod natura
atque ars, non tam in effectibus [1151B] constantes quam in propria
ratione esse intelliguntur, in tantum ut quod ars ac natura delinquit,
materiae saepius imputetur, habitus uero ipse consuetudine quadam
collectus est, qui non ratione aliquid et propria constantia sed usu
facit, atque idcirco forsitan habitum, qui inter caetera praeter artem
et naturam uidebatur esse constantior, a causis constantibus
segregauit.
Ea uero quae non sunt constantia, in ea diuidit quae
sunt
perspicua,
et in ea quae latent. Perspicua sunt quae ab animi quolibet motu uel
appetitione, uel iudicii ratione profecta sunt; latent uero quae
fortunae subiacent. Nam quia non ignorat animus in quam partem
declinet, qui tametsi boni aliquanio habet iudicium, nunquam tamen
eius rei quam efficit notionem relinquit, praetereos qui funditus
[1151C] mente capiuntur, et in quibus iam nulla uoluntas est, nec esse
est nota esse, quae ex uoluntate uel animi iudicio fiunt. Fortuna uero
atque casus semper ignotus est. Cuius quidem natura aeque incerta est,
atque ea quae casibus ipsis fiunt.
Sed M. Tullius definit esse casum, euentum causis
latentibus
effectum;
quae non uidetur integra definitio: quid enim, si adhuc lateret quibus
causis solis defectus lunaeue contingeret, num idcirco casu atque
fortuna fierent, quae constantibus caeli motibus
administratur? An
casus quidem putaretur ab his qui defectus rationem reperire non
possent, per se autem consideratus, nullo quidsm modo esset casus. Sed
M. Tullius non quod uideretur esse casus, his qui eius naturam minime
perspexissent sed qui omnino fortunae euentus esset [1151D]
definitionis rationem monstrabat. Euentum uero latentibus causis
Cicero casum esse ita concludit: Cum omnia certis de causis fiant,
quorum ratio cognoscitur, eorum euentus casu fieri non posse
monstrantur sed putantur aliqua fieri casu eorum quorum causa nulla
ratione cognoscitur. Ex quo euenit ut fortunae sit euentus, qui
latentibus causis efficitur. Hic igitur in rebus quidem ipsis
constantiam ponit, casum uero non re sed opinione metitur. Quo fit ut
si aliter effectae remouerit causam, id quod accidit fortunae non sit
euentus, idem tamen sit alteri fortunae euentus, si rationem alter
ignoret. Quod uero omnium rerum causas esse dicit, non determinat
quales, atque ideo nec de fortuna ipsa, [1152A] quorum euentum causa
sit, monstrat.
Nec me saeuae hominum mentes arrogantiae notent, quod
uelut
affectata
auctoritate Tullianis sententiis pugnem, cum aduersus eas si quid
uidebitur non nostra sed ab antiquissimis tractata compensem. Quod si
nostra quoquo diceremus, oporteret tamen eos non personarum uetustatem
sed eorum quae opponuntur considerare rationem, nec odisse potius quae
aduersus magni nominis uiros dicuntur, quam contraria, si possent,
argumentatione reuincere. Nam si eis M. Tullius in definitione rerum
nimium placet, quaenam est inuidia nos quoque Aristotelicam rationem
probare?
Quod si intemperanter molestissimi esse pergunt, audiant
M.
Tullium secundo Tusculanarum disputationum libro adhortantem potius,
atque ad [1152B] certamen uocantem, hoc modo:
Sed tamen tantum abest ut scribi contra nos
nolimus,
ut id etiam maxime optemus. Ipsa enim Graeciae philosophia
nunquam in honore tantum fuisset, nisi doctissimorum
contentionibus, dissensionibusque creuisset; quamobrem hortor
omnes,
qui facere id possunt, ut eius quoque generis laudem iam
languenti Graeciae eripiant, et transferant in hanc urbem, sicut
reliquas omnes, quae quidem erant expetendae studio atque
industria
sua maiores nostri transtulere.
Et rursus, nos qui sequimur probabilia nec, ullraquam
quod
uerisimile
occurrit, progredi possumus, et refelli sine pertinacia et refellere
sine iracundia parati sumus. Quocirca quae malum ratio est ipsius
M. Tullii uoluntatem iudiciumque conuellere, cum eiusdem contra nos
sententiis atque [1152C] auctoritate nitantur?
Sed si cui commentarios nostros inspicere uacuum fuerit,
sciat
haec
nos ex Aristotelis secundo Physicorum uolumine aduertisse, quae
tametsi altioris philosophiae disputationes tangunt, non est tamen
studiis inuidendum, si rhetoricis quoque ac dialecticis
disputationibus admisceamus, qua sunt profundiora naturae, neque
pigrescere ac dilassari animos dignum est, quos intentiores ac uegetos
ipsa rerum ambiguitas et uariarum cognitio speculationum deberet
efficere, eum praesertim ea librorum natura sit, ut ad legendum
studiosos teneat, nullum cogat ignauum. Dicamus igitur quid euentus
sit fortunae, uel quarum sors causa esse dicatur.
Omnia igitur sunt uel immutabiliter ac semper, ut quod
sol
oritur; uel
saepius, ut quod equus quadrupes [1152D] nascitur; uel raro, ut si
equus cum quinque uel tribus pedibus procreetur; uel aeque, ut in
quibus faciendarum rerum nihil interest, quo potius uoluntatem
uergamus. Atque illud quidem quod semper fit, nihil habet oppositum,
quod ullo modo aliter fiat; id uero quod saepe contingit habet ;
aduersum, id quod rarius euenit, neque enim saepius fieret, ac non
semper, nisi diuersum raro quidem sed aliquando contingeret. Quod
igitur ex fortuna tit, in sempiternis non est; quis enim casu solem
dicat oriri? Ne in his quidem quae frequentius fiunt; nullus enim casu
equum dixerit esse quadrupedem. Nee uero in his quae fieri aequaliter
solent; nam quae uoluntaria sunt non uidentur esse fortuita. Restat
igitur [1153A] ut in his fortunae euentus sit, quae rarius
fiunt. Eorum uero quae fiunt, partim finem aliquem spectant, partim
minime.
Quis enim finis esse potest, si manum extendam, si genua
complicem,
atque aliquid iacens humi tollam, quod nullis usibus applicem? At uero
ea quae aliquem finem spectant partim uoluntatis sunt, partim
naturae. Voluntatis, ut siquis idcirco domo egrediatur, ut uideat
amicum. Naturae, ut quod est in animalibus. Omnia quae ab ea fiunt
certam animalis respiciunt utilitatem, atque ad eius salutem
conseruationemque omnium membrorum momenta sunt constituta. Casum
igitur ac fortuitos euentus in his esse ponimus, quae cum rarius
fiant, in his tamen per accidens eueniunt, quae propter aliquid fiunt.
Veluti si quis egressus domo ut amicum uideret, [1153B]
praeteriens
cadente. desuper lapide ictus est: id igitur quod euenit, in
rariore
causa ponendum est, accessit uero ei uoluntati, quae certum
respiciebat finem. Ea uero fuit domo egrediendi causa, ut amicum
uideret. Rursus, quoniam lapsis naturaliter grauis est, grauitas uero
terram petit, casus quidem lapidis propter aliquid naturaliter factus
est; ad id enim lapidis natura tendebat, ut in suum locum pondus
ueniens conquiesceret. Sed huic naturali intentioni accidit id quod
rarius euenit scilicet ut percuteret caput; quo fit ut sit secundum
Aristotelem fortuna uel casus, causa per accidens rarius eueuientum in
his rebus quae propter aliquid fiunt. Quae cum ita sint, cumque
definitio Aristotelica a Tulliana plurimum discrepet, illud tamen in
utrisque [1153C] constat, id quod fortunae subiectum est, incertis
casibus semper esse suppositum. Nam licet in his rebus saepe fortuna
suos experiatur actus, quae uoluntate sunt, et ad aliquem finem
referuntur, extra tamen accidit quod fortunae est, nec ab eo tine
uenit, quem sibi animus ante perspexerat.
Sed cum Cicero diuisisset causas in eas quae perspicuae
sunt,
et in
eas quae laterent, cumque eas quae perspicuae sint diceret esse quae
appetitionem animi iudiciumque tangerent, manifestum est eum uel
artem, uel uoluntatem, uel perturbationem, uel habitum in his causis
ponere quae perspicu ac sunt; uoluntas quippe atque animi
perturbatioin appetitione ponitur, saepe enim ex perturbatione aliquid
appetimus, artem uero uel habitum in iudicio; arte namque iudicamus,
[1153D] habitus uero ad utrumque pertinet: nam et uoluntates
consuetudo ministrat, et multo usu peritiaque fit quaedan constantia
iudicandi. Casum in non perspicuis posuit.
De natura incertum est utrum inter perspicuas an inter
latentes ipsam
coliocet: nam si inter latentes causas, ipsam naturam casum uideretur
putare: cuius opinionis nulla ratio est Quod si inter perspicuas,
quaenam appetitio animi uel iudicium in natura est? Neque enim
appetendo aliquid uel iudicando facit natura, nisi forte quoniam ex
ipsa saepe habilitas quaedam mentis et corpori existit, quae habi lit
as ad unamquamque rem adiuuat uoluntatem; id enim maxime uolumus ad
quod habiles sumus. Sed natura inter perspicuas causas [1154A]
ponitur, quae iudicio quoque coniuncta est, ut si naturaliter sano
quisque iudicio compositus est: appetitioni etiam, ut si naturaliter
aliquid animus petat.
His adiungit aliam causarum diuisionem; ait enim alias
causas
esse
uoluntarias, alias ignoratas: uoluntarias, eas quaecumque ex iudicio
ueniunt animi; ignoratas in quibus necessitas domina est, id est in
quibus aut omnino non uolumus, aut ne si uelimus quidem aliter facere
possumus, ut in natura atque casu. Necessitate enim quadam naturae
grauia deorsum feruntur, necessitate item factum dicimus, ut aliquis
ignorans iacto trans parietem lapide praetereuntem hominem
peremerit. Eaque necessitas talis est, non quod aliter fieri non
potuisset, nisi ut lapide iacto percuteret sed quia uoluntas defuit,
et non [1154B] idcirco, quia uoluit, fecit. Prior uero necessitas iam
talis est, in qua nulla uoluntas est, uel ea quae est, ne id quod
cupit efficiat, ualidiore necessitate constringitur. Nam cum lapsis
deorsum propria grauitate deponitur, nulla uoluntas est sed tantum
naturae necessitas; at si homo deorsum cadat, est quidem non cadendi
uoluntas sed ferri quo non uult, ualidior naturae causa compellit.
Voluntatem uero a fortuitis euentihus uno eodemque
aptissimo
secreuit
exemplo, ueluti si telum manu iaciat, nolensque feriat praetereuntem.
Nam iecisse ex uoluntatis principio nascitur. Idcirco enim iecit, quia
uoluit. Ignorauit uero quod perculeret; neque enim iecisset, si se
percussurum praeuidere potuisset. Neque iecit, quia uoluit percutere.
Si autem non ignorasset, non percutere [1154C] potuisset. Unde etiam
machinamentum quoddam atque defensio in iuris peritoram responsionibus
inuenitur, hoc modo: Si telum manu fugit magis quam iecit; nam si quis
caedis accusetur, optima solet esse defensio, si alia non suppetit,
fugisse manu telum, magis quam uoluerit iecisse, ut non uoluntati,
quae condemnatur in culpis sed ignorantiae factum tribuatur.
De perturbationibus autem animorum paulo confusius
iudicium
est. Dubitari enim potest utrum ex uoluntate, an necessitate, an ex
ignoratione uenerit, quod perturbatione peccatur: uidentur enim
uoluntaria esse peccata, quoniam qui perturbatus est appetit aliquid,
aut fugit. Sed in hoc perturbatio eius apparet, quod non fugienda
uitat, et non appetenda nimis exoptat. Porro autem quoniam in
perturbationibus [1154D] sunt confusa iudicia (neque enim aliter id
quod fugiendum est saepe appetunt perturbati, nisi obcaecato
obscuratoque iudicio), quod uero fit animi confusione, saepe tale est
ut nollet admisisse qui fecit, et euenit ut non inter uoluntarias sed
inter ignoratas uel necessarias causas animorum perturbatio sit; in
tantum uero qui perturbatus est, a uera discretione discedit, ut in
eam possit recta bene consulentium admonitione reduci. Quo fit ut
animorum perturbatio iure a causis uoluntariis segregetur, et aut in
ignoratione, aut in necessitate ponatur.
Nam quod ait: TAMEN HABENT TANTOS MOTUS, UT EA QUAE
VOLUNTARIA
SUNT,
AUT NECESSARIA INTERDUM, AUT CERTE IGNORATA VIDEANTUR, ita
intelligendum est: quoniam [1155A] omnis animi passio iudicium
conturbat, confundit uero rectam discretionem, si acrior fuerit quam
ut rationis retinaculis temperetur, et fit quaedam ex perturbationibus
ueluti uiolenta necessitas, ut dubium sit utrum is qui aliquid
perturbatus animo facit, ignorans faciat; ueluti cum casu ignorans
delinquit, cum futurum non prouidet casum, an sciens faciat, uel
necessitate ducatur. Quod igitur dixit: Aut necessaria esse, aut
ignorata, et diuisit a neeessariis ignorata, non pugnat contra id quod
superius dixit, ea quae ignorata sunt esse necessaria. Nam id quod est
ignoratum ita quodammodo diuidit: ignoratorum alia quadam necessitate
fiunt, dum aut nulla uoluntas est, aut ea quae est, necessitati nequit
obsistere; alia casu, cum in his faciendis, quae ignorantur, nulla
[1155B] uoluntas est.
Quod igitur dixit, perturbationes animi, [1156A] aut in
necessariis
causis poni, aut in ignoratis, id sine dubio sensisse intelligitur,
perturbationes animi, aut in his esse ignoratis in quibus ea
necessitas est, ut uoluntas obsistere non possit, aut in his in quibus
nalla uoluntas est sed sit delictum caecitate iudicii, uelut in his
qui immoderatius amoris cupiditati deseruiunt: aut enim confuso
iudicio ab honestate discedunt, et dum quasi bonum appetunt, in malum
decidunt ignorantes, atque ita in casu quodam atque errore ponitur
amor immodicus; aut nouit quidem quod appetit esse uitandum sed
maioris actu cupiditatis impellitur, atque ita inter ea necessaria
ponitur, quae aut non habent uolunt. Item, aut eam ita infirmam ac
debilem, ut nullo modo ualidioribus passionibus obnitatur.
LIBER SEXTUS
[1155B] Fore quosdam, Patrici rhetorum peritissime, non
dubitauerim,
qui hunc in Topicis altiorem ex philosophia tractatum uaria
obtrectatione reprehendant, quia inter logicam disputationem physicam
interposuit. Hi uero sunt, uel quibus hoc totum philosophari
displiceat, uel qui in argumentorum locis naturales admisceri causas
oportuisse non existiment. Sed contra priores quidem, et a M. Tullio,
et ab ipsa quodammodo humana ratione, quae in motu posita [1153C]
aliquid semper inquirit, atque amore scientiae neque decipi patitur,
neque ullo modo a ueritatis ratione traduci, saepe multumque responsum
est.
His uero qui sequestrandas ab oratorio facultate
philosophiae
disciplinas putant, respondendum breuiter existimo. Ratione quidem
reperiri quiddam potest sed melius atque facilius artifex faciet, si
in opere construendo artis facultatem atque elegantiam
comparet. In
argumentis quoque idem esse manifestum esti ui namque naturalis
ingenii argumenta promuntur. Sed ars facultatem imitata naturae uiam
quamdam rationemque reperit, qua id effici facilius ac melius possit.
In qua re illorum nec esse est reprehendatur error, qui
rhetoricam
facultatem naturalem esse dixerunt, quoniam quilibet totius artis
alienus et intendere in alterum [1155D] crimen, et sese purgare solet,
et argumento aliquid prohare contendit. Reprehendendi etiam sunt qui
eamdem facultatem in sola arte positam esse dixerunt: oportuit enim
eos animaduertere, omnem quidem artem sui materiam effectus ex natura
suscipere sed in ea tamen ratione propriam facultatem elegantiamque
experiri. Haec itaque quae artium ratio perficit, ab imperitis etiam
fieri, utcumque contigerit, possunt. Bene autem ac facile nemo efficit
nisi artis ratione fuerit instructus. Cum igitur totius operis haec
sit intentio, ut argumenta quae confusa et ueluti clausa natura
suppeditat, artificialiter uestigentur, quid sit per quod efficere id
quod promittit ars ualeat, sub exempli notatione demonstrat: ut enim
facilius argumenta reperiantur, illa res efficiet, [1156B] si
demonstrentur loci in quibus argumenta sunt collocata. Et enim ut si
quis aliquid quaerat, facilius id inuestigare possit atque inuenire,
si locus ei monstretur ubi sit positum id quod inquirit; ita etiam cum
quis argumentum inuenire conatur, si ei locus ubi argumentum sit
positum, declaretur, facilius argumentum quod quaerit ualebit
inuenire. Ita enim Aristoteles, et ita Tullius appellat eas sedes in
quibus argumenta sunt collocata, id est locos, qui ab [1156C]
Aristotele topica uocati sunt.
Sed quoniam de sedibus argumentorum loquimur, hi
cuiusmodi
sint paulo
altius expediamus; locos enim non uno modo intelligitur. Ac
relinquamus quidem eos locos quos Victorinus frustra atque
inconuenienter interserit, uelut cos qui corpora concludunt, ac
simpliciter intelligamus eos locos argumentorum esse qui intra se
continent argumenta in quibus exponendis posterius quid sit quod
dicimus clarius apparebit. Nunc communiter de tota locorum ratione,
deque argumentatione, ac de quaestionibus et propositionibus earumque
terminis uidetur esse tractandum.
Ac primum quoniam locus qui tractatur in Topicis, non
cuiuslibet rei
sed tantum locus est argumenti, exposito prius argumenti intellectu,
deinceps de loci ratione tractabimus. [1156D]
Definit igitur Tullius argumentum hoc modo: Argumentum
est
ratio quae
rei dubiae faciat fidem. Sumpsit igitur rationem ut genus. Omnes enim
iniuriosi sunt qui orationis uirtutem a sapientiae ratione seiungunt,
aliamque esse dicendi artem uelint, aliam intelligendi. Nam si nihil
orationes aliud agimus, nisi interius cogitata uulgamus, quae malum
ratio est, orationis elegantiam a sententiarum grauitate se ponere?
Quae porro sententiarum grauitas esse potest, sine earum rerum de
quibus dicendum est comprehensione? Quae uero alia disciplina naturam
proprietatemque rerum omnium docet, uel quae omnino eorum quae
intelligi possunt, scientiam profitetur, nisi haec tantum ex qua nos
pauca praesumpsimus philosophia? quae longe aliter de his ipsis in
[1157A] proprio sapientium tractatu disputare solet. Neque ita cursim
ut nos, quae sint in illorum libris solet, prolixius disserenda
sumpsissem, quis ferret insolentium hominum temeritatem prouectus suos
culpare uolentium quibus prouectibus proficerent, si studiosi potius
quam queruli esse mallent? Sed his contentionibus neque antiqua caruit
aetas, nec nos ita delicati sumus, ut quibus patientia doctissimorum
hominum saepius obstitit, fere nolimus, dum et pluribus prod esse
possumus, et sapientium iudicia consequamur. Ad quem finem hic noster
labor et totius operis summa contendit. Sed haec hactenus.
Nunc susceptae expositionis ordinem persequamur.
[17.65] TOTO IGITUR LOCO CAUSARUM EXPLICATO, EX EARUM
DIFFERENTIA IN
MAGNIS QUIDEM CAUSIS VEL ORATORUM VEL PHILOSOPHORUM [1157B] MAGNA
ARGUMENTORUM SUPPETIT COPIA; IN VESTRIS AUTEM SI NON UBERIOR, AT
FORTASSE SUBTILIOR. PRIVATA ENIM IUDICIA MAXIMARUM QUIDEM RERUM IN
IURIS CONSULTORUM MIHI VIDENTUR ESSE PRUDENTIA. NAM ET ADSUNT MULTUM
ET ADHIBENTUR IN CONSILIA ET PATRONIS DILIGENTIBUS AD EORUM PRUDENTIAM
CONFUGIENTIBUS HASTAS MINISTRANT.
[17.66] IN OMNIBUS IGITUR EIS IUDICIIS, IN QUIBUS EX
FIDE BONA
EST
ADDITUM, UBI [VERO] ETIAM UT INTER BONOS BENE AGIER OPORTET IN
PRIMISQUE IN ARBITRIO REI UXORIAE, IN QUO EST QUOD EIUS AEQUIUS
MELIUS, PARATI EIS ESSE DEBENT. ILLI DOLUM MALUM, ILLI FIDEM BONAM,
ILLI AEQUUM BONUM, ILLI QUID SOCIUM SOCIO, QUID EUM QUI NEGOTIA ALIENA
CURASSET EI CUIUS EA NEGOTIA FUISSENT, QUID EUM QUI MANDASSET, EUMVE
CUI MANDATUM ESSET, ALTERUM ALTERI PRAESTARE OPORTERET, QUID VIRUM
UXORI, QUID UXOREM [1157C] VIRO TRADIDERUNT. LICEBIT IGITUR DILIGENTER
ARGUMENTORUM COGNITIS LOCIS NON MODO ORATORIBUS ET PHILOSOPHIS, SED
IURIS ETIAM PERITIS COPIOSE DE CONSULTATIONIBUS SUIS DISPUTARE.
Diuiso causarum loco atque ordine suis partibus
distributo, de
locis
eiusdem facultate, quibusque uberius, quibusque angustius accomodetur,
uti saepe Ciceroni mos est, disserit. Primum enim inquit, oratoribus
ac philosophis, quorum in disputationibus larga materia est, multa ex
causarum loco argumentorum suppetit copia. Communis quippe oratoribus
ac philosophis hic locus esse prospicitur qui est a causis, his
naturas rerum quod est philosophiae proprium, illis quod oratoriae
facultatis est, facta probantibus. Nam et cum res quaelibet quaeritur,
[1157D] eius causae a philosophis uestigari solent. Quibus praemissis,
ut superius dictum est, comitatur statim quod concludendum est, et
oratores ad suspicionem mouendam detergendamue factorum causas
requirunt. Hoc quippe stabile in hominum mentibus manet, quod neque
factum, neque res ulla praeter illam omnium principem naturam, sine
propriis causis possit existere. Quo fit ut uberrimus causarum usus
sit in rhetorum orationibus, philosophorumque tractatu.
Sed ut hunc libellum M. Tullius scribens, pleraque omnia
Trebatio
dedisse uideatur, hunc locum iuris quoque consultis attributum esse
demonstrat, dicens: Etsi non tam uberes opportunitates habeat hic
locus in iurisperitorum responsionibus subtilius [1158A] certe atque
acutius pro ipsius artis natura tractari potest, scilicet ubertatem
quae deerat, subtilitate quae poterat inesse compensans. Habent enim
etiam ipsi proprium campum in quo eorum uirtus possit enitere. Est
enim iurisconsultorum prudentiae priuatarum quaestio causarum,
maximeque in illis negotiis; hic causarum locus examinabitur, in
quibus bonae fidei iudicia nectuntur. In his enim qui fuerit animus
contrahentium quaeri solet, qui deprehendi uix poterit, nisi
praecedentibus causis intelligatur. In his igitur iudiciis in quibus
additur ut ex bona fide iudicent, id est ubi ita iudices dantur, ut
non strictas inter litigantes stipulationes sed bonam fidem quaerant,
pluribus causarum usus est: additur ut inter bonos bene agi oportet,
considerantur mores, [1158B] inquiruntur consilia; statuitur quibus,
quidque de causis, administratum sit. In primisque in iudicio uxoriae
rei uberrimus causarum tractatus est.
Est autem iudicium uxoriae rei, quoties post diuortium
de dote
contentio est. Dos enim licet matrimonio constante in bonis uiri sit,
est tamen in uxoris iure, ut post diuortium uelut res uxoria poti
potest. Quae quidem dos interdum his conditionibus dari solebat, ut si
inter uirum uxoremque diuortium contigisset, quod melius a quius
esset, apud uirum remaneret, reliquum dotis restitueretur uxori, id
est ut quod ex dote iudicatum fuisset melius aequius esse ut apud
uirum maneret, id uir sibi retineret; quod uero non esset melius
aequius apud uirum manere, id uxor post diuortium reciperet. In quo
iudicio non tantum boni [1158C] natura spectari solet, uerum etiam
comparatio bonorum fit, ut non tam quod aequum sed melius aequiusque
est id sequendum sit. Quae omnia ex precedentibus causis inuestigari
solent. Nam si uiri culpa diuortium factum est, aequiusmelius est
nihil apud uirum manere. Si mulieris est culpa, aequius melius est
sextans retineri.
In hisque omnibus peritissimi iurisconsulti esse debent;
quo
fit ut
Trebatium quoque hortetur ad studium. Multa enim esse dicit, quae
eorum operam exspectant. Illi enim, inquit, dolum malum, illi bonam
fidem, illi aequum et bonum, illi etiam quid socius socio praestare
debeat, quid is qui alienum in se gerendum sponte negotium
suscepisset, ei cuius id negotium fuerat, quid is qui mandauerit ei
cui mandauerit suorum negotiorum [1158D] actiones, quid uir uxori,
quid uxor uiro tradiderit; quae omnia ad posteriora causae sunt, aique
exinde iudicia sumuntur idcirco enim, uerbi gratia, quodlibet illud
iudex pronuntiare debet in uxoris ac uiri causa, quia uirum hoc
praestare oportet uxori; idcirco etiam mandato rei cui mandauerit,
obligatus esse iudicandus est, quia inter mandatorem susceptoremque
negotii illud est obseruandum, omnia quoque quae quisque alteri
prmslare debet, ea in tractandis iudicandisque negotiis causae sunt.
Quocirca recte conclusit, diligenter cognitis argumentorum locis, et
oratoribus, et philosophis, et iurisconsultis argumentorum copiam non
defuturam.
[18.67] CONIUNCTUS HUIC CAUSARUM LOCO ILLE LOCUS EST QUI
EFFICITUR
[1159A] EX CAUSIS. UT ENIM CAUSA QUID SIT EFFECTUM INDICAT, SIC QUOD
EFFECTUM EST QUAE FUERIT CAUSA DEMONSTRAT. HIC LOCUS SUPPEDITARE SOLET
ORATORIBUS ET POETIS, SAEPE ETIAM PHILOSOPHIS, SED EIS QUI ORNATE ET
COPIOSE LOQUI POSSUNT, MIRABILEM COPIAM DICENDI, CUM DENUNTIANT QUID
EX QUAQUE RE SIT FUTURUM. CAUSARUM ENIM COGNITIO COGNITIONEM EVENTORUM
FACIT.
Omnia quae ad se referuntur recte dicuntur esse
cnniuncta;
ipsa enim
relatio rerum efficit coniunctionem; quod si causa alicuius causa est,
non alterius, nisi sui effectus est causa, itemque si est aliquis
effectus, ex causarum principiis uenit; iure igitur ab effectis locus,
causarum loco debet esse coniunctus. Quoniam uero semper quae ad se
referuntur aequantur, nec esse est, quae ubertas sit causarum, eadem
quoque sit effectorum. [1159B] Quoniam enim causa praeter effectum
esse non potest, cum sit causa super effectum, nec esse est ut ex
euentibus quoque atque effectibus, plurima suppetant argumenta,
siquidem ex causis etiam plurima contrahuntur. Nam sicut cuiuslibet
effectus potest causa tractari, si ex qualibet causa potest, qui sit
euentus ostendi, recteque, ait, causarum cognitio euentuum cognitionem
facit; ut enim in praedicamentis ostenditur, sciri relatiuum aliquod
non potest, praeter reliqui scientiam relatiui.
[18.68] RELIQUUS EST COMPARATIONIS LOCUS, CUIUS GENUS ET
EXEMPLUM
SUPRA POSITUM EST UT CAETERORUM; NUNC EXPLICANDA TRACTATIO
EST. COMPARANTUR IGITUR EA QUAE AUT MAIORA AUT MINORA AUT PARIA
DICUNTUR; IN QUIBUS [1159C] SPECTANTUR HAEC: NUMERUS SPECIES VIS,
QUAEDAM ETIAM AD RES ALIQUAS AFFECTIO.
[18.69] NUMERO SIC COMPARABUNTUR, PLURA BONA UT
PAUCIORIBUS
BONIS
ANTEPONANTUR, PAUCIORA MALA MALIS PLURIBUS, DIUTURNIORA BONA
BREVIORIBUS, LONGE ET LATE PERVAGATA ANGUSTIS, EX QUIBUS PLURA BONA
PROPAGENTUR QUAEQUE PLURES IMITENTUR ET FACIANT. SPECIE AUTEM
COMPARANTUR, UT ANTEPONANTUR QUAE PROPTER SE EXPETENDA SUNT EIS QUAE
PROPTER ALIUD ET UT INNATA ATQUE INSITA ASSUMPTIS ATQUE ADVENTICIIS,
INTEGRA CONTAMINATIS, IUCUNDA MINUS IUCUNDIS, HONESTA IPSIS ETIAM
UTILIBUS, PROCLIVIA LABORIOSIS, NECESSARIA NON NECESSARIIS, SUA
ALIENIS, RARA VULGARIBUS, DESIDERABILIA EIS QUIBUS FACILE CARERE
POSSIS, PERFECTA INCOHATIS, TOTA PARTIBUS, RATIONE UTENTIA RATIONIS
EXPERTIBUS, VOLUNTARIA NECESSARIIS, ANIMATA INANIMIS, NATURALIA NON
NATURALIBUS, [1159D] ARTIFICIOSA NON ARTIFICIOSIS.
[18.70] VIS AUTEM IN COMPARATIONE SIC CERNITUR:
EFFICIENS
CAUSA
GRAVIOR QUAM NON EFFICIENS; QUAE SE IPSIS CONTENTA SUNT MELIORA QUAM
QUAE EGENT ALIIS; QUAE IN NOSTRA QUAM QUAE IN ALIORUM POTESTATE SUNT;
STABILIA INCERTIS; QUAE ERIPI NON POSSUNT EIS QUAE POSSUNT. AFFECTIO
AUTEM AD RES ALIQUAS EST HUIUS MODI: PRINCIPUM COMMODA MAIORA QUAM
RELIQUORUM; ITEMQUE QUAE IUCUNDIORA, QUAE PLURIBUS PROBATA, QUAE AB
OPTIMO QUOQUE LAUDATA. ATQUE UT HAEC IN COMPARATIONE MELIORA, SIC
DETERIORA QUAE EIS SUNT CONTRARIA.
[18.71] PARIUM AUTEM COMPARATIO NEC ELATIONEM HABET NEC
SUMMISSIONEM;
EST ENIM AEQUALIS. MULTA AUTEM SUNT QUAE AEQUALITATE IPSA COMPARANTUR;
QUAE ITA FERE CONCLUDUNTUR: SI CONSILIO IUVARE CIVES ET AUXILIO AEQUA
IN LAUDE PONENDUM [1160A] EST, PARI GLORIA DEBENT ESSE EI QUI
CONSULUNT ET EI QUI DEFENDUNT; AT QUOD PRIMUM, EST; QUOD SEQUITUR
IGITUR...
Omnis comparatio duplex est: aut enim aequalia sibimet
comparantur,
aut inaequalia; sed in his quae sunt aequalia, semper eadem esse
notatur aequalitas. Inaequalia autem ingemina ueluti membra
diuiduntur, minoris scilicet atque maioris. Nam quod minus est, non
per se minus est sed com paratione maioris. Itemque quod maius est,
minoris comparatione dicitur maius. Quae cum ita sint, diuidit atque
ante oculos ponit omnium comparationem modos, et quod raro in
superioribus locis fecit, ipsas maximas propositiones ponit in
comparationibus constitutas, ut si quando loco sit nobis comparationis
utendum, habeamus quoddam, uelut inuentionis exemplar, [1160B] ad quod
quaerentem animum possimus aduertere.
Omnis igitur comparatio, aut in numero constat, aut in
specie
aut in
ui aut aliqua locata extrinsecus affectione. Nam quodcumque conferre
contendimus, aut numero comparamus, et secundum id aliud maius, aliud
minus esse decernimus; aut speciem ipsam intuentes, eamque alii
comparantes de excellentia iudicium damus; aut aliud consideramus,
quid res quaeque possit efficere, et in quantum eius progredi possit
natura, aut ex aliorum quodammodo continentia, et ex circumstantium
affectione rem quam alii conferimus intuemur.
Numero igitur quae comparantur, si ex eodem sint genere,
plura
paucioribus ante ponuntur, uelut ei bona omnia sit aequalia, iure quis
quamplura bona paucioribus anteponit. [1160C] Et est haec maxima
propositio:
Plura bona paucioribus anteponuntur
et in caeteris quoque eadem ratio perspicitur maximarum
propositionum.
At si omnia in contrario sint genere, pluralitati paucitas praeferenda
est, ut pauca mala pluribus malis, mala uero ipsa bonis nullo modo
conferuntur. Quae enim ullo modo compensantur, in eodem esse genere
debent, non in contrario. Nam cum aduersum se contraria e regione
locata sunt, conferri compararique non possunt, quod sibi intelligitur
esse inimica. Est etiam secundum numerum comparatio in temporis quoque
ratione. Nam cum tempuscertis quibusdam spatiis, diuidatur, uelut
horae, diei, mensis atque anni, ex aequalibus bonis ea magis eligenda
sunt, quae diuturnius perseuerant, quod in numero positum esse nullus
ignorat. [1160D] Ipsa enim diuturnitas plurimos esse uel dies, uel
menses, uel annos fatetur, quibus duret id quod eligitur. Longe etiam
peruagala bona, angustis et in unum minimum locum coarctatis numeri
comparatione praecedunt. Nam quae longe lateque peruagata sunt, ea in
plurimas gentes regionesque diffusa sunt; pluralitas uero cuiuslibet
rei numerum spectat. Iam uero ex quo plura propagantur bona, qui non
iudicet esse meliora his quorum est inops bonorum contractiorque
fecunditas? Quis etiam bonum quod plures imitentur ut faciant,
caeteris quae ita non sint, excellere non arbitretur, quae in numero
constare quis nesciat, quando in numero pluralibus constat?
Specie uero comparantur, [1161A] quae per seipsa
considerata
suae
quodammodo pulchritudinis merito caeteris anteferuntur. Meliora enim
sunt quae propter se, quam quae propter aliud expetuntur, ueluti salus
quae propter se excetitur, medicina propter salutem; quocirca melior
est salus quam medicina: atque haec non ad aliquem numerum, nec
postremo ad aliquam quantitatem sed ad ipsam speciem salutis ac
medicinae considerationem referentes, iudicium promimus. Illa quoque
quae innata atque insita sunt, assumptis et aduentitiis meliora
iudicantur, unde innata moribus grauitas longe amplius excellit eam
quae per imitationem affectatur. Integra etiam potius quam contaminata
melioris rei iudicium ferunt. Nam quae integra sunt, suam speciem
seruant, quae contanimata sunt atque [1161B] ex aliqua parte uitiata,
si qua etiam inerat, speciei pulchritudinem perdiderunt. iocunda minus
iocundis meliora, communis omnium animalium natura diiudicat. Honesta
utilibus sapientes anteponunt; procliuia laboriosis anteferri illa res
monstrat, quod nemo ad eumdem finem per laboriosam atque asperam uiam
tendere cupiat, ad quem possit procliui facilique itinere
peruenire. Labor quippe omnis iniocundus est, iocunda est
facilitas. Necessaria etiam non necessariis partim praeferri, partim
etiam postponi debent, quod M. Tullius tacuit: necessaria quippe
praeferuntur his non necessariis, quae non boni ratione sed uoluptatis
appetitione sunt constituta, ueluti luxu regio parata conuiuia nullus
sapiens iudicet esse meliora his quae naturae expleant [1161C]
indigentiam. Quaedam uero sunt quae ipsa specie boni, cum non
necessaria sint, meliora sunt necessariis. Nam uiuere necessarium est,
et sine eo subsistere animal nequit. Philosophari uero non est
necessarium, melius tamen longeque excellentius est philosophum uiuere
quam tantum uiuere: illud enim raro paucisque etiam utentibus ratione
concessum; illud pecudibus commune nobiscum. Sua quoque alienis iure
meliora esse dicuntur, ueluti hominibus ratio potius quam uoluptatis
appetitio: illud enim proprium est hominis, illud alienum; rara quoque
uulgaribus meliora sunt. (Atque hic locus approbat id quod superius
dictum est, philosophantem uitam ipsa uita esse meliorem: nam quae
rara sunt, facile id quod uulgare est antecedunt.)
Desiderabilia etiam his [1161D] quibus facile carere
possis,
illa res
approbat esse meliora, quod maxime desiderantur, et sine his anxia
uita est, ueluti ei quis capillis uisum conierat. Aegrius enim
toleramus carere uisu quam capillis; ita ex hoc meliorem esse uisum
capillis iudicamus, quod his facile, illo aequo animo carere non
possumus. Perfecta etiam imperfectis naturaliter excellunt, illa enim
suam formam adepta sunt, illa minime. Tota etiam partibus eodem modo
excellentiora esse arbitramur: nam quod totum est, habet naturae
propriam formam. Quod uero pars est et ad totius nititur perfectionem,
nondum suae pulchritudinis speciem cepit, nisi ad totius integritatem
referatur. Iam uero ratione utentia rationis expertibus [1162A] nullus
dubitat esse meliora. Voluntaria quoque necessariis iure anteponuntur,
namque uoluntaria libera sunt, quae necessaria quodam nos ueluti
dominio necessitatis astringunt, atque ideo meliora esse uoluntaria
necessariis existimamus; quanquam in hoc etiam illud intelligi possit,
quod a nobis superius dictum est, non necessaria saepe necessariis
anteponi, quandoquidem ea quae uoluntaria sunt non fuerint necessaria;
uoluntaria uero meliora sunt necessariis. Non necessaria igitur saepe
necessariis excellunt; animata quoque inanimatis. ipsius animae
negatione considerata, anteponenda esse ratio persuadet. Naturalia
etiam non naturalibus, et artificiosa inartificiosis. Optimusque hic
gradus est, ut naturam arti, artem praeferas inertiae, ars quippe
[1162B] imitatur naturam. Quo fit ut id quod in se retinet pulchri, ex
natura ueniat, cuius inmitari speciem cupit. Longe uero postrema sunt
quae cum artificio carent, non a specie solum naturae, uerum etiam ab
imitatione discedunt, atque haec quidem de specie in comparationibus
considerantur.
Vis autem in eo consistit in quo consideratur quid
unaquaeque
res
possit efficere, nam quod quaeque res potest, ea uis eius rectissime
dicitur. Efficiens igitur causa grauiorem uim habet quam ea quae nihil
efficit: uelut artifex melior quam materia, illa quippe stolida est
atque immota. Nec aliquid efficiens, nisi formam ab artifice, id est
ab efficiente causa, susceperit. Item quae se ipsis contenta sunt,
meliora esse his uidentur quae egent aliis: ueluti [1162C] omnium Deus
optimus est, quia nullo indiget, et ipso cuncta sunt indiga. Item quae
in nostra sunt potestate magis eligenda sunt quam qua in aliena manu
posita facile labuntur. Quo fit ut sit uirtus meliorquam diuitiae; nam
uirtus est in nostra potestate, diuitiarum fortuna domina est. Iam
uero stabilia incertis, quae eripi non possunt, his quae possunt, si
tamen bona sunt, quis non intelligat esse meliora?
Quorum tamen locorum pars contraria contrarium teneet:
inspectis
quippe his quae meliora sunt, si horum aduersa uideamus, deteriora
sunt.
Restat in affectione posita comparatio quae ita
tractatur, ut
non per
semetipsam res quae alii confertur sed ex alterius cuiuslibet
consideratione pensetur, uelut in tribus quibusdam rebus si duae ad
seinuicem comparentur, [1162D] eo quod ad tertiam plus minueue
iungantur. Sint enim duo quaedam humanis rebus accommodata, quarum una
principibus atque etiam ipsi reipublicae accommodatior: hic igitur
iudicabimus eam rem esse meliorem quae melioribus prodest, id est ut
reipublicae uel principibus non considerantes ut sese res habeat sed
quantum reipublicae uel principibus adiuncta sit. Haec igitur res ex
affectione est comparata, meliusque iudicatur id quod principibus
commodum est, quam id quod aliquibus priuatis, quoniam principes
reliquorum etiam continent statum. Eodem modo sunt quae sequuntur, ut
quae iucundiora sunt pluribus, quae clariora inter multos, quae
pluribus comprobata sunt, [1163A] meliora ducantur. Nam etiamsi minus
ipsa huius naturae sint, affectione tamen, ut dictum est, eorum quibus
uel iucundiora, uel inter quos clariora sunt, aut a quibus probantur,
meliora existimanda sunt. Sed quanquam id quod a pluribus bonum
ducitur, superius in ea comparationis parte posuerit in qua fiebat
secundum numerum comparatio, nihil tamen impedit eumdem locum secundum
aliam atque aliam considerationem diuersis generibus subdi: uelut ala
auis cum substantia sit, eadem tamen ad aliquid esse intelligitur, si
ad alatum consideretur. Illa quoque ex affectione uidentur esse
meliora quae ab eo laudata sunt, contra quem dialectica oratione uel
rhetorica facultate disseritur. Nam ut reuincere ad uersarium possis,
sat est si eum tibi consensisse [1163B] monstraueris, atque id
aliquando uelut optimum praedicasse, quod tu melius re proposita
monstrare contendas.
Dictis igitur omnibus meliorum locis, his oppositi quae
deteriora sunt
continebunt.
Parium uero nulla discretio est. Neque enim quod par
est, aut
intentionem sumere, aut remissionem potest. Quibus autem modis inter
se maiora minoraque penduntur, iisdem inter se paria conferuntur. Nam
quae uel numero, uel specie, uel ui, uel affectione fuerint, aeque
paria esse dicuntur. Commune autem cunctorum exemplum est, quod Cicero
in qualitate constituit, quae qualitas in cunctis paribus aequa est
sed uel numero, uel specie, uel ui, uel affectione paria sunt. Nam in
eorum comparatione quae maiora uel minora sunt, una quaedam qualitas
est [1163C] sed horum accessione uariantur. Nam quibus in eadem
qualitate maior numerus, pulchrior species, efficacior uis, ad
pretiosiora coniunctior affectio, ea meliora esse existimabuntur. Quae
si aequa fuerint, in eadem qualitate paria sunt.
Exemplum uero quod proposuit, ad blandiendum Trebatii
animum
ualet,
cum propriam, id est oratoriam, facultatem cum iurisperitorum laude
coniungit hoc modo: Si consilio iuuare ciues, quod iurisperitorum,
est, et auxilio, quod oratorum est, aequa in laude ponendum est, pari
gloria debent esse que consulunt, id est periti iuris, et hi qui
defendunt, id est oratores. Atqui primum est, id est consilio iuuare
ciues, et auxilio, aequa in laude ponendum est. Quod sequitur igitur,
id est -- supple: pari gloria debent, esse qui consulunt, [1163D] id
est periti iuris, et hi qui defendunt, id est oratores -- infertur. Ea
uero conclusio est per quam dicimus: hi igitur qui consulunt, et hi
qui defendunt, pari gloria esse debent. Hoc autem breuiter
dialecticorum more protulit, qui sit enuntiaut: si dies est, lucet. At
quod primum est, id autem tantumdem est ac si dicatur, atqui dies
est. In propositione enim quae est, si dies est, lux est, prior est
propositio, dies est. Concludunt quod sequitur, igitur, id est, esse
lucem. Id enim in prima parte propositionis, quae erat, si dies est,
sequebatur. Igitur hic quoque Cicero sic protulit: Atqui primum est,
id est, consilio et auxilio iuuare ciues aequa in laude esse ponendum,
id enim erat primum in ea propositione [1164A] quae dicebat si
consilio et auxilio ciues iuuare aequa in laude poneretur, pari gloria
esse oratores iurisque consultos. Quod sequitur igitur, id est, pari
gloria debent esse qui consulunt ac defendunt; id enim erat consequens
in ea propositione quae statuebat: Si consilio et auxilio ciues iuuare
par esset, pares esse qui consulunt ac deltendunt.
[18.71] ...PERFECTA EST OMNIS ARGUMENTORUM INUENIENDORUM
PRAECEPTIO,
UT, CUM PROFECTUS SIS A DEFINITIONE, A PARTITIONE, A NOTATIONE, A
CONIUGATIS, A GENERE, A FORMIS, A SIMILITUDINE, A DIFFERENTIA, A
CONTRARIIS, AB ADIUNCTIS, A CONSEQUENTIBUS, AB ANTECEDENTIBUS, A
REPUGNANTIBUS, A CAUSIS, AB EFFECTIS, A COMPARATIONE MAIORUM MINORUM
PARIUM, NULLA PRAETEREA SEDES ARGUMENTI QUAERENDA SIT. [1164B]
Tametsi ex his quae dicta sunt intelligatur nullum
argumenti
locum
esse praeteritum, breuiter tamen Ciceronis conclusionem, qua se nihil
omisisse commemorat, ad ampliorem doctrinae fidem approbandam reor, in
his enim nihil omnino praetermittitur quae certa ratione tractantur.
Nulla uero certior ratio diuisione; quod enim quisque partitur a
communibus in particularia deducens, cum rectum iter insistat, labi
atque in errorem duci noo potest. Locorum igitur omnium prima diuisio
fuit in ea quae in ipsis haererent, et ea quae assumerentur
extrinsecus. Cuius diuisionis nihil medium reperiri potest: aut enim
in ipso est aliquid de quo quaeritur, aut extrinsecus nec esse est
assumatur. Videamus igitur nunc quemadmodum disputatio per nihil
omittentem [1164C] diuisionem feratur.
Eorum igitur locorum, qui in ipsis sunt de quibus
agitur, nunc
ex
toto, nunc ex partibus, nunc ex uocabulo, nunc ex adectis sumitur
argumentum. In his igitur quoniam nihil relictum sit perspicue
apparet; in eo enim quod coniunctum est, duplex discretio est: una ex
eo ipso quod formatum est atque compositum, quod totum est, in quo
etiam definitiones adhibentur: alia in eius partibus inspiciendis, ex
quibus compositi forma coniuncta est. Sed quoniam natura hominum id
quod intelligit, uoce saepius prodit, nec esse est ut nomen quoque
quod ad intellectus declarationem adhibetur, ostendat aliquam rei quam
significat proprietatem, intellectus quippe, qualitatem rei quam
intelligit, significat. Quocirca nomen quoque intellectus qualitatem
[1164D] designat. Iure igitur dictum est proprietatem quamdam rei
uocabulo significari, atque ita ex eo trahi argumentum potest, quod
uocatur a nota. (Horum uero locorum alias partitiones dedit, quas
paulo post breuius colligemus.)
Affecta uero, quae, ut superius dictum est, in relatione
consistunt,
ipsa etiam rite diuisa sunt. Nam quae referuntur ad aliquid, aut
substantialia sunt, aut accidentia. Substantialia, ut coniugata, nam
iusto, in eo quod iustus est, iustitia substantiam facit. Nec id dico,
quod homini esse ex iustitia conslituatur sed iusto, qui iustitia
discedente corrumpitur. Similis et de eo quod est iuste aduerbio,
ratio est. Est etiam substantiale, genus, species, differentia, causa,
effectus. [1165A] Accidentia, ut contrarium, simile, adiunctum,
paria, maiora, minora. Consequentia uero atque repugnantia, quoniam,
ut superius dictum est, in conditione posita sunt, nunc substantialia
reperiuntur, nunc uero in accidentibus considerantur. Substantialia,
ut cum genus antecedit speciem; accidentia, ut cum nigredo
praecedentem sequitur coruum, quanquam etiam in causis aliquae
accidentes esse possint. De quarum omnium proprietatibus Tullius supra
disseruit.
Atque ut breuissima descriptione tota locorum diuisio
colligatur, erit
hoc modo: Omne argumentum aut ex his locis ducitur qui in ipso de quo
quaeritur inhaerent, aut ex his quae extrinsecus assumuntur. Is uero
locus qui in ipsis de quibus ambigitus positus est, diuiditur in eum
locum [1165B] qui est ex toto, et in eum qui est ex partibus, et in
eum qui est ex nota, et in eum qui est ab affectis. Is autem qui a
toto est, a definitione locus uocatur. Definitionum uero aliae sunt
propriae, aliae non propriae. Non propriarum uero aliae sunt quae
singulis nominibus denotantur, aliae quae oratione panduntur. Earum
uero quae singulis nominibus fiunt, aliae sunt in quibus pro nomine
redditur nomen, quae dicununtur *kat' antilexin*, aliae quae exempli
gratia nomen subiiciunt, quae dicuntur *hos typos*. Earum uero quae
oratione declarantur, aliae fiunt a partitione, aliae a diuisione,
aliae a differentiis praeter genus, quae *ennoematike* dicitur; aliae
quae ex pluribus qualitatibus fiunt, etiam singulis totum id
significantibus, quod omnis qualitatum collectio declarat, quae
uocantur [1165C] *poiotes*; aliae quae ex accidentibus, non singulis
sed cunctis unum aliquid efficientibus constant; aliae quae ad
differentiani dantur; aliae per translationem, aliae quae ex
priuatione contrarii, aliae quae propriis nominibus aptantur quae
etiam *hypotyposeis* dicuntur; aliae per indigentiam pleni, aliae per
proportionem, aliae per relationem, aliae per causam. Item alia
definitionis diuisio secundum Tullium principalis, quod aliae
corporalium rerum sint, aliae incorporalium, et definitionis quidem
locus ita diuisus est.
A partibus autem locus diuiditur in partitionem et
diuisionem.
A nota
uero locus simplex est. Ab affectis autem, alii sunt a coniugatis,
aliia genere, alii a forma, alii a simili, alii a differentia, alii a
contrariis, alii ab adiunctis, alii a consequentibus, antecedentibus
et [1165D] repugnantibus, alii a causa, alii ab effectis, alii a
comparatione parium, maiorum uel minorum. Genus uero
diuiditur in
suprema genera, et in ea quae etiam species esse possunt. Species
quoque diuiditur in ultimas species et in ea quae etiam genera esse
possunt. Similium quoque alia in singulis considerantur, et uocantur
exempla, alia in pluribus, et appellatur inductio; alia in coniunctis,
et uocatur proportio. Item differentiarum aliae sunt substantiales,
aliae, etsi non substantiales, inseparabiles tamen, aliae neque
substantiales neque inseparabiles. Contrariorum alia dicuntur aduersa,
alia priuantia, alia negantia, alia relatiua. Adiunctorum uero alia
sunt quae ante rem existunt, alia quae cum re, alia [1166A] uero post
rem. Locus uero conditionalis diuiditur in antecedens, consequens et
repugnans.
Causarum quoque multiplex locus est: aliae namque sunt
quae ui
sua
efficiunt, aliae sine quibus effici non potest. Earum uero quae ui sua
efficiunt, aliae sunt necessariae nihilo indigentes ut efficiant,
aliae uero indigentes ut efficiant, alis? uero indigentes et non
necessariae. Earum uero sine quibus non efficitur, aliae sunt
mobiles, aliae immobiles. Item causarum aliae sunt non spontaneae,
aliae ex uoluntate, alia, ex perturbatione, aliae ex habitu, alia ex
natura, aliae ex arte, aliae ex casu. Rursus causarum aliae sunt
constantes, aliae inconstantes. Amplius, causarum aliae sunt
uoluntariae, aliae ignoratae. Ignoratarum pars in casu, pars in
necessitate [1166B] est constituta. Necessariarum pars in ui, pars in
scientia posita est.
Effecta uero in tantum diuidi possunt, in quantum ad
superius
dictas
causas referuntur.
Locus uero a comparatione minorum, parium atque maiorum,
diuiditur
innumerum, speciem, uim, ad res alias affectionem.
Quae cum ita sint, cumque nihil sit in diuisione
praetermissum, recte
M. Tullius partitione in conclusit, dicens nullam argumenti
sedem
esse praeteritam. Restat igitur locus qui extrinsecus sumitur, quem,
quoniam nihil iurisconsultis est utilis, non Trebatii causa sed ne
quid perfecto operi deesse uideatur, adiungit.
[19.72] SED QUONIAM ITA A PRINCIPIO DIVISIMUS, UT ALIOS
LOCOS
DICEREMUS IN EO IPSO DE QUO AMBIGITUR HAERERE, DE QUIBUS SATIS EST
DICTUM, ALIOS ASSUMI EXTRINSECUS, DE [1166C] EIS PAUCA DICAMUS, ETSI
EA NIHIL OMNINO AD VESTRAS DISPUTATIONES PERTINENT; SED TAMEN TOTAM
REM EFFICIAMUS, QUANDOQUIDEM COEPIMUS. NEQUE ENIM TU IS ES QUEM NIHIL
NISI IUS CIVILE DELECTET, ET QUONIAM HAEC ITA AD TE SCRIBUNTUR, UT
ETIAM IN ALIORUM MANUS SINT VENTURA, DETUR OPERA, UT QUAM PLURIMUM EIS
QUOS RECTA STUDIA DELECTANT PRODESSE POSSIMUS.
Ne locus nihil iuris perito profuturus negligentiam sui
faceret,
Trebatium ut in prooemio magnus orator reddit attentum; ait enim ita
sese diuisisse in principio, ut; alios locos in ipsis haerere diceret,
de quibus ageretur, alios extrinsecus assumi, et eum de superioribus
locis idonee disputatum sit, intractatam reliquam partem non oportere
praeteriri. Neque enim hunc esse Trebatium, qui sua arte contentus,
caeterorum [1166D] studia negligat, uerum diligentia atque ingenio
plurimum ualens, cuncta ad se pertinere ducat, quae liberalibus
studiis annumerentur: simul dandam esse operam dicit, queniam beneuolo
animo Ciceronis opus Trebatius esset editurus, ut cum in multorum
manus uenisset, prodesse iis integrum posset, qui rectis studiis
tenerentur, hoc quoque Trebatio beneficii nomine concedens, quod ad
eum scripta, et per eum edita plurimis profutura conscriberet.
[19.73] HAEC ERGO ARGUMENTATIO, QUAE DICITUR ARTIS
EXPERS, IN
TESTIMONIO POSITA EST. TESTIMONIUM AUTEM NUNC DICIMUS OMNE QUOD AB
ALIQUA RE EXTERNA SUMITUR AD FACIENDAM FIDEM...
Extrinsecus positum argumenti locum, quem M. [1167A]
Tullius
uocat
artis expertem, in testimonio positum esse pronuntiat. Dubitari autem
potest quid hic locus a superioribus differat, quos in affectis
locauit. Nam uti affecta semper in relatione sunt constituta, ita
etiam testimonia ad ea quorum sunt testimonia referuntur. Omne enim
testimonium testatae rei testimonium est. Quocirca, cur aut ea quae
affecta dudum uocata sunt, non extrinsecus collocentur, aut ea quae
nunc uocantur extrinsecus non inter affecta ponantur, quaeri potest,
cum praesertim ea quae adiuncta esse negotio superius diximus, ueluti
quoddam testimonium saepe rebus afferant, cum ex eorum quae
praecesserunt, uel consecuta sunt signis, quod gestum si considerari
solet.
Quorum omnium communis illa solutio est, quod ex
affectis
argumenta
quae [1167B] fiunt, ab oratore inueniuntur, eiusque opera atque
industria nascuntur. Ea uero quae extrinsecus posita sunt, rei tantum
testimonium prrebent, non enim inueniantur ab oratore sed his orator
utitur positis atque ante constitutis. Namque a genere, uel a specie,
uel a caeteris affectis argumenta sunt, ab ipso quodammodo oratore
reperiuntur. Testimonia uero sibi ipse non efficit sed ad causam
utitur ante praeparatis. Quo fit ut argumenta ex affectis in eausa
statim atque ex tempore nascantur; ea uero quae in testimoniis posita
sunt, ante rem praecurrentia confirmando usum negotio posterius
praestent, et in adiunctis ab oratore coniectura colligitur, et
auditorum mentibus intimatur. Testimonia uero non in coniecturio, aut
in suspicionibus sed in rei gestae narratione [1167C] consistunt.
Ostendit autem uehementius quid esset testimonium, cum
dicit,
id a se
testimonium uocari quod ab aliqua externa re sumitur. Omnia quippe
affecta, ab eis ad quae affecta sunt, non uidentur externa. Testis
uero cum re testificata nulla cognatione coniungitur, nisi sola
notitia, quae nihil ad rem quae gesta est attinet, cum si gestum
negotium nullus agnosceret, nihilominus tamen gesta res esset; sed id
poterit etiam ad similitudinem duci, quid enim minus esset aliquid, si
ei simile nihil reperiretur? Sed quod simile est, ei cui simile est
eadem qualitate coniungitur, quae qualitas utrumque
conformat. Scientia uero quamuis efficiat testem, nulla tamen
qualitate coniungitur cum re cuius illa notitia est. Neque enim
scientis notitia, rei gestae qualitas [1167D] dici potest, cum si
notitia,
qualitas rei posset intelligi, pereuntibus his qui rem norunt, res uel
interiret, uel mutaretur, quod neutrum euenire rec esse est,
quandoquidem, absumptis scientibus, res ignorata poterit permanere.
[19.73] ...PERSONA AUTEM NON QUALISCUMQUE EST TESTIMONI
PONDUS
HABET;
AD FIDEM ENIM FACIENDAM AUCTORITAS QUAERITUR; SED AUCTORITATEM AUT
NATURA AUT TEMPUS AFFERT. NATURAE AUCTORITAS IN VIRTUTE INEST MAXIMA;
IN TEMPORE AUTEM MULTA SUNT QUAE AFFERANT AUCTORITATEM: INGENIUM OPES
AETAS [FORTUNA] ARS USUS NECESSITAS, CONCURSIO ETIAM NON NUMQUAM RERUM
FORTUITARUM. NAM ET INGENIOSOS ET OPULENTOS ET AETATIS SPATIO PROBATOS
DIGNOS QUIBUS CREDATUR PUTANT; NON RECTE FORTASSE, SED VULGI [1168A]
OPINIO MUTARI VIX POTEST AD EAMQUE OMNIA DIRIGUNT ET QUI IUDICANT ET
QUI EXISTIMANT. QUI ENIM REBUS HIS QUAS DIXI EXCELLUNT, IPSA VIRTUTE
VIDENTUR EXCELLERE.
[19.74] SED RELIQUIS QUOQUE REBUS QUAS MODO ENUMERAVI
QUAMQUAM
IN HIS
NULLA SPECIES VIRTUTIS EST, TAMEN INTERDUM CONFIRMATUR FIDES, SI AUT
ARS QUAEDAM ADHIBETUR -- MAGNA EST ENIM VIS AD PERSUADENDUM SCIENTIAE
-- AUT USUS; PLERUMQUE ENIM CREDITUR EIS QUI EXPERTI SUNT.
[20.74] FACIT ETIAM NECESSITAS FIDEM, QUAE TUM A
CORPORIBUS
TUM AB
ANIMIS NASCITUR. NAM ET VERBERIBUS TORMENTIS IGNI FATIGATI QUAE DICUNT
EA VIDETUR VERITAS IPSA DICERE, ET QUAE PERTURBATIONIBUS ANIMI, DOLORE
CUPIDITATE IRACUNDIA METU, QUIA NECESSITATIS VIM HABENT, AFFERUNT
AUCTORITATEM ET FIDEM.
[20.75] CUIUS GENERIS ETIAM ILLA SUNT EX QUIBUS VERUM
NON
NUMQUAM
INVENITUR, PUERITIA SOMNUS [1168B] IMPRUDENTIA VINOLENTIA INSANIA. NAM
ET PARVI SAEPE INDICAVERUNT ALIQUID, QUO ID PERTINERET IGNARI, ET PER
SOMNUM VINUM INSANIAM MULTA SAEPE PATEFACTA SUNT. MULTI ETIAM IN RES
ODIOSAS IMPRUDENTER INCIDERUNT, UT STAIENO NUPER ACCIDIT, QUI EA
LOCUTUS EST BONIS UIRIS SUBAUSCULTANTIBUS PARIETE INTERPOSITO, QUIBUS
PATEFACTIS IN IUDICIUMQUE PROLATIS ILLE REI CAPITALIS IURE DAMNATUS
EST. [HUIC SIMILE QUIDDAM DE LACEDAEMONIO PAUSANIA ACCEPIMUS.]
[20.76] CONCURSIO AUTEM FORTUITORUM TALIS EST, UT SI
INTERVENTUM EST
CASU, CUM AUT AGERETUR ALIQUID QUOD PROFERENDUM NON ESSET, AUT
DICERETUR. IN HOC GENERE ETIAM ILLA EST IN PALAMEDEM CONIECTA
SUSPICIPNUM PRODITIONIS MULTITUDO; QUOD GENUS REFUTARE INTERDUM
VERITAS VIX POTEST...
Quoniam locum artis expertem in testimonio positum
[1168C]
esse dixit,
in testimoniis uero personarum fidem suam interponentium auctoritas
quaeritur, necessarium fuit, quibus rebus fieri soleat auctoritas,
expedire. Ac caetera quidem clarissime atque apertissime dicta
sunt. Sed quonium auctoritatem in naturam tempusque diuisit, cumque in
tempore, ingenium, opes, aetatem, fortunam, artem, usum, necessitatem,
concursionem etiam nonnunquam rerum fortuitarum locauit, quaeri
potest: Quid enim attinet ad tempus ingenium? quid ars? quid usus? Nam
aetus atque opes, fortuna et fortuitarum rerum concursio subiecta sunt
tempori, quoniam unumquodque eorum uariis temporum uicibus permutatur.
Ingenium uero naturae potius oportuit attribui artem atque usum
tertium quiddam, quoniam neque tempori neque naturae [1168D]
subiiciuntur. Quanquam uirtus quoque ipsa, quam M. Tullius in naturae
ratione constituit quibusdam non naturalis sed tum doctrina, tum recta
exercitatione uiuendi uideatur ascita.
Sed haec ita intelligenda diuisio est, quod omnis
auctoritas
aut ex
magnis atque excellentibus rebus et per naturam optimis uenit, aut ab
his quae inferiore loco sunt constituta, fidem non ex naturae
qualitate sed ex uulgo insitis opinionibus capit. Et maximas quidem
excellentesque res in natura constituit, quae semper, ut ipse Tullius
multis in locis defendit, boni est appetens. At uero quae posteriora
sunt, in tempore posuit, idcirco quod omnia tempori subiecta,
principalis boni non retinent statim. Virtus quidem in deterius
[1169A] flecti non potest. Ingenium uero atque opes, fortuna et ars
atque usus saepe non recta exercitatione deprauantur. Nam quidquid
horum fuerit a uirtute seiunctum, dignitatem uerae laudis anmittit.
Et de uirtute quidem distulit dicere. Posteriorem uero
partem,
id est
in tempore positae auctoritatis diuisit et euidentissimis patefecit
exemplis. Nam et ingeniis fides adest, atque ex ea praesto est
auctoritas plurima. Eos quippe sapientius loqui homines credunt,
quorum ingenium ad expedienda quts proposuerint, sufficit. Opibus
quoque praepollentes, dignos fide iudicant, fortuna quoque et
dignitate praeclaris, maiestatem auctoritatis impertiunt, non recte
fortasse; sed et iudicium in negotiis, et existimatio uitae, opinione
hominum maxime continetur, quae [1169B] quia mutari uix potest, ad eam
cuncta diriget, eaque sibi tractanda regendaque proponet orator. Ars
etiam atque usus plurimum ualent. In utrisque enim fidem notitia
facit.
Necessitas quoque, quasi id quod latebat, extorquens,
auctoritate
subnixa est, quae tum ab animo, tum a corporibus uenit: a corporibus,
cum igni, ferro ac uerberibus uerum quod latet aperitur; ab animo, cum
mens quadam perturbationis uel ignoranti; e necessitate
confunditur. Tunc enim quid dici, quid taceri debeat, minime
distinguens, uerum quod occultum erat, prodit atque effundit in
lucem. Nam iracundia saepe, et quaelibet animi perturbatio, quod
occultandum foret, haud continet, quae idcirco habet auctoritatem ad
fidem, quia simpliciter prodita sunt, nec ulla calliditatis arte
prolata. Quin etiam [1169C] ignorantia puerorum, uinolentia, somnus
quaedam saepe produxit in medium, in quibus si iudicium fuisset ullum,
prolata non essent. Saepe etiam homines praeter ullam animi
perturbationem imprudentes propria confessione obligati sunt, dum
cuncta simpliciter effundunt, quae sibi nocitura non existimant, ut
Staterio euenisse proposuit, qui interposito pariete testibus
audientibus ea confessus est, ignorane se ab insidiantibus audiri,
quibus uulgatis in iudiciumque prolatis, capitali sententia
condemnatus est. Atque haec quidem ignorantia in necessitate
constituta est; nam qui nescit id quod ignorat, ne si uelit quidem
poterit euitare; quae autem necessitas extorquet, ipso quodammodo
uidetur ueritas dicere, atque ideo eis ueluti auctoritate subuixis
fides adhibetur.
Concursio etiam [1169D] rerum fortuitarum facit fidem,
quae
cum
aliquoties falsa designet, tamen ita est uehemens, ut se ab ea ueritas
explicare uix possit. Quale est quod de Palamede narratur. Phryx
exstinctus, qui quasi a Priamo missus uideretur, repertae Priami
litterae Phrygia manus imitata, quae concurrentia fidem lucerent
proditionis. Hinc dicit Cicero: TALIS ETIAM FORTUITARUM RERUM
CONCURSIO EST...
CAETERA DESUNT
|